Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Cognoscere Deum

1

1

ognoscere deum contingit multipliciter.

2

¶ Pri mo aliquando per internam ispirationem quod paucis datum est. Sic cognouit paulus

3

¶ Torum. iii. Raptus in caelum. Secundo aliquando per ratiocinationem. sicut philosophi. Rho. i. Inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciutur. Semp terna quaem eius diuinitas. etc. Tertio aliquando per creatu rarum speculationem i. Corum. xii. videmus nunc per spe culum. Quarto aliquand per doctrinam fidei et in structionem. Et hoc vel visu scripturas legendo. ve auditu verbum dici audiendo Rho. x. Fides ex audi tu. Auditus autem per verbum dei. vel etiam gustum quod est bonorum. Psalmus Gustate et videte quoniam suauis est dominus etc

4

¶ Utrum deus sit a nobis natura liter cognoscibilis in sua imensitate. Circa istam questionem. primo opiniones praemittuntur. Nam circa hoc est prima opinio. quod secundum Alex i. parte. in prolo. q. ix. quoe aliquid potest dupliciter intelligi. scilicet affirmatiue et n gatiue. deum autem non cognoscimus affirmatiue sed negatiue via remotionis. quia diuina substantia in sua imm sitate non est cognoscibilis ab homine cognitione pe sitiua scilicet quid est. sed tantum privatiua scilicet quid non est verbi gratia. Quam immensus sit deus duratione. co gnoscitur modo privatiuo. cum dicitur eternus id est sine prin cipio et fine. Similiter quantus sit virtute cognoscitur p. uatiue cum dicitur immensus id est sine mensura virtutis potentie et bonitatis. Similiter quantus sit maiestate dicitur quod est ineffabilis. similiter quantus sit loco et vbi dicitur quod est incircumscriptus per abnegationem loci et vbi. Hec opinio confirmatur per Diony. de angelica hierar. c. ii dicit quod negationes de deo sunt vere. Affirmationes vero sunt incompacte. et commentum supe xviii. propositione de maximis tbeologie dicit incompa cta siue incomposita dicitur affirmatio cum non signat com positionem quam signare videtur. vt cum dicitur deus est iustus. non enim ibi signatur compositio iusticie ad deum. quia non componitur vel inheret sicut accidens sub iec o. Sed potius significatur quod deus est iusticia essentialiter. etsic intellectus Dionysii est quod illud quod affirmamus de deo improprie affirmam eo quod nec proprie nec sufficienter nec clare de deo le qui possumus quid est etc. Sed secundum Scotorlis. super. i. dist. iii. q. iii. Hoc modo respondere non sufsicit quia vt dicitur. iiii. metaph. et. ii Periher. Negati ones cognoscimus per affirmationes Preterea quia negationes non summe amamus: deum autem summe amamus. ergo non habetur de deo tantum conce ptus negatiuus etc.

5

¶ Secunda itaque est opinio dimis sis aliis. Quam tenet Scotus et eius sequaces que consistit in conclusionibus subsequentibus

3

6

¶ Unde secundo ad questionem conclusiones ponuntur secundum Scotu.

7

¶ prima conclusio. Quod possumus habere aliquem coceptum in quo per se et quiditatiue concipitur deus. Ratio quia nullus concipit proprietatem subiecti vt est illius sub iecti nisi habeat conceptum quiditatiuum subiecti. sed nos concupimus proprietates attributales dei er go habemus aliquem conceptum per se quiditatiuum de deo Confirmatur Nam de deo possumus habere conceptum entis qui est latissimus ad omnia ex se et ad creaturam ac ad creatorem: cum sit transcen dens Ideo dicit commentator. iiii. propatione de causis quod nil est latius ente. vnde Aristo. libro de pomo a morte dixit ad deum Ens entium miserere mei. ergo patet conclusio.

8

¶ Secunda conclusio quod deus non cognoscitur in sua immensitate a nobis na turaliter in particulari scilicet vt est hec essentia. Raton quia deus sub ratione particulari puta sub ratione qua hec essentia. est tantum intellectus diuini naturale obiectum. solus enim naturaliter seipsum habet cognoscere. Sed respectu intellectus nostri sub ra tione particulari non est obiectum naturale sed volun tarium. Exhibendo sui visionem cui et quando ac quantum vult ipse deus. ergo in particulari pu ta sub ratione qua est hec essentia. vel hic deus non est a nobis naturaliter cogscibil.

