Text List

Quaestio 169

Quaestio 169

De modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu

QUAESTIO CENTESIMASEXAGESIMANONA DE MODESTIA SECUNDUM QUOD CONSISTIT IN EXTERIORI APPARATU IN DUOS ARTICULOS DIVISA

DEINDE considerandum est de modestia secundum quod consistit in exteriori apparatu

Et circa hoc quaeruntur duo Primo: utrum circa exteriorem apparatum possit esse virtus et vitium. Secundo: utrum mulieres mortaliter peccent in superfluo ornatu.

Articulus 1

Utrum circa exteriorem ornatum possit esse virtus et vitium

ARTICULUS PRIMUS UTRUM CIRCA EXTERIOREM ORNATUM POSSIT ESSE VIRTUS ET VITIUM

AD PRIMUM SIC PROCEDIUTR. Videtur quod circa exteriorem ornatum non possit esse virtus et vitium. Exterior enim ornatus non est in nobis a natura: unde et secundum diversitatem temporum et MIA variantur. Unde Augustinus dicit, in III de Doct. Christ., quod talares et manicatas tunicas habere apud veteres Romanos flagitium erat: nunc autem honesto loco nalis non eas habere flagitium est. Sed sicut Philosophus dicit, in II Efhic. , naturalis 5 inest nobis aptitudo ad virtutes. Ergo circa huiusmodi non est virtus et vitium.

2. PRAETEREA, si circa exteriorem cultum esset virtus et vitium, oporteret quod superfluitas in talibus esset vitiosa, et etiam defectus vitiosus. Sed superfluitas in cultu exteriori non videtur esse vitiosa: quia etiam sacerdotes et ministri altaris in sacro ministerio pretiosissimis vestibus utuntur. Similiter etiam defectus in talibus non videtur esse vitiosus: quia in laudem quorundam dicitur, Zeb. x1 : Circuierunt in melotis et in pellibus caprinis. Non ergo videtur quod in talibus possit esse virtus et vitium.

3. PRAETEREA, omnis virtus aut est theologica, aut moralis, aut intellectualis. Sed circa huiusmodi non consistit virtus intellectualis, quae perficit Y in aliqua cognitione veritatis. Similiter etiam nec est ibi virtus theologica, quae habet Deum pro obiecto. Nec etiam est ibi aliqua virtutum moralium quas Philosophus tangit . Ergo videtur quod circa huiusmodi cultum non possit esse virtus et vitium.

SED CONTRA, honestas ad virtutem pertinet. Sed in exteriori cultu consideratur quaedam honestas: dicit enim Ambrosius, in I de Offic. : Decor corporis non sit affectatus, sed naturalis; simplex, neglectus magis quam expeditus; non pretiosis et albentibus adiutus ? vestimentis, sed com- munibus: ut honestati vel necessitati nihil desit, nihil accedat nitori. Ergo in exteriori cultu potest esse virtus et vitium.

RESPONDEO DICENDUM quod in ipsis rebus exterioribus quibus homo utitur, non est aliquod vitium: sed ex parte hominis qui immoderate utitur eis. Quae quidem immoderantia potest esse dupliciter. Uno quidem modo, per comparationem ad consuetudinem hominum cum quibus aliquis vivit. Unde dicit Augustinus, in III Confess. : Quae contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate vitanda sunt: ut pactum inter se civilatis et gentis consuetudine vel lege firmatum ; nulla civis. aut peregrini libidine violetur. Turpis enim est omnis pars universo suo non congruens.

Alio modo potest esse immoderatio in usu talium rerum ex inordinato affectu utentis, ex quo quandoque contingit quod homo nimis libidinose talibus utatur, sive secundum consuetudinem eorum cum quibus vivit, siye etiam praeter eorum consuetudinem. Unde Augustinus dicit, in III de Doct. Christ. : In usu rerum abesse oporlei libidinem: quae non solum ipsa eorum inler quos vivit consuetudine nequiter abutitur; sed eliam saepe, fines eius egressa, foeditlatem suam, quae inter claustra morum solemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat.

