Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Creare quomodo dicitur de Deo
1
CReare quomodo dicitur de deo. vide vbi Immutabilitas. p i. et sequenti. Item creare est aliquid ex nihilo facere vt dicit Magisterin. ii li. di i. et de hoc partinet agere latius. ii lib. Queruntur tamen aliqua pro huius libri primi supplemento oportuna.
¶ Quomodo potuit fieri quod deus con diderit aliquid ex nihilo et n de se nec elementari na tura. Respondetur secundum Guil. super. i. dist. xxix. inducentem Egidium de rhoma in. viii. Phy. quod istud declaratur sic. nam secundum nobilitate agentium in operando minus exigitur de materia. et quia tres sunt operantes. Primum est operans creatum per intellectum sicut est artifex creatus. secundum est natura. tertium est deus. horum primum requirit vt operetur ens in actu sicut faber ferrum. Carpentarius lignum Secundum autem scilicet natura requirit solum ens in potentia scilicet materiam prima. et ita cum prius materia prae ma nibil fuerit: relinquitur quod Tertium operans sci summus artifex deus de nihilo poterit operari. Hec vbi supra
2
¶ Utrum deus crearet et conseruaret creaturas. si posito per impossibile impe deus. non produceret filium et spiritum sanctum Respondetur secundum eum dem Guil. super primo dist. xxvi. quod deus creare ham bet inquantum deus. non inquantum pater vel filius. nam si per impossibile vnicum esset suppositum diuinum vt putant gentiles scilicet pater adhuc posset se lus creare cum haberet eandem omnipotentiam quam modo. nec afferunt potentiam noua patri filius et si. vnde filius et scilicet non sunt rationes formales per quas res sunt create. quod est contra Tho. dist. x. primi. q. i Sed exquo ordine nature personarum constitutio prius or est in deo quam creare. patet vbi Potentia. §. xviii Ad quesitum ergo dicendum. quod deus ad extra non crearet si intra non produceret personas. Ratio secundum eundem Guil. di. vi. primi. quia quando aliquod agens habet du os effectus essentialiter ordinatos. non producit se cundum nisi primo producto. sicut patet in sole qui habet primo lucere in se. secundo illuminare alia. et lucere praecedit illuminationem. quia nunquam causat illu minationem nisi prius luce causata. sic in proposito deus habet producere duas productiones vnam ad intra scilicet personarum. aliam ad extra scilicet creaturarum. ergo nunque fit productio ad extra nisi facta productione ad intra. et ita quamuis creatio deo competat inqua tum deus. et non inquantum pater vel filius tamen quia creatio est ad extra. oportet ordinate quod primo fiat productio ad intra tanquam necessaria in deo ante quam sequatur contingens ad extra creaton. Hec Guil. Scotis
¶ Patet ergo quod Si queratur quid vtilitatis confert creaturis productio personarum diuinarum dicen dum secundum doctores quod summam et omnimodam vtilitatem confert. sicut enim radius egrediens a sole causat res in esse. sic filius genitus a patre causat omn nem creaturam in esse et fieri Ioam i. Omnia per ipsum facta sunt etc. et sicut splendor et calor solis viui ficat vniuersa sic spiritus sanctus procedens per modum amoris a patre et filio ornat et viuificat vita gra tie. vnde scribitur per psalms. Uerbo domini celi firmati sunt et spiritu o. virtus e. Proinde nisi esset eterna gene ratio filii a patre et spiratio spiritus sancti etc. nil bo ni fieret in mundo. nec botrus de vinea nec pos mum de arbore nec fructus terre nasceretur. nec ho mo de homine aut aliquod viuens produceretur. quia feci ditas patris in diuinis existens est causa omnis fecunditatis rerum et creationis omnis creature in mun do. et sic patet vide infra Diligere. §. xii.
3
¶ Utrum creatura eque immediato procedit vel creatur a patre sicut a filio et spiritu sancto cum enim pater creat et operatur omnia per filium et pater ac filius operantur omnia per spiritum sanctum. vnde psalm. verbo domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum. ergo immediatius procedit creatura a filio quam a patre. Et adhuc immediatius a spiritu sancto quae etiam a filio
¶ Respondetur secundum Rich. super secundo dii. arti. iiii. q. iii. quod creature eque immediate processerunt a patre sicut a filio et spiritu sancto Ratio quia ab eis processerunt per vnam potentiam sicut ab vno prin cipio. quapropter immediatius non potuerunt ab vno procedere quam ab alio.
¶ Ad obiectum autem dicen dum secundum eundem Rich. quod quamuis a patre processerunt creature mediante filio et spiritu sancto nihilo minus processerunt immediate quia talis mediatio praedicta non excludit immediationem eo quod pater et filius et spiritus sanctus per vnicam in numero potentiam ope rantur non per aliam
¶ Sed d. Ignis habet calefacere rem per splendorem effluente a se qui aerem immutat. ab vtroque autem procedit calor per quem fit ca lefactio immediate. vt patet etiam per Aug. ergo a simili in proposito. Respondetur secundum eundem Rich. quod non est simile. quia in emanatione filii et spiritus sancti non est transitio ad extra. non enim exeunt loco vel discessione a patre. sicut in splendore fit irradiatio ad extra et caloris processio. ergo etc.