9

¶ Tertia conclu sio quod ad multos conceptus proprios deo possumus pertingere quamuis de deo Quid est: in speciali et clara ac immediata cognitione non valeamus cognoscere. Ratio. quia conceptus perfectionum possu mus de deo habere cognitione naturali. obscura in generali et mediata siue discursiua per creatu ras inuestigando scilicet quod deus sit summe bonus summe iustus. Et quod sit infinitus et huiusmodi. vt pa tet ex processu. viii. libri physi. vbi ex creaturis de monstratur demonstratione quia est: dei infinitas Sed quoniam creatura est similitudo remota dei ergo non ducit in cognitionem dei in speciali et claram ac quid est. ergo etc.

10

¶ Tertio circa questionem difficultates soluentur. Prima. Quomodo potest naturaliter deus dici cognoscibilis a creatura: cum sit infinitus: Dicit autem Aristo. primo philosophcorum quod infi nitum secundum quod infinitum. est ignotum ergo deus etc. Respondetur secundum Scotorlis. vbi supra. quod infinitum tenens se ex parte materie sicut est infinitum in ma gitudine vel multitudine bene est ignotum. sed infinitum actuale vt est deus potest esse cognitum naturaliter. quia est naturaliter amabile a nobis nibil autem amatur nisi cognitum. ergo est natura liter cognoscibilis deus a nobis. quamuis non sit con prehensibilis quia infinitus. vt patebit infra. Secunda difficultas. quid ad illud. ii. Metaphysice Sicut se habet oculus nycticoracis ad li. mensolis. ita intellectus noster ad maximum intelligibile id est ad deum. Ad hoc respondetur secundum eunde Scotorlis. quod intelligi debet de impossibili quae ad visionem intuitiuam. quia sicut impossibile est quod oculus nycticoracis videat intuitiue lumen solis ita impossibile est quod intellectus noster natural ter pro isto statu videat intuitiue diuinam essenti am. Secus de cognitione per ratiocinationem. Ad praedicta. plura vbi de U isione dei. Eodem lib. et supra in prologo. §. xiii. etc.

4

11

¶ Utrum deus sit primum cogniti tum a nobis. Circa hoc secundum Scotorlis. super i. diiii. q. iii. Primo aliqua praeambula notantur

12

¶ Priu mum quod in cognoscibilibus tripliciter dicitur aliquid esse primum Primoordie siue via originis siue go nerationis. sicut embryo prius viuit vita plante postea animalis. deinde hominis. vt dicit philosophu lib. de animalibus. Secundo ordine nature ve perfectionis. et sic dicitur. ix. Metaph. quod ea que sum priora generatione sunt posteriora perfectione et econuerso. sicut esse rationale per prius dicitur de homine quam esse sensibile Tertio ordine adequationis. Sicut scili. Poste. dicitur. quod propria passio primo inest subiecto adequato sicut habere tres angu los: prius inest triangulo. quam Isocheli. Qui et triangulus duorum equalium laterum. sicut Hysopleurus est triangulus equilaterus Similiter risibus le prius inest homini tanquam subiecto adequato. quam homini albo vel alicui indiuiduo scilicet petro. Secundum praeambulum. quod secundum docto. subti. in p. mo dist. iii. q. ii arti. i. et ii Cognitio diuiditur. Pri ma est actualis quando obiectum praesens actu conci pitur. Secunda est habitualis quando intelligens habet habitum quo potest statim in actum intell gendi exire cum voluerit. Tertia est cognitio vi tualis quando aliquid intelligitur in aliquo vt pars primi intellecti. non autem vt primum intellectum siue cognitum. sicut intellecto homine intelliguntur virtualiter in eo partes vt corpus et anima. et simi liter patet de toto vniuersali in quo intelliguntur sua particularia. et de toto essentiali. secundum Guil.

