Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Filius vel filiatio
1
FIlius vel filiatio Primo: quomodo conuenit diuinis: Notandum secundum Guil. super i. di. v. quod filius dicitur a philos in greco quod est amor in latino quia naturali or- dine amor patris quasi in se in filium tendit et a filio in patrem reciprocatur in diuinis Inde est quod apud Rich. Spiritus sanctus dicitur amor reciprocus quo pater et filius se diligunt.
¶ Ad quaestionem ergo respondendo. Nota secundum doc. subti. in suis quodlibe. et iii. sententiarum Et post eum Guil. Item concorditer secundum Lyram super Ioan i. aliosque similis colligendo Quod ad hoc quod aliquis dicatur filius tres conditiones requiruntur quae sunt de ratione filiationis proprie dicte.
¶ Prima est quod ibi sit processus viuentis a viuente. vnde quamuis ignis ignem generat non tamen ignis genitus dicitur filius generantis ignis quia non est viuens. similiter si res non viua procedat a viuente non est ibi ratio filiationis sicut artificiatum procedit ab artifice viuente scilicet ab homine non tamen dicitur eius filius similiter etiamsi econuerso scilicet res viua procedat a non viuente puta cum mus vel musca generatur a sole non dicitur solis filius. Unde requiritur ad filiationem quod sit viuentis a viuente ita quod tam generans quam genitum sit viuens vtrumque alioquin ibi non dicitur filiatio ¶ Item hec prima condicio non sufficit ad rationem filiationis proprie dicte. sed etiam
¶ Secunda condicio requiritur quod gignens et genitum sint ad minus vnius nature in specie ita quod ibi sit processus secundum similitudinem nature specifice. vnde quamuis homo gignat pediculos. non tamen homo dicitur pater illorum nec illi dicuntur filii hominis. quia et si ibi est processus viuetis a viuente non tamen in similitudine speciei etc.
¶ Tertia conditio quod processus talis sit per modum nature et non per modu ipius voluntatis vel amoris ideo amonon dicitur filius hominis a quo procedit etiamsi viuens esset. vn quamuis deus pater producat in eadem natura spiritum sanctum tamen quia illa productio non fit modo nature sed per modum vo luntatis. ido spiritus sanctus non dicitur filius dici pastris. sic ita quam ad propositum ex quo deus est intellectualis nature vt ab omnibus ta sanctis quam philosophis supponitur tamquam manifestum. ide in deo ponitur vere verbum in quo perfecte inuenitur ratio fi liationis secundum praedictas tres conditiones. quoniam in deo ve bum procedit sicut viuens a viuente. cum deus sit non soluviuens. imo est vita per essentiam. Item quia procedit etiam secundum rationem similitudis. Est enim ibi perfecta similitudo verbi ad patrem cuius est verbum nedum in natura specie: imo in identitate numerali. quia vnica est natura in numero. in patre et filio licet sit distinctio personalis. et hoc est maxime perfectionis. Denique est ibi processus per modum nature scilicet per modum generationis. propterea ve bum in diuinis et filius idem sunt per omnem modum. propter quod Aug. vi. de tri. dicit Uerbum solus filius accipitur et ed dicitur verbum quo filius. patet ergo quod filius vere et propriissime est in diuinis etc
2
¶ Qualiter accipritur filiatio inquatum constituit personam in deo: Ad hoc Respondetur secundu Fran. ma yro. in conflat. suo super primo di. vii. q. iii fNotando quod quattuor modis inquit potest accipi filiatio Primo vt filiatio. Et isto modo dico inquit quod non ce stituit. sed est communicabilis creature secundum rationem forma lem nec de se est hec. hoc est non est incommunicabilis. Secundo modo potest accipi filiatio vt diuina et isto modo etiam non est constitutiua persone. quia si vt diuina esset con stitutiua sequitur quod omne diuinum constitueret et sic essentialia quae sunt communicabilia puta sapientia bonitas etc. c. stituerent quod esset contradictionis inclusiuum scilicet quod aliquid quod est de se communicabile daret esse incommunicabile constituen do personam. Tertio modo potest accipi filiatio