Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Eternitas
1
¶ Ternitas seu E ternum Unde dicitur: Nota secundum Guiller i. ix. primi libro quod vt etiam tangit magnus Alb. super. iiii. Physicus. tractatu vl. Eternitas seu Eternum dicitur quasi extra terminum vel terminos. quia ca ret terminis scilicet principio et fine. Unde Ebrardus. Eternum vere sine principio et sine fine. Et secundum Ianuen. in lib. Catholicon Nota quod eternitas dicitur per syncopam quasi euiternitas. Unde Diony. et antiqui sebe vtuntur vno pro alio scilicet eterno pro euo et et conuersoquia euum nil aliud est quam eternitas quadam participata: vt dicit Tho. di. xix. primi. q. ii ar. i. Uerumtamen proprie loquendo solus deus dicitur eternus. et sic sibi solieternitas conuenit. Euum autem conuenit angelis et telo. quia secundum praedictum Ianuen. in Catholicon Euum proprie idem est quod seculum vel tempus vel spacium quod cum mundo cepit esse. et inde Euiternus euiterna id es perdurabilis: sicut sunt celi et angeli. Item Perpe tuum proprie dicitur secundum eundem quod habet principium sed ca ret fine: sicut anima rationalis. Sempiternum vero proprie dicitur quod cum tempore incepit esse a principio temporis: et cum fine poris desinit: vt mundus secundum statum hunc generationis et corruptionis: sic et tempus et motus celiSed temporale proprie dicitur quod a certo tempore incipit et vs que ad certum tempus durat: sicut sunt hominim facta et animalia bruta. Hec ex li. Catholicon.
4
¶ Notandum itaque quod tres assignantur durationes rerum precipue: vt notat Guill. vbi supra. vicem Eternitas Euum et Tempus. He autem secundum Bonauem. viii. di. primi. dubio litterali. vii. sic acci piuntur.
¶ Primo nanque sunt aliqua res quae habent triaista simul scilicet variatione: successionem: et durationem. Et tales mensurantur tempore quod est passio vel numerus motus secundum prius et posterius. iiii. Physicus. Exem plum de generabilibus et corruptibilibus
¶ Secundo Alie sunt res quae habent successionem et durationem. sed non habent variationem Et tales mensurantur euo: sicut sunt angelici spiritus et celi. Unde duratio eorum aliquando dicitur eternitas. sed tamen tunc debet large capi scilicet pro euiternitate vel euo. sicut illud dictum Alphorabii. vel secundum magnum Alb. Dauid iudei. lib. dic causis. Omne inquit quod est: aut est ane eternitatem: aut cum eternitate: aut post eternitatem. Ibi eternitas capitur pro euo. Similiter in causatico Exo. xv. Dominus regnabit in eternum et vltra. Ibi ly eternum: capitur pro euo: vt innuit Ansel. Unde et hebraica veritas ha bet Dominus regnabit in seculum et vltra
¶ Tertio Alie res sunt que habent solam durationem: et non va riationem: nec successionem. Tales mensurantur eternitate: sicut est diuina maiestas. Dan. vii. Patans eius potestas eterna. De his tribus mensuris Boe cius de consol. li. iii. metro. x. dicit. O qui perpetua mundum ratione gubernas. Terrarum caelique sator qua tempus ab euo Ire iubes. Stabilis qua manens das cuncta moueri.
5
¶ Qualiter accipitur vario modo Eternum in scipturis: Nota secundum eundem Guil. super di. xxxi. iuxta Alex. de Ales. iii. parte summe. per. ii. in materia sacrificiorum quod Eternum accipitur variis modis. Nam
¶ primo accipitur propriissime. Et sic eternum dicitur cuius non est finis nec principium duratio nis aut stabilitatis. et sic solus deus dicitur eternus scilicet propriissime. De ista acceptione aeternitatis dicitur Ecct xviii. Qui viuit in eternum creauit omnia simul.
¶ Secundo proprie. pro eo quod habet principium sed non finnem in duratione vel in stabilitate: sicut sunt perpetua. et sic dicitur vita eterna. Ioam. xvii. Hec est vita eterna vt cog. te etc. Similiter dicitur ignis inferni eternus Mat. xxv. quauis Guill. dicat hoc minus proprie.