13

¶ Tertium praeambulum. quod quelibet praedictarum cogni tionum diuiditur in riplicem aliam vicem in cognitio nem confusam. cognitionem confuse. et cognitionen distinctam. Cognitio confusa est quando aliquod totum vniuersale aut integrale cognoscitur non co gitando de partibus subiectiuis seu integralibus De primo exemplum sicut cognitio animalis in genere sine suis speciebus. De secundo exemplum sicut cognitio domus non cogitando distincte de tecto et parietibus. Sed cognitio confuse est quando quid nominis solum cognoscitur sicut dum co gnosco solum quid homo vel hircoceruus signifi cat. vnde cognitio confuse differt a cognitione confu sa quia cognitio confusa attingit etiam rem ad extra li. cet grosso modo. Sed cognitio confuse solum nomen quid per illud exprimitur Concipitur autem vel cognoscitur distincte sicut exprimitur per diffinitio nem vtet primo physicorum quia sic cognoscitur res in seipsa vt ab alia distinguitur Cognitio itaque distin cta est quando partes seu integrales seu subiectiue vel potius constitutiue alicuius cognoscuntur. sicut dicitur quis habere cognitionem distinctam ho minis quando cognoscit quod homo est animal rati nale mortale. Et ista cognitio scilicet per diffinitionema prima est in ordine perfectionis. licet sit posterior in ordine originis sicut Auicenna in sua metaphysica dicit. et sic patet Hec omnia ex Scoto. Et etiam li. ii. vbi Angeli. §. lxviii.

14

¶ Secundo principa liter ad quaestionem conclusiones ponentur. Pria quod quamuis sin gule efficacius moueat primo sensum. tamen primum cognitum primitate originis cognitione actual confusa est species specialissima. Nam supponem do quod singule non intelligitur proprie quia intellectus est vniuersalium. Sensus vero singularium tertio de anima. In tota autem linea predicamentali totum vltimum perfectum est species specialissima formali ter in quam potest intellectus per cognitionem attin gere ergo etc.

15

¶ Secunda conclusio quod primum obiectum intellectus nostri primitate adequationis est ens sub ratione entis quia in ipso concurrit du plex primitas scilicet communitatis ad omnia et virtualitatis quia est transcendens et includit etiam ens increatum quod est deus virtualiter in suam ratione essen tiali.

16

¶ Tertia conclusio quod primum cognitum perfe ctione simpliciter ac primu obiectum intellectus no stri hoc modo est deus. Ratio quia deus est ob iectum actualissimum eo quod est infinitus. Ergo eius cognitio est simpliciter perfectior. Et quia est causa aliis vtssint cognita sicut et causa essendi est aliorum Denique etiam quia in consideratione illius substantie scilicet divine ponitur felicitas per philosophum.x. Ethicorum Ideo est primum et perfectissimum cognitum etc.

5

17

¶ Utrum deus sit notificabilis et effabilis Respondetur secundum Aureo. Et Tho. in conpendio. aliosque quod deus est tante excellentie vt ni hil digne et proprie et sufficienter possit de eo dici vel effari. vnde Bon. in prius. dis. xxxiiii. q. ii Augustinum allegat dicentem sic Uerius est deus quam cogitatur Et verius cogitatur quam dicitur Nam et si intellectus aliquo modo ascendat ad contuitum simplicitatis non tamen potest hoc exprimere voce simplici sed composita. Hec ibi. Et declaratur. Nam primo de deo non loquimur prprie per nomina. quia nomina significant substantiam cum qua litate. et ita compositio intelligitur ibi forme cum mate ria que in deo non habet locum Secundo non pos sumus loqui proprie de deo per pronomina. quia illa de deo dicta cadunt a demonstratione non enim potest ibi esse demonstratio ad sensum cum sit incor poreus nec ad intellectum cum sit incognoscibilis scilicet in particulari et distincte. vt patuit in praecedentipus. huiusmodi autem pronomina vt dicit Priscianus si cadunt a demonstratione: cassa erunt et vana. Si dicit. tamen deum demonstramus pronomnibus dicit. cum psalm. ista Tu domine singulariter in spe constituisti me Tu deus meus es. et iterum Dominus ipse fecit nos etc. Di cendum secundum praedictos docto. quod in omnibus talibus non est demonstratio ad sensum nec ad iutellectum proprie et clare nisi confuse. sed est demonstratio ad fidem. Denique non possumus de deo proprie per verba quia cum modis et formis agendi vel patiendi et cum tempore sunt significatiua sed talia non cadunt in deum. Nec etiam per participia cum illa sequantur na turam nomins et verbi. Similiter nec etiam per alias partes orationis que non sunt subiicibiles vel praedicabiles Unde patet quod deus non est effabilis proprie et in perticulari nec cognoscibilis clare sed semiplene.

