Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Habitus
1
HAbitus. de hoc queritur. Utrum habitus sit princi pium actiuum respectu actus: Responde tur secundum Scotorelis. in primo dist. xvii. q. ii quod varie sunt opiniones. Una dicit quod habitus adquisiti. si cut scie artis vel virtutis adquisite non sunt cause substantie actus sed tantum expeditionis et intensionis in actu tali. Unde. iii. de anima Commentator dicit quod scilicet habitus est quo habens vtitur cum voluerit et operatur faciliter delectabiliter et expedite. Sed habitus infu sos sicut est habitus charitatis dicit hec opinio esse totales causas tam substantie actus quam etiam expeditionis etc.
¶ Sed alia est opinio rationabilior quod habitus est causa partialis respectu actus perfecti ita quod potentia scilicet voluntas. et habitus scilicet charitatis sunt due cause partiales integrantes vnum totalem actum perfecte charitatis vel virtutis infuse. Nam et habitus generatur in adquisitis virtutibus ex actibus frequenter iteratis. Unde si habitus esset causa totalis substantie actus et expeditionis in actu. etiam loquendo de infusis sequeretur quod habens semel charitatem numquam posset peccare mortaliter. quod est manifeste falsum Probatur consequena: quia sic praedinaretur semper charitas in actio ne meritoria. ergo habens eam non posset moueri ad contrar ium eo quod habens formam praedinantem sue actioni non potest moueri contra inclinationem illius forme sicut patet de corpore mixto in quo dominatur terra quod non potest ex se moueri sursum. sic in proposito. Hec Scotorel
2
¶ An ipsius habitus nostri intellectus vel potentie intellectiue obiectum sit quiditas rei materialis: Ad hoc Tho. dicit quod potentiarum triplex est modus. Aliqui enim sunt potentie penitus alligate ma terie tam quo ad esse quam quo ad operari sicut patet de potentia se sitiua. Alie sunt solute a materia et quo ad esse et quo ad operari sicut sunt angelici spiritus. Denique alie sunt solute qua ad esse et sunt in materia quo ad operari sicut est in tellectus humanus. Et concludit quod primum obiectum intellectus nostri est quiditas rei materialis. ita quod sicut intellectus diuinus cum sit summus habet sibi proportionatum obiectum scilicet quiditatem rei omnino immatrialis sic intellectus nostur cum sit infimus in greatiae intellectuum secundum commentatorem. iii de anima habet obiectum infimum scilicet materialis rei.
¶ Sed scotiste sailice Guill. di. iii. primi et Scotorels. e. di. cum doc. subti dicunt ens inquantum ens esse obiectum primum primitati adequationis scilicet Intellectus nostri vt patuit supra. vbi Cognoscere deum. §. iiii. Et hoc tenet etiam Auice. i. meta phy. et Algamel quia si quiditas rei materialis esset obiectum intellectus nostri adequatum sequeretur quod in via hom non posset habere qualecumque cognitionem substantiarum separatarum naturaliter eo quod potentia nequit per naturam in id quod non continetur sub suo obiecto adequato. Exemplum potentia visiua non potest videre sonum quia non continel sub colore qui est obiectum visus. Et tamen philosophi natura li cognitione multa dixerunt de substantiis separatis ergo etc. Unde teneo cum Scotistis. et rationes pro et contra brevitatis amore partranseo etc.