Contingit autem ista inordinatio affectus tripliciter, quantum ad superabundantiam. Uno modo, per hoc quod aliquis ex superfluo cultu vestium hominum " gloriam quaerit: prout scilicet vestes et alia huiusmodi pertinent ad quendam ornatum. Unde Gregorius dicit, in quadam homilia : Sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod videlicet si culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanler exprimeret quod dives qui torquebatur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta pretiosa , scilicet excedentia proprium statum, nisi ad inanem gloriam quaerit. — Alio modo, secundum quod homo per superfluum cultum vestium quaerit delicias: secundum quod vestis ordinatur ad corporis fomentum. - Tertio modo, secundum quod nimiam sollicitudinem apponit ad exteriorem- vestium cultum, etiam si non sit aliqua inordinatio ex parte finis.

Et secundum hoc, Andronicus ponit tres virtutes circa exteriorem cultum. Scilicet, Aumilitalem, quae excludit intentionem gloriae. Unde dicit quod humilitas est habitus non superabundans in sumptibus et praeparationibus. - Et per se sufficientiam, quae excludit intentionem deliciarum. Unde dicit quod per se sufficientia est habitus contentus quibus oportet, et determinativa eorum quae ad vivere convenit (secundum illud Apostoli, 1 ad 7m. ult. : Habentes alimenta et quiPus legamur, his contenti simus). - Et simplicilatem, quae excludit superfluam sollicitudinem talium. Unde dicit quod szmplicilas est habitus contentus his quae contingunt.

Ex parte autem defectus similiter potest esse duplex inordinatio secundum affectum. Uno quidem modo, ex negligentia hominis qui non adhibet studium vel. laborem ad hoc quod exteriori cultu utatur secundum cedet oportet. Unde Philosophus dicit, in VII Ethic. quod ad mollitiem pertinet quod aliquis irahat. vestimentum per terram, ut non laboret elevando. ipsum. Alio modo, ex eo quod ipsum defectum exterioris cultus ad gloriam ordinant. Unde dicit Augustinus, in libro de Serm. Dom. in Monte non in solo rerum corporearum nitore alque pompa, sed eliam in ipsis sordibus et luctuosis esse posse iactantiam: et eo periculosiorem quo sub nomine servitutis Dei decipit. Et Philosophus dicit, in IV Ethic. , quod superabundantia et inordinatus defectus ad iactantiam pertinet.

AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod, quamvis ipse cultus exterior non sit a natura, tamen ad naturalem rationem pertinet ut exteriorem cultum moderetur. Et secundum hoc, innati " sumus hanc virtutem suscipere, quae exteriorem cultum moderatur.

AD SECUNDUM DICENDUM quod illi qui in dignitatibus constituuntur, vel etiam ministri altaris, pretiosioribus vestibus quam ceteri induuntur, non propter sui gloriam, sed ad significandam excellentiam sui ministerii vel cultus divini. Et ideo in eis non est vitiosum. Unde Augustinus dicit, in III. de Doct. Christ. : Quisquis sic utitur exlerioribus rebus ut metas consuetudinis bonorum inter quos versatur excedat, aut aliquid significat, aut flagiliosus est: dum scilicet propter delicias vel ostentationem talibus utitur.

Similiter etiam ex parte defectus contingit esse peccatum: non tamen semper qui vilioribus quam ceteri vestibus utitur, peccat. Si enim hoc faciat propter iactantiam vel superbiam, ut se ceteris praeferat, vitium superstitionis est. Si autem hoc faciat propter macerationem carnis vel humiliationem spiritus, ad virtutem temperantiae pertinet. Unde Augustinus dicit, in Ill de Doct. Christ. : Quisquis resirictius rebus utitur quam se habeant mores eorum cum quibus vivit, aut temperans aut supersliliosus est, - Praecipue autem competit vilibus vestimentis uti his qui alios verbo et exemplo ad poenitentiam hortantur: sicut fuerunt. Prophetae, de quibus Apostolus ibi loquitur. Unde quaedam glossa dicit, Matth. ii : Qui poenitentiam praedicat, habitum poenitentiae praetendit.