6

18

¶ Utrum deus possit cognosci diffinitione quiditatiua. Respondetur secundum supradictos et conmuniter omnes docto. quod non. vnde Damascenus di cit quod de deo scire possumus. quia est. Sed non quid est. Ratio quia non habet quid primum per quod diffiniri possit nec genus nec differentiam cum sit transcendens omnia. Diffinitio autem debet fieri per ge nus et differentiam etc. vnde Auicenna in sua metaph. tractatu. viii. dicit. sic manifestum est quod primus id est deus non habet genus nec quiditatem nec qualitatem: nec quantitatem: nec vbi: nec quania: nec simile sibi. nec contrarium qui est altissimus et gloriosus eo quod non habet diffinitionem. Hec ille. Unde deus non potest notificari diffinitione quiditatiua. sed notificatur a sanctis qualitercumque per descriptionem circumlocutiuam. vnde Anselmus. descriptiue diffinit dicit. De us est summum bonum quo maius non potest cogitari et trahitur ex. iiii. Phy. Item Beru. Quid est deus ex qua omnia per quem omnia et in quo omnia. Item Cassio dorus. Deus est virtus inexplicabilis. pietas incomprehensibilis. Sapientia ineffabilis cuius dif finitio est finem in finem in sanctis laudibus non ha bere. Item Rayne. in summa. Deus est amor qui plus habitus plus placet cuius posse non mino ratur cuius esse non clauditur cuius bonitas non terminatur etc. Item in Compen. Quid est deus. vo luntas omnipotens. beniuolentissima virtus. lumen eternum. incommutabilis ratio. summa beatitudo et inaccessibilis et inuisibilis in se. sed in suis spe ctabilis et summe mirabilis

19

¶ Ad idem plura habes vbi Deus. §. xii. Itemde cognoscibilitate dei plura ibidem. Denique Arist. xii. lib. Metaph. dicit quod deus est substantia incorporea eterna et actus purissimus mouens simplex. mouens omnia intelle ctuale et appetibile. causa finalis totius vniuersi. summa delectatio optima vita et omnio immucabilis. Hec ille.

7

20

COgnoscere trinitatem diuinam.

21

¶ Queritur vtrum per creaturas possimus cognoscere quod deus est trinus et vnus. Respondetur breviter secundum Rich. super primo dist. iii. art. ii q. ii concor. Alex. de ales. i. par. Et ponemus conclusiones.

22

¶ Prima conclusio quod ductum rationis naturalis non possumus percreaturas cognoscere quod deus est trinus et vnus Declaratur secundum Rich. sic quia vt Dionysius de di. no. c. vlti. dicit. in cognitonem dei tripliciter ascendimus a creaturis.

23

¶ Primo modo per ablationem condi tionum imperfectarum: reliquum videlicet quod est perfectionis deo tribuere. Sicut exempli gratia cum videmus in nobis sapientiam consideramus in nobis sapien tiam duo habere. scilicet quod inheret et hoc est imperfectio nis Et quod illuminat in cognoscendo et hoc est perfectionis. primo dimisso. secundum ponimus in deo. Item videmus ens creatum et finitum consideramus quod cre atum et finitum dicit imperfectionem quia produci de non esse ad esse. Inspiciamus iterum quod esse dicit perfectionem. Ideo esse in deo ponimus vel ens dimittendo creatum et finitum. Et ista est etiam vna regula Scotica quam etiam Auicenna et alphorabius philosoph tenent Et summi theologi. hoc primo modo coergoscimus deum esse increatum infinitum immensum perfectissi mum.

24

¶ Secundo modo cognoscimus deum per causalitatem in creaturis et effectum. et sic cognoscimus llum esse conseruatorem: gubernatorem: directorem in finem. Et iustum remuneratorem etc.

25

¶ Tertio modo cognoscimus per supereminentia conditom perfe tarum et sic cognouimus ipsum esse summum bonum superlumen: inaccessibilis beatitudo etc. Sed quoniam ad propositum loquendo nullo istorum modorum pos umus cognoscere hoc quod deus sit trinus et vnus. Non primo modo: quia deum cognoscere trinum et vnum non est cognoscere per ablationem. Nec secundo modo quia omnia que dicuntur de deo per respectum ad creaturas pertinent ad essentiam diuinam et non di stincte ad personas Denique nec tertio modo: quia perfectiones diuinas licet creature aliquo modo articipent tamen in nulla creatura inuenitur in tribus suppositis vna essentia ergo deum esse trinum et vnum no cognoscimus nisi per fidem et doctrinam scripture.

