Quaestio 103
Quaestio 103
Articulus 1
IN articulo primo quaestionis centesimaetertiae, nota duo. Primum, in responsione ad tertium: quod sacerdotium ante legem non divina, sed humana determinatione dignitas-erat primogeniti; ut hinc habeas quam sacrum fuerit. Secundum, in responsione ad quartum: quod Auctor non dicit quod nihil fuerit ante legem immundum iudica- tum a Deo quantum ad esum; sed dicit quod non fuit distinctio animalium immundorum a mundis tunc a Deo. Hoc enim est verum: primum autem falsum, quia ad. Noe dictum est, Gen. 1x: Quasi olera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Et coepit haec observantia ante legem, sicut circumcisio.
Articulus 3
In articulo quarto eiusdem centesimaetertiae quaestionis, omisso tertio articulo, dubium occurrit circa rationem assignatam in littera quare legalia post passionem Christi cessaverunt sic quod absque mortali peccato servari non possunt. Videtur autem quod Augustinus et Auctor in ea decepti sunt. Nam aut efficaciter concludit, aut non. Si efficax est, ergo duo tantum tempora distinguenda sunt, cum Hieronymo, scilicet ante passionem et post; ut ia corpore articuli, et ex hac ratione, distinguitur. Et tenet sequela. Quia cum idem sit iudicium, secundum hanc rationem, de verbis et factis caeremonialibus; sicut duo tantum tempora distinguuntur quoad verba, ita quoad facta caeremonialia. Et sicut post passionem Christi immediate, peccassent mortaliter Apostoli dicentes Iesum Christum nasciturum, passurum, resurrecturum; ita exercentes facta profitentia ipsum nasciturum, passurum, resurrecturum, peccabant mortaliter. Super hoc quippe vis rationis stat, quod paria sint mentiri verbo et facto.
Si autem quod deduximus, non admittitur, quia contradicit tribus temporibus in responsione ad primum ab Augustino positis; sequitur quod ratio efficax non sit ad concludendum quod legalia servari non possent absque peccato mortali; quod tamen in corpore articuli concluditur. Non magis namque est mendacium dicere nunc Christum nasciturum, passurum, resurrecturum, ascensurum, et Spiritus Sancti legem daturum, quam post Pentecosten tempore Apostolorum.
II. Ad hoc dicitur quod quia non solum ex Augustini et Auctoris, sed Ecclesiae auctoritate, distinctionem trium temporum, et rationem in littera allatam, et conclusionem, ut in Concilio Florentino, sub Eugenio IV, patet, habemus; ideo utrumque salvare oportet. Dicendum est ergo quod ratio illa de mendacio verbo vel facto, efficax est; et concludit quod caeremonialia absolute et simpliciter non potuerunt post Christum immediate observari absque mendacio pernicioso. Et propterea hodie servari non possunt, nec tunc servari potuerunt absolute: quoniam, absolute servata, servantur ut viva et necessaria ad salutem ex lege veteri; quod post Christum nunquam 4icuit.
Quare autem quodam tempore tantum, scilicet usque ad divulgationem Evangelii, licuerit servare eadem ut mortua, est quia usque ad tumulum tantum mortua persona, ut mortua tamen, custoditur. Unde Spiritus Sancti auctoritate, ut in littera dicitur, quasi dispensative concessum est tempus, non mentiendi facto, quia non est concessum ut uterentur eis ut vivis, sic enim profitentur Christum nasciturum, passurum, etc.; sed deferendi mortuam Synagogam, matrem, cum honore ad tumulum. Tunc quippe tumulata est, quando Evangelium est divulgatum. Propter quod nunc nec ut viva, propter mendacium, nec ut mortua, propter sepulturam, iam servari possunt caeremonialia illa absque peccato mortali. Et sic patet omnia consonare.