AD TERTIUM DICENDUM quod huiusmodi exterior cultus indicium quoddam est conditionis humanae. Et ideo excessus et defectus et medium in talibus possunt reduci ad virtutem veritatis, quam Philosophus ponit circa facta et dicta quibus aliquid de statu hominis significatur.

Articulus 2

Utrum ornatus mulierum sit sine peccato mortali

ARTICULUS SECUNDUS UTRUM ORNATUS MULIERUM SIT SINE PECCATO MORTALI

AD SECUNDUM SIC PROCEDITUR. Videtur quod ornatus mulierum non sit sine peccato mortali. Omne enim quod est contra praeceptum divinae legis, est peccatum mortale. Sed ornatus mulierum est contra praeceptum divinae legis: dicitur enim I Pet. ui : Quarum, scilicet mulierum, si£ non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus. Ubi dicit Glossa Cypriani: Serico et purpura indutae Christum sincere induere non possunt: auro et margaritis adornatae et monilibus, ornamenia mentis et corporis perdiderunt. Sed hoc non fit nisi per peccatum mortale. Ergo ornatus mulierum non potest esse sine peccato mortali.

2. PRAETEREA, Cyprianus dicit, in libro de Habitu Virgin.: Non virgines tantum aut viduas, sed el nuplas puto et omnes omnino feminas admonendas, quod opus Dei et facturam eius et plasma adulterare nullo modo debeant, adhibito flavo colore vel nigro pulvere vel rubore, aut quolibet lineamenta nativa corrumpente medicamine. Et postea subdit: Manus Deo inferunt, quando illud quod ille formavit, reformare contendunt, Impugnalio ista est divini operis, praevaricatio. est ? veritatis. Deum videre non poteris, quando oculi libi non sunt quos Deus fecit, sed quos diabolus infecit: de inimico tuo compla, cum illo pariter arsura. Sed hoc non debetur nisi peccato mortali. Ergo ornatus mulieris non est sine peccato mortali.

3. PRAETEREA, sicut non congruit mulieri quod veste virili utatur, ita etiam ei non competit quod inordinato ornatu utatur. Sed primum est peccatum: dicitur enim Deut. xxu : Non induatur mulier veste virili, nec vir veste muliebri. Ergo videtur quod etiam superfluus ornatus mulierum sit peccatum mortale.

SEp coNTRA EsT quia secundum hoc videretur quod artifices huiusmodi ornamenta praeparantes mortaliter peccarent.

RESPONDEO DICENDUM quod circa ornatum : mulierum sunt eadem attendenda quae supra communiter dicta sunt circa exteriorem cultum: et insuper quiddam aliud speciale, quod scilicet muliebris cultus viros ad lasciviam provocat, secundum illud Prov. vii : Ecce, mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad decipiendas animas. Potest tamen mulier licite operam dare ad hoc quod viro suo placeat: ne per eius contemptum in adulterium labatur. Unde dicitur ] ad Cor. vii , quod mulier quae nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Et ideo si mulier coniugata ad hoc se ornet ut viro suo placeat, potest hoc facere absque peccato. Illae autem mulieres quae viros non habent, nec volunt habere, et sunt in statu non habendi, non possunt absque peccato appetere placere virorum aspectibus ad concupiscendum: quia hoc est dare eis incentivum peccandi. Et si quidem hac intentione se ornent ut alios provocent ad concupiscentiam, mortaliter peccant. Si autem ex quadam levitate, vel etiam ex vanitate propter quandam iactantiam, non semper est peccatum mortale, sed quandoque veniale. Et eadem ratio, quantum ad hoc, est de viris. Unde Augustinus dicit, in Epistola ad Possidium : Nolo ut de ornamentis auri vel vestis praeproperam ? habeas in prohibendo sententiam: nisi in eos qui neque coniugati sunt, neque coniugari cupientes, cogitare debent quomodo placeant Deo. Illi autem cogitant quae sunt mundi, quomodo placeant vel viri uxoribus, vel mulieres maritis: nisi quod capillos nudare feminas, quas etiam caput velare Apostolus iubet, nec maritatas decet. In quo tamen possent aliquae a peccato excusari, quando hoc non fieret ex aliqua vanitate €, sed propter contrariam consuetudinem: quamvis talis consuetudo non sit laudabilis.