26

¶ Secunda conclusio quod licet per na uralem rationem homo trinitatem agnoscere non possit ecundum propria personarum. tamen per naturalem rationem adlutam per gratiam aut gratis datam aut gratum facientem bene potest Nam potest aliquis ex auditu fidei: sola fide informi que est gra gratis data trinitatem agnoscere etc. Ratio huius conclusionis secundum Alex. et Bonauen. Quia intellectus noster. ob¬ tenebratus per originalem corruptionem deficit in verissimis cognoscendis. et etiam in minimis. nam circa maxime intelligibilia deficit et etiam circa mi nime intelligibilia. quemadmodum sensus deficit in extremis scilicet tam maxime sensibilibus quam minime vt patet de visu ad solem et ad granum papaueris et huiusmodi. Ita intellectus noster deficit i minimis scilic in esse motus et temporis et in puncto et in instanti etc. que habent debilissimum esse et per consequens minimum intelli gibile. Deficit etiam intellectus noster circa maxima hoc est circa esse personarum diuinarum in vnitate essentie que sunt maxime et verissime adeo quod vt ait philosophus ii. Meta. Sicut se habet oculus nycticoracis ad lumen solis ita intellectus noster ad ea que sunt manifesta nature. vnde ad hoc vt cognoscat trinitatem oportet vt ratio adiuuetur per gratiam fidei et sic patet conclusio.

27

¶ Tertia conclusio ad idem est. ex ver bis magistri in lra: di. ii. primi libri. vicem quod mentis hu mane acies inualida in tamexcellenti luce trinitatis diuie non figitur nisi per iusticiam fidei emundetur Hec magister Declaratur secundum Bonauem i in. q. circa litteram. vbi dicit quod aliud est considerare. aliud figi. et aliud conprehendere. Nam mens immunda potest quidem considera re et speculari de trinitate secundum fidem ex scripturis.

28

¶ Sed figi in ea luce non potest nisi sit purata a viciis Ratio quia est supra intellectum ideo nisi habeat glu ten amoris veri non potest figi sed resilit. Item sicut egris oculis odio estlux que puris est amabilis sic lucem divine trinitatis delectabiliter aspicere non potest mens immunda et infidelis etc. Denique comprehendere trinitatem nec humana nec angelica mens potest Hec Bonauen. Quid autem sit comprehendere vide tin fra vbi Cognoscere comprehensiue.

9

29

¶ Utrum deus trinitas scilicet pater filius et spiritus sanctus cognoscantur a bonis et malis Respondetur secundum Alex. prima per. quod cognitio de deo est duplex. Quedam cognitio quia est. Et hec potest esse malorum. Alia est cognitio Quid est. et hec potest esse dupliciter. vel Quid est: secundum operationem in creaturis vtpote quia deus est potentissimus in operatione. sapientissimus in gubernatione: iustissimus in retributione etc. Et hec etiam est in malis etc. Uel est praeterea cognitio dei Quid est. in effectu gratiae participate sub ratione speciali. Et hec est solum sanctorum et bonorum quibus se praebet deus. Hec Alex.

10

30

¶ Quid de illis qui dicunt se non posse capere et credere trinitate in diuinis quamuis vellent credere. Respondetur secundum Cancellarium perisiens quod aliquando inquit non tammeritorium est credere sicut velle credere nec dolere de peccatis sensibiliter sicut velle dolere et non posse. probatur hoc per illud psalemos. De siderium pauperum exaudiuit dominus pparationem cor dis. e. aud. a. tua. Et ita iudicat nos deus secundum ratio nis superioris arbitrium: voluntatem: et iudicium. et non secundum ea quae nobis inuitis et contra nitentibus portio sensualitatis et inferior aduehit et producit. qualia sunt volubilitas imaginationum et phantasiarum etc.

11

31

¶ Quomodo ad cognitionem dei vnius veri ascendit mens philosophorum. Respondetur secundum ma gistrum in primo dist. iii. ponentem ad id plures ronnes quibus ascenderunt.

32

¶ Prima ratio ex parte creationis et potestatis. quia cognouerunt naturaliter quod nihil est a seipso. ergo nec caelum nec terra Formaue. runt ergo rationem sic Quicumque fecit omnia alia a se. ipse est omnium creator et deus qui solus potuit omnia ergo etc.

33

¶ Secunda ratio ex parte immutabilitatis quia vt Magister cum Aug. lib. de ciui. dei. dicit. viderunt philosophi nullum corpus esse deum. Et ideo cuncta ranscenderunt querentes deum. Uiderunt etiam quicquod mutabile est: non esse summum bonum deum omni um principium Ratio quia viderunt omne quod mutabi le est non posse esse nisi ab alio qui incommutabiliter et simpliciter est. Nam omne quod mouetur ab alio mouetur. nec est status in mutabili in genere effici entis nisi in mouente non moto Intellexerunt ergo vnum esse immutabilem deum qui omnia ista mobilia fe cit et a nullo alio fieri potuisse. ergo etc.

