Quaestio 38
Quaestio 38
Articuli 2 et 4
In quaestione trigesimaoctava duo tantum occurrunt no- tanda. Primum est in secundo articulo, in responsionibus ad primum et tertium, quod in flente sunt tria: ipse tristatus, obiectum contristans, et effectus tristitiae, puta flere. Et sunt duae contrariae habitudines inter tristatum et contristans, et inter tristatum et effectum : nam inter illa est habitudo disconvenientiae, inter ista convenientiae. Et propterea effectus ipse, puta fletus, habens in se utrumque, quia et est effectus consonus tristi, et praesentat obiectum contristans ut' causam; licet ratione obiecti tristitiam augeat, propter quod et fletus continuatur; ratione tamen sui, delectat et tristitiam minuit. Et quia res magis ratione sui quam alterius iudicatur, ideo simpliciter conceditur quod fletus mitigat tristitiam.
II. Secundum est in articulo quarto, ad secundum ;' quomodo intellectus speculativus movet appetitum, etiam infe- riorem. Sunt enim in contemplatione duo: obiectum, et contemplatio eius. Et ex supradictis patet quod contemplatio habet se ut. constitutio intellectus in obiectum connaturale. Et. propterea, licet contemplans triangulum habere tres angulos, ex parte rei contemplatae nihil dicat. unde appetitus moveatur; quia tamen ipsa contemplatio coniungit connaturali bono intellectus, quod est verum, ex hac parte habet unde moveat appetitum, sicut quaelibet alia constitutio in connaturale bonum. Et inde est quod in quocumque genere quis apprehendat se cognoscere, delectatur magis et minus, secundum quod affectus est scientiae. Et hac doctrina utere superius, cum de delectatione contemplationis disputas.