AD PRIMUM ERGO DICENDUM quod, sicut Glossa ibidem dicit, mulieres eorum qui in tribulatione erant , contemnebant viros, et ut aliis placerent, se pulchre ornabant: quod fieri Apostolus prohibet. In quo etiam casu loquitur Cyprianus: non autem prohibet mulieribus coniugatis ^ ornari ut placeant viris, ne detur eis occasio peccandi cum aliis. Unde I ad 7?m. dicit Apostolus: Mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornanles se: non in lortis crinibus, aut auro aut margaritis aut veste pretiosa: per quod datur intelligi quod sobrius et moderatus ornatus non prohibetur mulieribus, sed superfluus et inverecundus et impudicus.

AD SECUNDUM DICENDUM quod mulierum fucatio, de qua Cyprianus loquitur, est quaedam species fictionis, quae non potest esse sine peccato. Unde Augustinus dicit, in Epistola ad Possidium : Fucari figmentis , quo rubicundior vel candidior appareat, adulterina fallacia est, qua non dubito etiam ipsos maritos se nolle decipi , quibus solis permittendae. sunt feminae ornari, secundum veniam, non secundum imperium. Non tamen sem- per talis fucatio est cum peccato mortali: sed solum quando fit propter lasciviam, vel in Dei contemptum,, in quibus casibus loquitur Cyprianus.

Sciendum tamen quod aliud est fingere pulchritudinem non habitam: et aliud est occultare turpitudinem ex aliqua causa provenientem, puta aegritudine vel aliquo huiusmodi. Hoc enim est licitum : quia secundum Apostolum, I ad Cor. ' , quae putamus ignobiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem circundamus.

AD TERTIUM DICENDUM quod, sicut dictum est , cultus exterior debet competere conditioni personae secundum communem consuetudinem. Et ideo de se vitiosum est quod mulier utatur veste virili aut e converso: et praecipue quia hoc potest esse causa lasciviae. Et specialiter prohibetur in lege, quia gentiles tali mutatione habitus utebantur ad idololatriae superstitionem. - Potest tamen quandoque hoc fieri sine peccato propter aliquam necessitatem: vel causa occultandi ab hostibus, vel propter defectum alterius vestimenti, vel propter aliquid aliud huiusmodi.

AD QUARTUM DICENDUM quod, si qua ars est ad faciendum aliqua opera quibus homines uti non possunt absque peccato, per consequens ar- tifices talia faciendo peccarent, utpote praebentes directe aliis occasionem peccandi: puta si quis fabricaret idola, vel aliqua ad cultum 1idololatriae pertinentia. Si qua vero ars sit cuius operibus homines possunt bene et male uti, sicut gladii, sagittae et alia huiusmodi, usus talium artium non est peccatum: et eae solae artes sunt dicendae. Unde Chrysostomus dicit, super Matth.: Eas solas oportet artes vocare quae necessariorum, et eorum quae continent vitam nostram, sunt tributivae et constructivae. - Si tamen operibus alicuius artis ut pluries aliqui male uterentur, quamvis de se non sint illicitae, sunt tamen per officium principis a civitate extirpandae, secundum documenta Platonis .

Quia ergo mulieres licite se possunt ornare, vel ut conservent decentiam sui status, vel etiam aliquid superaddere ut placeant viris ; consequens est quod artifices talium ornamentorum non peccant in usu talis artis: nisi forte inveniendo aliqua superflua et curiosa. Unde Chrysostomus dicit, super Matth. , quod etiam ab arte calceorum et textorum multa abscidere oportet. Etenim ad luxuriam deduxerunt, necessitatem eius corrumpentes, artem male arti commiscentes.

PrevBack to TopNext