34

¶ Tertia ratio ex parte nobilitatis sic Quicunque fecit vt omnia sint bona et pulera et meliora quedam et optima. ac pulcriora et pulcerrima: ipse omnium optimus et pulcerrimus est. Sed hec omnia fecit de us ergo etc. Ad hec plura. c. Deus. §. viii.

12

35

¶ Sed quantum potuit ascendere mens philosophorum in cognitione dei: Respondetur breviter secundum Alex. de Ales i. par. simulque Rich. super i. di. iii. arti. ii q. ii colligendo quod philosophi ascenderunt cogno scendo de deo communia attributa videlicet poten tiam: sapientiam: benignitatem et huiusmodi. Sed cognitio nem sancte trinitatis per propria personarum non potuerni habere nisi per doctrinam aut inspirationem. secundum quod dicit etiam glo. Aug. super illud Rho i. Inuisibilia dei etc. Non enim peruenerunt presertim ad noticiam tertie persone id est Spiritus sancti vt ibidem ait Aug. Sed tamquam magi Pharaonis in tertio signo defecerunt d. Digitus dei est hic Exo. viii. Subdit eim ibidem Augu. quod philosophi. licet de rogathon id est summo patre et de Nois id est mente eius philosophati sunt

36

¶ Sed in tertio siergo defecerunt quia vsque ad tertiam personam peruenire non valuerunt etc. Nimirum macrobi us philosophus egyptius super so. scipionis rogatho id est patrem et Noym est deo natam posuit. vt dicit Guil. Nec mirum od defecerunt philosophi in cognitione bonitatis spiritus sanctu Tum quia non cognouerut potissimum effectum bonitatis diuine scilicet in incarnatione et redemptione Tum quia et si habuerunt appropriata patri scilicet potentiam et filio sapientiam non tamen habuerunt appropriatum tertie persone scilicet bonitatem spiritus sancti per gratiam gratum facien tem.

37

¶ Si autem obiicitur quod quidam philosophi scripserunt aliqua de personis diuinis Nam hermes trimegistus siue Mercurius Egyptius in libro diffinitonm dei ait Mo nas gignit monadem et in se suum reflectit amorem Itis Arist. i. celi et modi dicit quod in numerario ternario adhibuimus magnificare deum vnum omnim creatorem et huiusmodi pilura Respondetur quod philosophi et et poete ac Sibylle ta lia scribentes non habuerunt hoc per naturalem rationem nec intellexerunt plene. vt volunt doctores et peatuit su pra in prol. §. xv. latius.

38

¶ Unde et Rich. super i. di iii. ar. ii. q. ii infert dicit. quod si aliqui philosophi cognouerut in diuinis plures personas hoc fuit. quia aut legerunt libros sacre scripture. aut quia deus eis per aliqua gratiam gratis datam reuelauit inspirando. iuxta illud Rho i. deus illis manifestauit. Et sic inquit. quidam platonicus posuit non eisdem verbis sed eadem sententia illud Ioam. euangelium. In principio erat ver bum etc. vt dicit Aug. vii. confes. et Hermes alio nomine mercurius qui fecit librum qui dicitur Uerbum perfectum in quo nit sic. hic est filius beandicti dei vt dicit Aug. li. contrav. hereses. Hec ex Rich.

39

¶ Denique supradictu ver bum Trimegisti ipse sic intellexit quod monas id est vnus deus gignit Monadem id est produxit vnum mundum. et in se suum reflectit amorem id est hoc fecit propter suiipius amorem. et sic patet quod trinitatem non intellexit. Item Arist etiam i. celi non aliud intendit nisi quod ternarius est numerus perfectus. Et secundum Commentatorem. sequitur leges pythagore qui praecepit deos venerari in tribus scilicet sa crificiis. laudibus et genuflexione.

