Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Immutabilitas

1

1

Immutabilitas diuina.

2

¶ Circa hoc quaeritur primo. Utrum deus sit immuutabilis in se omnimode: Respondetur pe conclusionem quod sic. Ad quod clara est scripture autori tas. quod sic. Nam scribitur. Ego deus et non mutor. Item Boecius de consol. de deo dicit. Stabilis in se manens dat cuncta moueri. Item Num. xxiii. Non est deus vi mutetur sicut homo etc. Item ratio secundum Bonauen. super i. dili. viii. arti. ii. q. i. ex dictis Aug. super Genad litteram. c. xii. manuductiua est quia omnis motus procedit ab immobili aliquo. Ut claret in exemplo: Cum enim mouetur digitus stat manus: et cum mouetur ma nus stat cubitus et cubitus mouetur stante humero ergo omnis motus et mutatio quae fit in mundo est a deo immo bili in seipso. Item ad idem probatio. quia mutari est pati: sed deus non potest pati: quia pati est imperfectionis ergo deus non potest pati. Maior est manifesta. Mi nor autem patet quia si deus posset pati mutationem se quitur quod aliquid posset deo subtrahi vel adiungi. Et sic posset aliquando diminui et deficere etc. Confirma tur secundum Rich. de sancto victer. li.o de trinita. Quia omnis mutatio aut est in statum deteriorem aut in meliore aut in equalem. Primum et secundum non possunt conuen re deo quia necesse est vt deus semper sit summum bonum. Nec tertium quia deus perfectissimum esse habet et summum cui nullus alius status potest equari: ergo deus est immu tabilis etc. Iste probationes accipiuntur ex Tho. et distin. viii. In scripto primi libri et post eum ex Rayne. in summa.

2

3

¶ An deus per accidens sit mutabiis scilicet respectu temporis: loci etc. Respondetur per conclum sionem quod nullo modo in ipsum deum potest cadere aliqua mutatio. Declaratur secundum Bonauen. supra. Non enim mutatur loco deus: quia vbique est. Non tempori quia eternitas simul est. Non forma quia purissimus actus est. Ideo sequitur quod in deo est suma stabili tas ita quod nullo mo potest esse mutabilitas ex parte dei quocumque respectu comparando deum ad aliud. sed si fit mutatio aliqua. hec fit ex parte creature et in ipsa creatura secundum doctur. praedictos. Unde et relati ones quibus referuntur creature ad deum non sunt in deo sed in creatura vt patet vbi de Relationibus Similiter nec actiones sunt in deo transeuntes vide vbi Agere vel actio. Et ad idem infra hoc eodem capulo. §. Pluribus

3

4

¶ Sed difficultate soccurrunt cir ca hec praedicta

5

¶ Prima quo ergo scriptura dicit Sap. vii quod omnibus mobilibus mobilior est sapientia: Dicendum secundum Bonauen. supra. simul et Tho. e di. viii. q. iii. arti i. quod sapientia diuina non dicitui passiue mobilis quasi in se moueatur cum sit summe stabilis et immutabilis. Sed dicitur mobilis actiue: quia facit motum inquantum procedit in effectus. Sicut sensibile dicitur actiue de animali inquantum videlicet sentit aliqua etc.

4

6

¶ Item secunda difficultas: Quia deus factus est homo. Ab eterno autem non fu it homo ergo etc. Respondetur secundum Bonauenturam ibidem quod ex diuina incarnatione non est mutatio facta in deo quia deus factus est homo non per inherentiam sed per vnionem. Unio autem est relatio Relatio vero aduenit sine mutatione vt cum fit de numo praecium prout dicit Augustinus v. de trinitur. ergo etc

5

7

¶ Quo dicitur deus no mutari cum nunc vult aliquid facere puta animam creare. quam antea noluit facere: Ad hoc respondendo Notandum prie mo secundum Bonauem. supra. Quod cum deus vult ex tem ¬ pore facere aliquid quod ante illud tempus noluit fi eri non mutatur dei voluntas. Nec de nolente prius fit postea volens sicut fit in nobis. quia quicquid deus vult nunc fieri: hoc ab aeterno voluit vt fiat. sed non nisi nunc fiat Unde voluntas diuina non est communiuncta actui n isi pro tempore. scilicet pro nunc in quo voluit hoc agere Exempli gratia Cum dicitur volo cras legere vel fodere: voluntas non coniungitur actui nisi pro tempore crastino Propterea etiam non sequitur Des ab eterno voluit creare um deum Sed quic quid deus vult fit. ergo mundus ab eterno fuit factus. quia deus sic voluit ab eteruo. vt mundus non fieret nisi dum et quando deus statuit fieri ipsum. sic in proposito.

8

¶ Secundo nota ad idem secundum Rayne. in sum ma quod ista aduerbia nunc et antea possunt dupli citer considerari Uno modo prout respiciunt ipsum deum et sic ista propositi o Deus vult nunc quod antea vel prius noluit esse vel fieri: est falsa. quia quicquid deus nunc vult: ab eterno voluit immutabiliter Alio modo possunt considerari prout respiciunt ipsum esse creature in comparatione ad suum oppositum et sic est vera propositio illa. quia sensus est quod deus vult istam creaturam esse nunc et noluit eam prius vel antea esse vel fieri Et sic est mutatio ex parte voliti tantum et non ex parte voluntatis divine etc.