vt hec. sic licet ipsa sit incommunicabilis tamen sub istam ratione non constituit. heccitas enim non est ratio constituendi. quod patet. quia ssentia diuina summe est hec. et tamen non constituit. quia licet cum heccitate non stet communicabilitas ad plura indiu dua. stat tamen communicabilitas ad plura su proposita. Sd cut ponentes spirationem actiuam esse de se hanc: pos nunt eam communicari scilicet patri et filio. hec autem communicabilitas non repugnat rationi formali suppositi. quamuis repugnet roi formali indiuidui etc. Quarto modo potest accipi filiatio secundum rationem formalem specificam quae nobis est igno ta Et secundum illam rationem constituit et est incommunicabilis Pro inde non potest esse nisi vnica filiatio in diuinis. quia ratio in trinseca filiationis et specifica est incommunicabilis. Seneratio enim in diuinis est vnica patri adequata neces saria et semper stans. vnde non est principium in diuinis ni si respectu filiationis istius praecise. ergo sequitur quod nulla alia est possibil. propterea filius dei dicitur vnigenitus Ioam. i. Uidimus gloriam eius gloriam quasi vnigeniti a patre etc. Alia etiam ratione ad id aliqui assignat quare filius alius in diuinis non est possibilis. Quia in supposito patris tota virtus est exhausta in vnius filii genera tione perfectissimaque productione ideo non potest in plu res filios Hec omnia ex Fran. Et ad idem patuit latius supra vbi Deum esse. §. xx. et. xxi.
3
¶ Quibus modis filius dei pro cedit a praere: Respondetur secundum Tho. super primo di. xxxiiii. q. ii ar i. quod filius dei duobus modis procedit a patre pcipuis. Primo per modum intellectus. vt verbum ab eo cuius est verbum Et ita secundo etiam modo procedit per modum nature hoc est per generationem naturalem vt filius
¶ Propterea noto secundum Magistrum di. xxvii. prim mi libri quod istam tria filius: verbum: et imago eandem habent personam in diuis sed differentur et secundum Bona. quia filius dicit patris similitudinem connaturalem vel na curaliter emanantem personam id est per generationem. Uerbum vero dicit eandem similitudine vt mentalem prout proce dit ex interioribus quia verbum est quedam conceptio men tis: intellectum expremens vel declarans. Nam verbum declaratiuum dicitur eius cuius est verbum. Sed imago di cit repraesentationem eiusdem similitudinis in externis. vt aliis exprimentem per imitationis conformitatem
4
¶ Sed difficultas est. exquo enim filius procedit praedictis duobus modis scilicet per modum inte lectus vt verbum ideoque sibi appropatur sapientia. ex proce dit etiam per modum nature quare ergo filio non appropriatur natura: ratione consimili. Respondetur secundum Tho. in scripto eiusdem primi di. xxxii ii. q. ii art. i. in solutione argumentorum Quod quamuis sapientia bene approprietur filio Ut de hoc infra patebit vbi Proprie. § xviii. xix. Sed tamen natura non potest appropriari filio Cus ratio est quia natu ra semper habet rationem principii. Est enim principium motus et quic tis in eo in quo est per se et non secundum accidens vt dicitur. ii physi. Ion non potest appropari filio qui est a principio secundum originem nature et non est principium in ista origine Nec est similis ratio de sapienta quia non habet tantum rationem principii sicut natura sed etiam eius quod est a principio. Et ed magis inquantum sapientia et scetia est de conclusionibus quae a primis principiis deducuntur. ergo filio appropri ari potest Hec Tho
5
FIlius dei secundo Quomodo dicitur homo vel creatura filius dei? Cum enim filiatio sit proprietas filii a deo patre geniti Quomodo ergo potest conuenire homini vel creature? Sed ad hec Respondetur quod sicut magister in primo di. xxvi. expresse dicit Tam ipse natus dici vel genitus quam etiam homines filii dei dicuntur licet differentur. Unde secundum Bo na. ibide scilicet dist. xxvi. eadem in quaestionibuscirca litteram: quod dicendo filius dei. duo dici scilicet ortum et imitationem. Sed et nota quod imitatio dici est triplex prout ibidem subdit idem
