Text List

Quaestio 45

Quaestio 45

Articulus 1

Commentaria Cardinalis Caietani

IN tota quaestione quadragesimaquinta unum occurrit dudnion: quomodo scilicet malum sit obiectum audaciae. — Aut enim est obiectum eius per se, aut per accidens. Si per se, ergo motus appetitus prosecutivus est per se respectu mali. Cuius oppositum dictum est; et omnes fatentur, dicentes malum esse quod omnia fugiunt, sicut bonum quod omnia appetunt. - Si per accidens, ergo habet aliquid aliud per se obiectum: sicut patet in ceteris operationibus sensus, intellectus et appetitus; dicuntur enim. aliqua per accidens visa, audita, intellecta, appetita, quia propter alia visa, sensata, cognita, desiderata, attinguntur. Et tunc quaeratur: Quod est obiectum per se audaciae, an bonum, an malum? - Et augetur difficultas, quia Auctor varie loqui videtur: in art. 2, ad 3, expresse dicens audaciam respicere malum; et in art. 4, ad 2, dicens obiectum audaciae esse compositum ex bono et malo.

II. Ad huius difficultatis evidentiam, primo, referendus est actus audaciae purus ad proprium obiectum ; secundo, referendus est idem et secundum se, et ut participans virtualiter spem, in suum obiectum: sic enim melius elucescet veritas, Quoad primum, istae duae passiones, scilicet. audacia et desperatio, similem ingerunt difficultatem: quia ista est ad malum, et illa a bono; ac per hoc, contra naturae ordinem videntur se habere. Si quis tamen advertat quod in concupiscibili, cuius obiectum est bonum vel malum absolute, nulla est hoc modo passio, sed respectu boni omnes sunt prosecutivae, et respectu mali refutativae vel fugitivae; coniiciet quod aliquid habet tam bonum quam malum ex ly arduo, per quod contrahitur bonum et malum. ad obiectum irascibilis habentis tales passiones. Et vere sic est: et propterea in concupiscibili nulla talis passio invenitur. Quid autem sit illud, non oportet in extraneo genere quaerere. Quoniam sicut aedificationes, picturae et structurae difficiles non reponuntur in aliquo alio genere ex difficultate, sed modum quendam sortiuntur illius eiusdem naturae quae difficilis dicitur (difficultas enim aedifica-

tionis ad artem aedificandi, et difficultas picturae ad artem pingendi spectat); ita bonum difficile ex difficultate non intrat latitudinem mali, sed infra boni latitudinem sistit; et similiter malum difficile non exit mali latitudinem. Quia tamen arduum seu difficile in respectu dicitur bonum difficile excedens mensuram in maius, eo ipso quod tam difficile est, habet unde a se avertat illum cui est vel videtur sic excessivum: et hoc modo bonum arduum est obiectum desperationis. Et similiter malum difficile non excedens mensuram in maius, licet ex eo quod est malum, habeat unde avertat; ex eo tamen quod est velut quoddam magnum non excedens mensuram, habet unde trahat: unde Auctor superius, in qu. xxi, art, 2, dixit quod malum arduum habet ut in ipsum tendatur, sicut in quoddam arduum. Et sic modus mali importatus per ly arduum mensurate, habet attrahere non concupiscibilem, cuius est fugere magis maius malum quam minus, sed irascibilem, cuius est tam bona quam mala ardua prosequi ut oportet. Et hoc modo salvatur quod audacia respicit per se aliquo modo suum proprium obiectum: nec video aliter perseitatem in ipsa et desperatione pure sumptis, respectu propriorum obiectorum. Quod enim obiectum audaciae sit difficile malum, ex eo patet quod, sicut nullus desperat nisi a desiderato, ac per hoc bono; ita nullus audet nisi ad timenda, ac per hoc mala. Haec de primo.

III. Quoad secundum, facile patet quomodo salvatur hic per se et per accidens, et quare. Salvatur siquidem per se obie- " ctum prosecutionis, idest bonum, et per accidens obiectum eiusdem, idest malum, ex eo quod obiectum audaciae, ut participantis spem, ut in littera dicitur, compositum est ex bono et malo: ita quod bonum victoriae, seu repulsae sublectionis imminentis , respicit rationé spei, quod perinde est ac dicere quod respicit ex participata spe; malum autem respicit ratione sui, propter illud tamen bonum; est enim audaciae motus spei effectus ex parte obiecti. Unde provida natura, cum egerent animalia non solum consonà ntibus per se motibus ad obiecta appetitus, bonum scilicet et malum; sed etiam dissonantibus ab eisdem, quoniam quandoque expedit et fugere bonum aliquod, et prosequi malum aliquod; nec potuerit fieri ut perseitatem secundum propriam comparationem haberent: effecit ut saltem respectu concurrentium ad motum, perseitas salvaretur; ut sic motus omnis appetitus, etsi non secundum se consideratus, ut tamen exercitus cum requisitis ad ipsum, per se gbiectum sortiatur.