¶ Tertio communiter. pro eo quod non habet finem in huma na acceptione. quia scilicet non constituitur finis in huana affectione: sicut illud. iii. Reg. i. Uiuat rex in eter num. vel in humana recordatione. Ios. iiii. Idcirco positi sunt isti lapides scilicet extracti ex iordanis alueo: in monimentum filiis isrlis vsque in aeternum etc. Uel quia in hominis cognitione non constituitur finis. vel non detrminatur iure possidendi. Ios. xiiii
¶ Quarto praeterea accipitur secundum quid pro eo quod non hambet finem significatiue. sicut circuncisio data Abrae dicitur fe dus sempiternum Gen. xvii. quia figurabat eternum. vt dicit Glo. Similiter sacerdotium Aaron dicitur eternum quia significat eternum christi sacerdotium
¶ Quinto dici tur eternum secundum quid etiam condicionaie: eoquod non determinatur finis durationis: sed sub condicione. sicut illud Psalmus de Dauid rergo dicit dominus. Thronus eius sicut sol in conspectu meo: et sicut luna perfecta in eternum intelligitur cum condicione: si seruassent posteri dauid mandata dei etc. Similiter de possessione terre promissio nis ab israel etc. Hec sufficiant. Nam alie acceptiones eternitatis reducuntur ad praedictas
6
¶ Unde probatur Eternitas esse in deo: Respondetur secundum Rich. di. xix. ar. ii. q. i. quod eternitatem esse in deo concludunt summa eius actualitas et summa simplicitas: et eius summa immutabilitas. Nam si deus habuisset initium essendi: aut si pos set aliquando non esse: tunc non esset actus purus. quia habi ret aliquid de non esse admixtum: imo esset compositus ex actuali et potentiali vel possibili. Et ita nec esset summe simplex: nec summe immutabilis. sequitur ergo necessario deum esse eternum. Hec Rich.
7
¶ Sed an Eternitas sit eadem nul mero patris et filii et spiritus sancti: Respondetur secundum Sco¬ torlis. super i. dist. ix. quod sic. Quia quorum vnum est esse exi stentie: eorum est duratio vna. quia duratio respicit esse existentie. sed personarum est vnum esse existentie. non dico subsistentie. ergo vnica est eternitas. Eadem ratione probat Guil. in i. dist. vi. quod omnia diuina sunt vnica necessitate et non pluribus necessaria. quia et eternitas et necessitas sunt condiciones existentis. patet vbi Seneratio. §. xxxvii
8
¶ Que correquiruntur ad hoc quod ali quid vere dicatur et proprie eternum: Respondetur secundum Ray ne. in sua summa: quod ad eternitatem plura requiruntur vt patet ex eius diffinitione supra posita per Boecium: ex quibus cognoscitur deus esse eternus
¶ Primo requiritur ad eternitatem interminabilitas sine quod non potest esse eternitas. quia est de ratione eius quod ca reat termis scilicet principio et fine. ideo in diffinitione dicebatur. Eternitas est interminabilis vite etc. supra. §. ii. Sic est de deo. ergo etc.
¶ Secundo indiuisibilitas vt scilicet careat principio et fine absque omni partium di uisibilitate vel diminutione tota permanes. Und dicitur in diffinitione: tota. et sic excluduntur omnia diuisibilia: quoniam talia sunt diminutionem passibilia. ergo non possunt esse eterna. Sed quia deus est omnino indiuisibilis. ergo vere eternus
¶ Tertio durationis stabilitas scilicet absque omni successione. Ideo dicitur: si mul etc. Et per hoc excluditur tempus et motus quae sunt successiua. ergo non possunt esse eterna
¶ Quarto erfectionis copiositas. ideo additur in diffinitione: perfecta possessio. Unde ea quae habent esse compositum et im perfectum: inquietum et molestum: sicut sunt demones et da mnati quae licet sint interminabilis vite: tamen cum miseria. ideo propriissime non possunt esse eterni: sed perpe tuo erut in penis. In deo vero ista omnia sunt perfectissime. ergo etc
9
¶ Utrum in deo Eternitas sit eadem cum diuina essentia: Ad hoc Magister in i. li. di. xix. c. ii. Respondet dicit. sic. Eternitas quaum dei est essentia diuina. Quod Augustinu ondit super illum locum Psalmus In generationem et generationem anni tui: dicens. Est generatio generationum qua non transit: collecta de omnibus generationibus id est sancti. In illa erunt anni dei quie non transe unt id est eternitas dei. Non enim aliud sunt anni dicei: aliud ipse deus. sed anni dei: eternitas dei est. Eternitas vero dei: ipsa dei substantia est: nil habens mutabile Hec Magister.
