Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Hierarchia
1
HIerarchia quis sit in toto mundo: De hoc nota secundum Guill. super i. dist. xliiii. quod exqui mundus distinguitur triplex vicem Architypus seu exemplaris. Et mundus exemplatus vel sensibilis vniuersaliter. Et mundus inferior scilicet sub globo lunari positus. vt de istis ptembit vbi Mundus. §. i. Ideo si fiat sermo de mundo architypo qui est in deo: ibi in productione diuina deus pater censetur toti trinitatis hierarcha seu principalis quod idem est in la tino. Quia vt dicit Augustinus pater est principium totius deitatis. Si autem sermo est de mundo exemplato. Hierarcha extrinsecus est deus trinitas. quia deus ipse non est de esse intrinseco vniuersi secundum moduloquendi Dionysii qui ipsum vocat superens: superboni superiustum etc. Sed hierarcha intrinsecus vniuers est christus secundum humanitatem suam. non quidem per naturam sed per gratiam etc.
¶ Si quaratur. Quis erat per naturam hoc est dictu cuius erat natura nobilior: Dicunt aliqui quod lucifer. sed an adhuc sit hierarcha vniuersi interior dicendum quod licet secundum sententiam beati Dionysii. iiii. di di. no. adhuc sint naturalia integra in demodnibus tantum sunt offuscata. Unde loquendo proprie hierarcha debs habere praecellentiam nature et praecellentiam gratiae quod deficit in lu cifero on simpliciter fatendum est dominum christum esse hierat cham excellentissimum totius vniuersi. Ratione siqui dem deitatis est hierarcha exterior. sed ratione humanitatis cum gratia est hierarcha interior. Hec omnia ex Guill.