¶ Prima est per assimilationem omnimodam et per fectissima et sic soli di filio scilicet christo conuenit filiatio dei quae solus est filius naturalis et consubstantialis dei pa tris. Secunda est per imagis similitudine expressam Et hec imi artio tenet rationem filii et etiam facture. vnde sic di ci filium dei conuenit non solu deo christo sed etiam angelis et bonis hominibusac etiam peccatoribus inquantum sunt ad imaginem dei facti quamuis peccatores habeant imaginem in se deformatam. Cum ergo obiicitur quod filiatio est pro prium dei filio soli. Dicendum quod hoc verum est natiuita tis vel originis naturalis proprietate. Sed tamen conue nit etiam angelo et homin. licet non proprie tamen adoptiue per gratiam. et nuncupatiue propter imaginem dici in eis ex com ditione naturali expressam vt patet per scripturas de quibus in sequentibus
¶ Tertia est imitatio per assimilationem longinquam. et hec tenet tantummodo ronem facture et non filiationis. vt patet de creaturis irrationabilibus et insensibilibus quae omnes imitantur dei similitudinem. de lon ginqua tamen scilicet prout solum vestigium creatoris relucet in omnibus creatis ideo non dicuntur filii dei sed tantum facture vel creature dei etc. Hec ex Bonauen.
6
¶ Utrum omnis christianus possit dici filius trinitatis diuine et ipsa trinitas possit dici pater hominis christiani: Respondetur secundum magistrum e. di. xxvi. pim mi quod sic. Et vna ratio huius est ratio creationis. quia est fa ctura sanctae ternitatis Unde magister dicit ibi sic. homo est filius dcifactura non tantum patris sed et filii et spiritus sancti. filius est totius trinitatis et ipsa trinitas pater hominis dici potest. Alia ratio adoptionis. vnde Aug. v. li. de tri. ait Potest di ci trinitas pater translatiue ad creaturam propter adopt onem filiorum Et quia christiani sunt adoptiui per gram ergo etc.
¶ Tertia ratio regenerationis. quia sicut genera ti ab auiquo dicuntur eius filii ita nos regenerati christia ni in bapti smo per sancte trinitatis inuocationem scilicet in nomine patris et filii et spiritus sancti. et per eiusdem gratiam rena ti merito dicimur sancte trinitatis filii. vnde Ioam. i. Quotquat autem receperunt eum dedit eis potesatate filios dei fieri his qui cred. in nomine eius qui non ex sang. etc. sed ex deo nati sunt scilicet per baptismalem regeneratione quae est spiritualis. vnde Hilarius. xii. li. de tri. dicit. Uero deo patri solus qui ex deo patre nascitur verus filius est. scilicet naturalis Et nos quidem filii dei sumus sed per facturam. fuimus enim aliquando filii iracundie sed fili dei per adoptionem facti sumus et sic per regenerationem.
7
¶ Sed quid de peccatoribus. et etiam de malis angelis: Respondetur secundum eundem Bona uen. ibidem quod quamuis isti sint ad imaginem dei facti tamen hoc non sufficit vt dicantur filii dei. cum scr ptura reclamet Ioan. viii. de peccatoribus. dicit. Uos ex patre diabolo estis ideo opera diaboli facitis. Super quibus verbis Ambro. in homel. dicit. Hoc scitote fratres quoniam quisque cuius opera facit eius et filius esse dicitur scilicet per imitationem qui ergo diabolum imitantur scilicet eius opera faciendo filii diaboli re cte nuncupantur Ideoque nota secundum Bonauem. et alips quod creature tripliciter imitantur dei imaginem ad quam sunt facte scilicet ipse creature rationales. Nam quedam sunt que habent imaginem dei in se insignitam perfectione et decore scilicet gratie vt sunt boni homines Ui glorie. tales dicuntur filii dei scilicet Angeli et Beati. Un patet ex scripturis etc. Alie sunt que habent imaginem dei secundum suam naturalem conditionem sed deforma tam per peccatum licet hoc recuperabiliter. sic peccato res inquantum peccatores dicuntur filii diaboli nisi conuertantur et sic conuersi erunt filii dei. Tertio alie sunt creature obstinate in malicia in quibus non potest reformari imago dei. Ut patet de demonibus quae non dicuntur filii dei etc.