13

40

¶ Quare voluit deus nos ad co gnitionem trinitatis diuine et fidem astringere cum nullus intellectus potest naturaliter ipsam capere. Cui ergo noluit vt sufficeret nobis ad salutem credere ea tantum qui capere possemus scilicet quod vnus solus est deus et sum me bonus etc. Respondetur recolligendo ex doctoribus plures rationes ad id vtiles. nimirum Prima ratio est ppter magnificam laudem dei. quia secundum Bonauenm. in i. di. ii. per hanc fidem commendatur in deo infinita poten tia. dum credimus deum hoc posse quod est omnironi incomprehensibile vicem communicare se infinita bonitate fi lio et spiritu sancto. Item commendatur. infinita sapientia quae sciuit et voluit sicut et potuit similem sibi filium genera re ab eterno cui communicauit omne quod fuit id est essentiam et omne posse et scire. Ita commendatur infinita charitas patris ad filium et econuerso secundum Rich. de trini. li. iii. c. x. et sic commendatur dei per omnia incomprehensibilitas. cum tale credimus de deo ipso nobis reuelante quod plene nulla creata mens etiam angelica potest capere. ergo etc

41

¶ Secundam ratio est propter magnitudinem meriti fidei. Nam di cente Bern. super Can. ser. xxxiii. Magna fides de deo meretur magna. vnde et Greg. in home. Cum serc factum esset etc. dicit diuina operatio si ratione compehenditur. non est admirabilis. nec fides habet meritu cui huma nam ratio praebet experimentum. ergo sequitur quod fides nostra non esset laudabilis si ea tantummodo crederet que philosophicam ratio et do ctria com probat et c.

42

¶ Tertia ratio propter veritatem reue lationum spiritus sancti qui in scripturis omnibus sic reuelauit quod deus verissime est trinus et vnus. ergo credere debemus dei testimonio etc.

43

¶ Sed vn hec veritas lucidius onditur Nota secundum singulas leges discurrendo patet. Primo ex lege nature et intrinseca quae dictat quod deus est summa veritas et infallibilis. nec potest esse testis falsita tis. et tamen ipse hanc veritatem testatur per multa miracula. ergo etc.

44

¶ Secundo ex lege moysaica. Nam vt magister docet in i. di. ii. in principio Sen. vbi dicitur apud nos. In principio deus creauit celum et terram. hebraica veritas habet eloym quod est plurale huius nomins el id est deus. et sic sonat In principio dii creauit etc. quo bene notatur plura itas personarum. imiliter ibi cum serpens ait. Eritis sicut du scientes etc hebreus habet heloym acsi. dicit. Eritis sicut di uine persone quibus nihil est ignotum etc. Hec magister Item Sen. iii. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. dicit nostram propter personarum pluralitatem Et similite dicit faciamus in plurali. sed propter essentie vnitatem dicit imaginem in singulari. ergo etc. Item e. lex moy. miltiplici figura patriarchis fore reuelatam hanc veritatem testatur. Nam abraam tres vidit angelos et vnum adorauit Sen. xviii. Isaac Iacob ter bendixit. Iacob vidit scalam trium graduum am tera vsque ad celu et angelos in ea et tunc tres lapides supposuerat capiti suo. quas in vnam redactos reperit Gen. xxviii. hec sufficiant. Tertio ex lege prophetica. nam psalms. Bespondicat nos deus deus nostur. bene. nies deus. ecce ter nomen dici replicat. sed vnitatem essentie designans sbdit et metuant eum in singulari. Item Isa. vi. sanctus. sanctus. sanctus dominus deus sabaoth. ange li sic laudauerunt deum et patet propositum. Quarto ex le ge euangelica patet mat. vl. Baptim antes es. in nomine p. eat fi. et. si. etciis auctoritatibus. vnde Tho. ii. ii. q. ii ar. vi. dici quod ane christi aduentum fides trinitatis erat iplicita in fide maiorum. sed post ea per christum et per apulos manifestata et expresse tradita etc. Quito ex lege apostolica i. Ioam i. tres sunt qui testimonium dant in celo pater verbum et. scilicet et hi tres vnum sunt. Item patet in symbolo apulorum. Sexto ex lege canonica patet in principio decretalis. extra de summa trini et fide catho. expresse. Septio ex lege ciui lica. C. dici. sum. tri. et fi. cath. l. i. et l. nullus. Qctauo ex lege philosophica. vt patet per philosophos ex praedictis. §. xi. et. xii. Ul timo ex lege vestigii creaturis indita quia dicente Aug. in omni creata re est vnitas spens et virtus. Et in omnibus corporalibus tres sunt dimensiones. longitudo. lati tudo. profunditas. licet res vna. ergo patet etc