¶ Sed difficultas circa hoc est. quia nil est causa suiipsius. sed deus est autor eternitatis: vt dicit Aug. li. lxxxiii. quaest. Et in libro de causis dicitur
¶ Prima caus est ande eternitatem: quoniam est causa est id est eternitati. ergo non est deus. Respondetur secundum Tho. quod proprie accipiendo deus est auctor et causa euiternitatis: non quidem eternitatis qua ipse deus eternus est. sed eternitatis participate quae euum est vel euiternitas. Sicut emim dicimus quod deus est causa omnis bo nitatis: non quidem sue bonitatis diuine. sed eius bonitat qua ab ipso in creaturas effluit sicut a principio. sic est in proposito. Hec ex Tho. Unde et secundum Rich. cum icitur quod deus est ante eternitatem quoniam est causa ei. bi eternitas accipitur pro euo vel seculo quod est periodus durationis finite scilicet vsque ad finem mundi.
10
¶ Quo creature participat eter nitate dei? Respondetur secundum Raynetur. in summa sua: quod cum deus solus sit eternus carens principio et fine. Creature autem non possunt carere principio. ta men possunt habere a deo esse durabile sine fine scilicet in perpetuum: vt patet de creaturis angelicis et ani mabus humanis: gaudio celesti et pena infernali Et sic sortiuntur quandam eternitate scilicet a parte post secundum quod participant perpetuitatis immutabilitatem.
¶ Nota ergo quod alique creature habent participatam eternitatis immutabilitatem quantum ad substantie entitatem in qua nunquam desinunt esse: vt patet de terra que secundum substantiam stabit in eternum: licet mutetur in fine mundi ad claritatem. Alique autem creature immutabilita tem participant quantum ad durationem: vt sidera et telestia corpora: que quamuis innouabuntur in claritate: tamen durabunt in perpetuum. Unde Mat. xxiiii. Celum et terra transibum scilicet quo ad formam praesentis sta tus. quia amplius clarificabuntur. Aliquae vero creatu re participant immutabilitatem quantum ad operationem. vt angeli et beati quae verbo fruuntur. Nam quantum ad visionem verbi in sanctis non sunt volubiles cogitationes: vt dicit Augustinus xv. de trinitur. quia in eis nulla potest esse mutatio in visione dei. Hec predi cta secundum Tho i. parte. q. x. Denique Aliqui creature ha bent immutabilitatem quantum ad conseruationem in afflictione: vt damnati in igne eterno. Et sic patet.
11
¶ Utrum deus mensuratur eternitate: Et arguitur quod sic. quia eternitas est mensura eius in quo est. Sed in deo est eternitas: vt praedi ctum est. ergo mensuratur. In oppositum. Quia deus est infinitus. ergo nullo modo potest mensurari. Respon detur ad quaestionem secundum Richar. dist. xix. primi: quod Op niones sunt varie de hoc
¶ Una opinio: quod vt di cunt aliqui verum est hoc scilicet quod diuinum esse non mensuratur: loquendo de mensura quae est alia ab ipso secundu rem. tamen bene mensuratur mensura que est realiter idem cum eo: differens tamen secundum rationem. vel secundum alios differens ex natura rei et non secundum rem: cum omnia quae sunt in deo sint idem secundum rem vel substantiam. Ratio huius opinionis est. quia vt dicunt Mensusura rei est illud quo intellectus natus est certificar et potest certificari de re illa. Bti autem viden de eternitatem: per ipsam vident perfectionem diuini esse simplici intuitu sine collatione. Et illam videndo cet tificantur de perfectione cuiuslibet alterius esse quantum participant de perfectione diuini esse: et plus vel minus secundum participationis gradum maiorem vel mino rem sinit illa perfecta esse. Sic ergo volunt quod deus inquantum eternitas est mensura suiipsius sub ratione actus essendi. Et mediante ratione actus essendi ratio eter nitatis est prima mensura cuiussibet alterius esse.