Articulus 2

Commentaria Cardinalis Caietani

CIRCA dicta in secundo articulo eiusdem quadragesissequintae quaestionis, specialiter dubium occurrit , quia. Auctor sibi ipsi contrarius est. Superius enim, in qu. Xxv, art. 3, expresse dixit quod desperatio est prior timore, et quod timor sequitur desperationem victoriae, sicut audacia. spem eiusdem: hic vero aperte vult quod desperatio sit effectus timoris, sicut audacia spei.

II. Ad hoc dicitur quod desperatio et timor' possunt dupliciter considerari: scilicet ex parte obiecti; et ex parte modi attingendi obiectum, Si considerentur ex parte obiecti, cum obiectum desperationis sit bonum, timoris vero malum; et bonum naturaliter sit prius malo; sic desperatio est prior timore, ut superius in qu. Xxv declaratum fuit. Et ex hac parte, timor nascitur ex desperatione: quia scilicet obiectum desperationis natum est parere obiectum timoris; bonum enim arduum aestimatum impossibile, natum. est proponere privationem sui ut quoddam malum superexcedens, quod est obiectum timoris. — Non est tamen ista derivatio timoris ex desperatione ex parte obiecti, sic accipienda ut oporteat obiectum timoris ex penitus obiecto desperationis procedere , quoniam hoc est manifeste fals$um dum. sumus inter spem ét metum: sed quia obiectum timoris sapit .semper aliquid de obiecto desperationis. NulIum- enim malum habet rationem timendi, nisi quia bonum oppositum existimatur vel dubitatur superexcedens: quod est obiectum desperationis.

III. Si autem considerentur ex parte modi attingendi obiectum, cum utriusque modus consistat in fugiendo; et timori per se, desperationi autem per accidens conveniat suum fugere obiectum; et quod est per accidens dépendeat ab eo quod est per se: consequens est ut timor sit, ex hac parte, causa desperationis. Non ita quod obiectum desperationis sit compositum ex bono et malo, sicut obiectum audaciae: quoniam, ut superius in qu. xr, art. 4, ad 2, patet, desperatio ex solo superexcessu boni esse potest. Sed ita quod in ipsum bonum superexcedens aestimatum impossibile, feratur timor et desperatio: timor quidem in superexcessum, inquantum impeditivum boni, ac per hoc malum; desperatio vero in ipsum bonum superexcedens , fugiendo ipsum. - Est autem ratio movens ad praeponendum ex hac parte timorem, ut habeatur per se obiectum fugae in desperante, sicut in audace. Cum enim bonum ab omnibus appetatur, et a desperante fugiatur, palam est quod non fugitur inquantum bonum, nec inquantum maius bonum, sed ratione alicuius impedimenti (saltem est excessus aestimatus impossibilis). Et quia impediens bonum mali rationem induit, ex hac parte timor inchoat desperationem.

Timoris autem nomine, hoc in loco, non intelligo timorem proprie dictum, ut est passio irascibilis distincta contra fugam, quae est quarta passio concupiscibilis contraria desiderio: sed ut includit illam, Ita quod desperatio fugit bonum excedens, propter fugam mali impedientis, puta ipsius excessus, quae includitur in timore: et non proprie propter timorem illius excessus difficilis impedientis, impossibilis, etc. Experimur enim quod, cognita impossibilitate consequendi aliquid, desperamus ab illo, nihil timentes. Et ratio huius est, quia impossibilitas seu. difficultas consequendi, etsi ex hoc ipso quod impedit bonum consequendum, statim habeat unde induat rationem mali, ac per hoc sit obiectum abominationis seu fugae inclusae in timore; non tamen habet unde induat rationem mali ardui. Quia tamen est impedimentum boni ardui, licet non sit malum arduum, Auctor timoris nomine usus est.

IV. Desperatio igitur ex parte obiecti, causa est timoris: timor vero ex parte modi attingendi obiectum, causa est desperationis. Quo fit ut non aequaliter fiant desperatio et audacia a timore et spe. Nam audacia a spe et ex parte obiecti, bonum enim est prius malo; et ex parte modi, quia prosecutio boni est ratio prosecutionis mali, oritur. Desperatio autem ex parte modi tantum, ex timore seu abominatione nascitur.

PrevBack to TopNext