14

45

COgnoscere comprehensiue De hoc nota secundum Fran. mayro. iuxta mentem Aug. li. lxxxiii. quaestionum. Comphendere et apprehendere scilicet cognoscendo. differunt. Nam apprehensio videtur esse genus comprehensionis. quia omnis comprehesio est apprehensio non econuerso. quia apprhendere est attigere operatione intellectus aliquod obiectum. et sic creatura potest apprehendere non solum creaturam sed etiam deum Comprehendere autem est attingere tale obiectum adequate quam tum in se est attingibile. et sic creatura nulla potest deum compehedere. quia omnis creatura finita est. deus autem infinitus. ergo etc. vn ad hec Aug. li. de videndo deo dicit. Aliud est videre quam totum videndo comprehendere. Illud eim videtur quod praesens vtcumque sentitur. totum autem videndo compehenditur quod ita videtur vt nihil eius lateat videntem vbi eius fines circumpici possunt. Hec Aug. Ex quibus infertur. quod deus licet appur hendi possit a creatura scilicet in praesenti per fidem et charitatem. quantum creature sufficit. et tandem in patria per gloriam. tamen non otest comprehendi vt patebit etiam vbi de Incomprehensibilitate dei agetur. et in sequenti

15

46

¶ Quid de anima christi. et quid de be itis clare videntibus essentiam dici. nam ipsi dicuntur comprhenso rea ergo videtur quod copehendant. Confirmatur quia si ipi non prebederent cognoscendo sequitur. quod non essent perfecte beati eo quod semper appetitus eorum ferretur ad amplius cogscendum et nuque quiesceret ergo etc. Respondetur secundum Bona. super i. di. xliii. q. ii et etiam super. iii. li. dist. xiiii. ar. i. q. ii Pro pambulo prainotando. quod triplex est comprehensio vel triplicitur dicitur vno modo dicitur comprehensio idem quod charitatis perfctam adhesio. et hoc modo Beru. ad eugenium dicit. Si san ctus es iam copehendisti. secundo dicitur compehensio idem quod cla ra dici visio et fruitio sicut dicitur Phil. iii. Si quomodo compsm bendam in quo et coprehensus sum a christo iesu id est propter quod sum ad fidem coprehensus. hoc est vocatus a christo. vt comphendam tandem incelo vitam etc. Hec autem comprehensio secundo modo dicta intelligitur tripliciter vicem aut ratione memorie aut ratione intelligentie. aut ratione voluntatis. scilicet dum in patria obiectum diuinum semper menti praesentatur. semper ab intellectu videtur. sperque a voluntate ex amore diligitur. Tertio modo dicitur comprehensio quasi inter terminos clausio. hoc modo dicimus quod deus es incomprhensibil. quia diuina essentia non potest compehendi per inclusionem etiam ab anima christi et a beatis. scilicet vt possent capere totam diuinam essentiam includendo intra se ipsos. lic bene coprehendatur ab eis secundo modo scilicet per perfectam visionem fruitionem et tentione

47

¶ Conclusio quod beati dicuntur proprie ac praehendere vel attingere diuinam essentiam potius quam comprhen dere. quia a parte compehendentis beati: perfecte attingitur et appste henditur. Sed a parte comprehensi id est dei non totaliter comphenditur. quod n includitur totali comphensione etiam ab anima christi vt patebit. iii. lib. et per consequens nec ab aliis beatis. hec Bona. Ad obiectum patet. quod beati dicuntur comprehensores non proprius scilicet tertio modo licet secundo modo. Et ad confirmationem dicer dum secundum eundem Bona. quod vnaquique res dum perficitur et im pletur secundum suam capacitatem. hoc sibi sufficit et iam quiescit quamuis ad ampliora non attigat. quia tantum habet quantum capere potest. ergo sibi hoc sufficit et quiescit. sic est de beatis quorum quilis bet tantum capit de deo quantum ipse potest. nec tamen compehedit. quia noen totum capit. Sicut examen de amphora et cypho quae con tentantur capiendo ex aqua maris quantum sibi sufficit ne vult totu mare capere. quia scit naturaliter sibi hoc fore improportionatum. sic in proposito.

48

¶ Utrum deus cognoscendo seipsum comphendat. vide vbi Incomprhensibilitas. §. ii.

49

COgnitio cotinge tium futurorum. et de contingentium euentu. plurima de huiusmodi vide vbi de Prescia dei agemus;

50

¶ Communicabile: vide de hoc vbi Intentio. §. iii.

PrevBack to TopNext