8
¶ An christus possit dici adopti uus filius dei: Respondetur breviter quod non. Unde Aug. super Ioan. homel. xxviii. dicit sic Nos sumus filii dici gratia scilicet adoptionis non natura. christus autem est vnigeni tus dei filius natura non gratia. Ionque Theologi in iii. lib. sententiarum di. x. colligunt hanc sententiam quod hec locutio. christus est dei filius per adoptionem nullo modo est admittenda siue proferatur simpliciter siue cum determina tione vel additione Dicendo christus inquantum homo est filius etc. Ratio quia filiatio respicit personam vnicam eo quod christus est vnicus filius et non duo filii licet sint in eo due natiuitates scilicet eterna et temporalis. Adoptio autem praesupponit quandam extraneitatem qua nullo modo potest conuenire persone christi qui est dei filius consubstam tialis et coeternus. ergo etc De hoc latius. iii. lib.
9
¶ Quomodo discernuntur filii dici inter homines et filii diaboli: Ad hoc nota quod Aug. in Ca none de pe. di. iiii. c. in domo. §. Hoc ergo. dicit quod in presenti tribus modis dicuntur aliqui esse filii dei Primo quidam praedestinatione tantum. Secundo quidam pradestinatione et spe beatitudis eterne. Tertio quidam merito fidei et praesentis iusticie non autem praedestinatione De primis Ioa. xi. Christus mortuus erat pro gente et non tantum pro gente scilicet Iudaica sed vt filios dici qui erant dispersi per modm congregaret in vnum et sic secundum Aug. omnes saluandi etiam qui nondum sunt con uersi dicuntur filii dei praedestinatione. Secundo autem modo dicuntur filii dei qui nunc sunt boni et finaliter per seuerabunt. Sed tertio modo dicuntur filii dici. qui nusunt boni sed non sunt finaliter perseueraturi. de qui bus dominus ait per psalmus. Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iud. m. non ambulauerint etc. Hec omnia secundum Aug. Ubi. supra. ex textu.
¶ Ad que situm ergo Respondetur quod sicut scriptura ait Ecces. ix. Sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu domini. et nemo scit An odio vel amore dignus sit sed omnia in futurum seruantur incerta ideo cersi tudinaliter scire non possumus in praesenti qui sunt filii dei vicem hereditatis participatione
¶ Possumus tamen per signa certa fiducialiter coniecturari. et per oppositu de filiis diaboli. Primum signum est veritatem fidei christiane firmiter credere. vnde Gal. v. Omnes filii dei estis per fidem in christo Secundum signum de omnibus peccatis vere penitere et cauere. ii Corum. vi. Immun dum netetigeritis et ero vob in patrem et vos eritis mi hi in filios et filias dicit dominus. has ergo habendo promissi ones mundemus nos scilicet per paestesntiam ab omni in quinamento etc. Tertium signum veram charitatem ad deum et proximum habere. vnde Aug. Charitas est excellentissimum donum quod solum diuidit inter filios regni et filios perditionis etc. Quartum signum finaliter in charitate et gratia perseuerare. Unde Ioam. in cano i. c. iii. Uidete qualem charitatem dedit nobis deus vt filii dici nominemur et sim q. dicit. videte ne tantam gratiam amittatis vsque in finem. Grego. super Emech. home. vi. dicit. Adoptio filiorum dici sola charitate adquiritur scilicet et tenetur Quid hac altitudine sublimius dici potest. qua quisque homo efficitur fi ius creatoris quod milto maius est quam esse filium regis vel imyatoris etc.