Text List

Quaestio 39

Quaestio 39

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN primo articulo quaestionis trigesimaenonae, dubium oclini de qua bonitate vel malitia sit praesens quaestio. Si de naturali sit, inepte in fine corporis articuli dicitur, Sed quia sermones morales: ad moralem enim moralis malitia spectat, — Si de morali, falsa videtur doctrina. Tum quia, si tristitia esset simpliciter mala moraliter, nulla posset ratione fieri bona moraliter: cuius oppositum in secundo et tertio articulo habetur. Tum quia ratio inducta in littera, inefficax est ad hoc: nam recta ratio habet quod appetitus quandoque privetur quiete in bono, et anxietur de praesenti malo; ut patet in voluntarium assumentibus luctum propter Deum.

II. Ad hoc dicitur quod hic est sermo de bonitate et malitia morali, sicut in superioribus tractatibus. Ad cuius evidentiam, scito primo, ex littera, quod tristitia potest du- pliciter considerari: primo, ex parte contristantis; secundo, ex párte sentientis et repudiantis ipsum malum contristans. Appetere tristitiam ex parte contristantis, est appetere ipsum contristans ut sic: appetere autem tristitiam ex parte sentientis et repudiantis malum, est appetere sensationem seu cognitionem et refutationem mali. Clare autem patet quod primo modo tristitia non est appetibilis: quoniam contristans, ut sic, mali rationem habet. Secundo vero modo, tristitia est appetibilis ex suppositione: supposito enim quod contristans adsit, bonum est cognoscere et refutare illud. Et quia tristitia includit haec omnia simul, ideo non habet locum in Deo nec in beatis. Et inter habentes, nullus appetit tristitiam quoad omnia ad illam requisita, quia nullus appetit praesentiam contristantis: quamvis multi appetant tristari, supposita praesentia contristantis, absentiae boni amati, vel offensae divinae, etc. Quia igitur tristitia secundum se tota non est appetibilis, consequens est ut non sit de genere bonorum: cum bonum sit quod omnia appetunt.

Verum ad morale bonum descendendo, scito secundo, ex s. Thoma in Qzodlib., quod actus humani quadrifariam dicuntur, quoad bonitatem et malitiam: quidam sunt per se mali, ut mentiri; quidam per se boni, ut colere Deum; quidam indifferentes, ut levare festucam de terra; quidam solitarie sumpti sonantes malum, qui tamen possunt ex adventitiis honestari ut sint boni, ut occidere hominem. Hoc enim solitarie sumptum, importat aliquid inconsonans rationi, violenta enim privatio vitae humanae rationi dissonat: sed si addatur. propter maius bonum, ab habente auctoritatem, etc., efficitur consonans rationi. Nec propterea actus malus moraliter fit bonus moraliter: sed actus qui, si secundum se, idest solitarie, fieret, esset malus moraliter, quando fit circumdatus honestis conditionibus, est bonus moraliter. In hoc quarto genere locatam intelligito tristitiam. Quae in littera dicitur simpliciter et secundum se, idest solitarie, mala malitia morali: quia si appeteretur et haberetur sola, mala moraliter esset, ut patet ex dictis. Et tamen si appetatur et habeatur, supposito malo, etc; bona moraliter esse potest, ut in secundo et tertio articulo patet.

III. Ad primum igitur in oppositum dicitur quod aequivocatur de ly per se, ut opponitur ad per accidens, et ut opponitur ad cum alio. Quod enim est moraliter malum per se, idest contra per accidens, habet malitiam in aliquo modo dicendi per se: et consequenter nunquam perdit illam. Quod autem est malum moraliter per se, idest non cum alio, habet solitarie malitiam, quam ex coniunctione' cum alio perdit. Et hoc modo tristitia dicitur secundum se mala moraliter.

Ad secundum dicitur quod ratio illa non concludit tristitiam esse per se malam moraliter, ut dictum est: nec ad hoc affertur ab Auctore. Sed concludit quod tristitia est mala moraliter, si solitarie sumatur: quia importat aliquid, solitarie sumptum, dissonans rationi, scilicet privationem boni, inquietudinemque appetitus.

Articulus 4

Commentaria Cardinalis Caietani

Omissis secundo et tertio articulis eiusdem quaestionis trigesimaenonae, in quarto articulo, in responsione ad primum, adverte quod dupliciter intelligi potest quod illa duo bona, scilicet veritas iudicii et rectitudo ordinis, sint communia delectationi et tristitiae: scilicet universaliter, vel indefinite. Si intelligitur universaliter, glossandum est: deductis impedimentis. Cum enim malum ex particularibus defectibus contingat, et falsum sit malum intellectus, et indebitus ordo malum voluntatis; ex defectu aliquo necesse est accidere et in intellectu falsum iudicium de bono aut malo, et in voluntate indebitus appetendi ordo.

Si vero intelligitur indefinite, tunc processus litterae ad inferendam universalem, scilicet quod in ommni tristitia est aliquod bonum, per cuius remotionem potest fieri deterius, interpretandus est secundum locum a maiori. Maiores enim tristitiae et delectationes sunt quae ex vere coniunctis malis aut bonis, et vere apprehensis, consurgunt, quam quae ex apparentibus consurgunt: apparentia enim imitatur veritatem. Quasi diceret quod, quia maximis tristitiis et delectationibus communia sunt haec duo bona, consequens est ut omni tristitia possit esse deterius, per privationem alicuius illorum duorum bonorum.

PrevBack to TopNext