Text List

Quaestio 104

Quaestio 104

Articuli 1-4

Commentaria Cardinalis Caietani

IN quaestione centesimaquarta, nihil scribendum occurrit, nisi quod duo specialiter advertas. Primum est, quare omnia illius populi erant figuralia. Assignatur namque in secundo articulo, ad secundum, pro causa, quia Christus ex populo illo erat nasciturus. Idest, quia status illius populi erat propter Christum venturum ex eo, consequens est ut verbis et factis praenuntiarent Christum et pertinentia ad ipsum. Et hoc ex divina institutione, cuius solius est facere quod facta totius populi sint in figuram.

II. Secundum est, quod differentia inter caeremonialia et iudicialia in figurando non consistit in hoc quod caeremonialia sint per se primo instituta ad figurandum, et iudicialia sint instituta ad figurandum per se secundo. Hoc enim non dicitur in littera. Et si concederetur, non pos- sent hodie a quocumque praecipi principe, sicut nec caeremonialia: quoniam per se, licet secundo, haberent annexam significationem Christi venturi. Sed consistit in hoc quod caeremonialia, ut sic, per se primo, idest secundum primariam intentionem Dei instituentis, figurant Christum venturum: iudicialia vero, ut sic, nec per se primo, nec per se secundo continent rationem figurae, sed ex consequenti, idest per accidens, inquantum scilicet data sunt populo cuius totus status erat.figurativus. Si enim omnia in figuram contingebant illis, cum ista iudicialia sint pars una.omnium contingentium illis, oportet etiam ista ex consequenti esse figuralia. Et propterea possunt haec statui et servari. Et sic intellige secundum et tertium articulum.

PrevBack to TopNext