Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Conceptus
1
COnceptus vel con ceptio Nota secundum Guil. super i. dicit. quod tripliciter dicitur vel accipitur a concipio concipis. Primo modo dicitur naturaliter vel conceptus naturalis scilicet in vtero matris. sicut dicitur christus conceptus de virgine. Secundo modo dicitur conceptus noticia mentis in terior secundum quod dicitur iste est conceptus meus id est noticia mea. Tertio modo dicitur conceptus quiditas intellecta secundum quod Algamel in sua metaph. dicit quando intellectus est certus de vno conceptum etc.
2
Sed an idem sint conceptus et uiditas. Nota secundum Guil. ibidem quod ex vi vocabu li differunt. quia quiditas dicit solum obiectum cogno scibile vtpote ipsam puram rei entitatem que potest conci pi adhuc abstractum ab ipsa possidente conceptionis passiue secundum quod Auicenna dicit in principio. v. Metaph. Equinitas est tantum equinitas. conceptus vero nominant ipsam quiditatem intellectam. ita quod dicit quod dam constitutum ex conceptione et quiditate. Ex qua patet quod quiditas dicit vnum per se. sed conceptus vnum per accidens. Item potest etiam alia differentia assignari. quoid conceptus competit non solum quiditati sed etiam singula ribus quoniam singularia multa concipiuntur sicut patet de actibus nostris intelligendi quas in nobis experimur. sed quidi tasamn nominat singulare nec competit ei vt sic. Hec Guil
3
¶ Conceptus distinguitur Naalius est conceptus simpliciter simplex. Alius est simplex sed non simpliciter simplex. vt notat Scotorlis. super i. di. iii. q. iii. ar. ii dicit quod conceptus simpliciter sim plex est ille qui non est resolubilis in plures conceptus. Unde talis: de quocumque praedicatur: secundum vnam rationem praedicatur. huiusmodi est conceptus entis vel vltime prinnie. Conceptus vero simplex sed non simpliciter simplex est ille quai potest concipi vno actu simplicis intelligentie licet possit resolui in plures conceptus seorsum conce ptibiles sicut est conceptus hominis et animalis etc. Hec ex Scotorlis.