Quaestio 44
Quaestio 44
Articulus 1
IN primo articulo quaestionis quadragesimaequartae dubium occurrit, eo quod responsio ad tertium contrariatur corpori articuli, et universali doctrinae de consonantia motus corporalis et motus animalis in passionibus. Nam secundum universalem doctrinam in corpore traditam, sicut timor consistit in contractione animi, ita transmutatio illi unita in: contractione caloris et spirituum. Et tamen in responsione ad tertium. dicitur. quod in. verecundia est. contractio animi, sed non naturae corporalis. Hoc enim non stat cum universalitate illius doctrinae.
Ad hoc dicitur quod in huiusmodi passionibus inveniuntur duo motus corporales: primus, ab extra ad intus; secundus, ab intus ad inferiora vel superiora. Et primus quidem est ille motus qui ut materia est passionis: secundus vero effectus potius est. Unde dolor et timor 1n motu qui est ut materia passionis, conyeniunt: uterque enim est ab extra ad intra. Sed in motu qui consequitur, differunt: nam ad dolorem sequitur motus ad superiora, vel prout opus est, ut in responsione ad secundum dicitur ; in timore; motus consequens quandoque est ad inferiora. Et hoc evenit quoties timor ducit ad frigus i ingrossans s iritus. Quod tunc non evenit, cum modicus est videtur esse verecundia: contractus siquidem in Kt ad. intra, et obiecto. timoris non repugnante n turae corporeae; non quia non y» sed quia non p summata usque ad frigus.