¶ Ad argumentum in oppositum scilicet quod deus est infi nitus: dicunt. quod non est inconueniens esse diuinum quamuis infinitum: ipsum mensurari ratione infinita quae est eternitas: cum vnum infinitum equatur alteri infi nito in infinitate.
¶ Alia opinio quam etiam inducit ibidem Rich. neutram reprobando: est. quod Eterni tas quamuis sit in deo: tamen ea non mensuratur diuinum esse formaliter. sed accipitur in eo ratio mensure secundum nostrum intellectum tantum. Est tamen secundum rei veritatem prima mensura cuiussibet alterius esse. quia mensurat omnia alia. Hec Rich
¶ Tertia opinio est Thome eadem di. xix. primi. q. i. ar. i. ad quartum argumen tum. in scripto. vbi dicit Quod diuina magnitudo nullo modo est mensurabilis vel mensurata: nec a se: nec ab alio. quia mensuratio ponit terminationem Et diuina magnitudo non habet terminum intra nec extra. et ideo infinita dicitur non quidem per extensionem quantitatiuam: sed per abnegationem termini. Item quia commensuratio non est vnius quantitatis ad se sed du arum. et nullum aliud a deo potest esse equale deo. ergo nec commensurari. nam commensurationem sicut et proportio nem importat equalitas. Infinitorum autem non est aliqua commensuratio nec proportio. vnde diuinum esse nullo modo est mensuratum. sed est omnium mensura: vt dicit Commen. x. Metaph. Hec ex Tho. Ad hec tamen solutio satis patet ex dictis Bonauenture supra. c. Equalitas. §. xii.
12
¶ An nunc eternitatis sit idem quod eternitas: Respondetur secundum Thom. supra. arti. ii quod eternitas et nunc eternitatis proprie accepte: non differunt secundum rem sed secundum rationem tantum. inquantum psa eternitas respicit ipsum diuinum esse: et nunc eternitatis qualitatem vel quiditatem ipsius rei que secundum rem non est aliud quam suum esse: sed differt ratione. Hec secundum Tho. Obserua tamen quod Scotiste inter huiusmodi distinctionem dicunt Ex natura rei vel modalem aut huiusmodi
13
¶ Quomodo se habet Etrnitas ad nunc eternitatis: vel etiam eui et temporis: Cum enim in deo nulla sit rei diuersitas. et quia eternitas est ipse deus. ergo se quitur quod in deo non differt nunc eternitatis ab eternitate. Sed in oppositum argu itur. Quia quania motus celi est sicut hodie: tunc et tempus est: et angelus est: et deus est. Eternitas autem non est tempus. ergo differt a nunc eternitatis. Ad hec Notandum secundum Tho. supra. arti. i. et. ii recolligedo Ex tempore non mensuratur nisi id quod tempore includitur: et secundum principium: et secundum finem. Motus enim celi reuolutiones dierum faciens et temporum: mensuratur tempore secundum prius et posterius. Sed in dei esse non est intelligere prius et posterius: nec successionem aliquam: vt patet Iaco i. Apud quem non est transmutatio nec vicissitudis obumbratio. Sed in deo est intelligere tantummodo vnitatem omnimodam im mutabilem sine omni successione prioris et posterioris nouitatis vel antiquitatis. Et quia aeternitas dici non habet esse adquisitum ab alio. ergo non mensuratur tempore
¶ Unde propter obiectiones Nota secundum e. Tho. ibidem quod non est idem ipsum nunc eternitatis: et nunc eui: et nunc temporis. Quando ergo dicitur arguendo: quod dum motus celi est: et tempus est: et angelus est: et deus est. potest significari triplex Nunc. scilicet vel nunc eternitatis: vel eui. vel temporis. Si significetur Nunc temporis. tunc dicitur Motus esse in illo sicut in propria mensura. Angelus autem et deus dicitur esse in illo non secundum rationem men surationis: sed magis secundum concomitantiam quandam prout eternitas et euum cum tempore simils sunt: nec sibi deficiunt sed perdurant. Si autem significatur Nuneui: correspondebit angelo sicut mensura adequata. sed mobili sicut mensura excedens. deo autem secundum concomitantiam. Si vero significatur Nunc eternita tis: tunc deus dicitur esse in illo sicut in mensura pro pria et adequata. Angelus autem et mabile sicut in mensura excedenti. Hec Tho.