9

¶ Tertio ergo concluditur quod deus est immutabe lis. Primo in esse proprio et statu eterno. Secun do in consilio voluntatis et decreto. Nam licet deus sententiam comminationis quandoque mutat vt patet de sub uersione Niniue et de morte Etechie praenunciata per prophetam. Tamen nunquam mutat consilium quod ab eterno decreuit vt dicit etiam Grego. et communiter omnes doctores. Tertio immutabilis est in iudicio. Nec enim affectionibus vel passionibus nec cogitatione nec personarum acceptione mutatur ergo etc. Hec ex Rayne.

6

10

¶ Quomodo potest deus de non agente fieri agens sine mutatione sui aliqua: Et arguitur secundum Fran. maro. in confla. super priu mo dist. xxx. Quia impossibile est vt aliquid transe at de contradictorio in contradictorium non facta aliqua mutatione in ipso quod transit quia in ipso est aliquid aliter nunc quam prius Nam extrema contradictionis sunt aliud et aliud. cum ab vno extremorum recedit et ad aliud accedit. Sed deus nuno est creator vel agens. ante autem non fuit ergo etc. Ad hoc argumentum respondet idem Franci Ibidem dicens quod extrema talis contradictionis non sunt formaliter in deo sed sunt in creatura formaliter quoniam deum creare et non creare Nil aliud est quam creaturam creari et non creari

11

¶ Unde idem Fran. ad quesitum respondet quod dici potest videlicet quod deus de ocio ad actum non sic transit vt adquirat aliquem actum quem prius non habebat quia omnia que habet nunc habuit ab eterno. Sed tamen dicitur nunc creans vel agens qui prius non age bat hoc. non propter mutationem facta in ipso deo. Se ppter mutationem effectus qui nunc est et prius non fuit. Et ex hoc denominatur deus. non per denomnina tionem formalem in deo existentem quia vt predictum es extrena huiusmodi contradictionis scilicet esse agens. vel non agens. non sunt in deo formaliter: alias deus mutaretur in se vt de agente fieret non agens Sed iuxti mentem etiam Scotic vt inquit idem Fran. omnia talia saluantur per denominationem extrinsecam in deo. quia ex huiusmodi actione denominatur deus extrinseca denominatione. Unde cum dico. deus agit vel creat. non signatur nec intelligitur quod sit aliquid in deo formaliter ex tempore vel de nouo adueniens. Sed quod solummodo in creatura est formaliter talis actio vel creatio passiua qua deus denominatur agens vel cre ans denominatione extrinseca et non formali Propterea Aug. de trini. dicit quod necesse est ponere in deo denominationem respectu creature denominantis. Idem ergo primo de trinitate dicit quod deus fac mutabilia sine mutatione sui

12

¶ De ista deno minatione extrinseca etiam vbi agere. §. ix.

7

13

¶ Sed cum dico quod deus est creato: videtur quod formaliter dicitur quia predicatione denomina tiua que est per modum informantis vt claret per denominatiue predicationis descriptionem positam supra vbi Identica predicatio ergo etc. Respondetur secundum Fran. maro. vbi. supra. Concedo inquit quod deus est formaliter illud quod denominatur aliqua denominatione in predicatione denominatiua Uando autem dicis quod deu est creator formaliter. Si sic intelligas quod creatio est formaliter in deo tunc nego. quia creatio non est for maliter in deo Nam creatio est de genere actionis Actio autem est praedicamntum accidentis sed in deum nul lum cadit accidens. xii. metaph. ergo creatio cum sit accidens et ex tempore adueniens non est in deo. Si autem dicendo. deus est creator. formaliter. Intelligas quod deus formaliter est creator. non creatione que sit in deo formaliter. sed creatione que est formaliter in creatura cum denominatione extrinseca formaliter dicta de deo. sit concedo. inquit. sed sic non habes propositum etc.

3

14

Item Dubitatur ercto. Ubi est creatio actiua dum deus creat: Nam creatio passiua constat esse in creatura que creatur. Sed de actiua creatione dubium est in quo habet esse cum non sit in deo vt dictum est Et arguitur sic It quocunque est agere ipsum agit. si ergo creare quod est agere dei non esset in deo. sed esset formaliter in creatura sequeretur quod creatura actione diuina ageret vel ipsa crearet

15

¶ Ad hec respondendo. Nota primo secundum Guil. in primo dist. xxx. conclusione. iii quod opinio est venerabilis Uarronis dicentis quod creatio actiua qua deus creator dicitur est in creatu ra non in deo. Et probat per illud. iii. Phycorum. Actio est in passo. Sed hoc non bene est dictum Satis enim extraneum est dicere quod creatio actio sit in creatura: quia cum forma denominat id in quo est: sequeretur ergoquod creatura esset creatrix et crearet vt in proximo arguebatur. Et quod dicit de. iii Phycorum hoc intelligitur terminatiue id est actio agentis terminatur in patiens

16

¶ Nota secundo ibidem et Guill. quod relatio qua refertur creatura ad deum est in creatura non in deo. Et quia in deo ponere fundamentum relationis non est inconueniens vtpu ta potentiam creandi esse in deo. Ideo non est etiam inconueniens quod in illo fundamento id est in potentia creandi fundetur relatio ista scilicet creatio. Hec omnia praedicta ex Guill.

17

¶ Nota tertio secundum Fran. maro. supra. Quod quamuis creatio sit actio in creatura et non in deo formaliter sicut praedictum est. Uerumtamen ipsa creatura non dicitur creatrix: quia ly creatrix dicit actionem. Et creatio actiua sub nomine actionis non est apta denomninare nisi extrinsece creaturam sicut ops dicitur humanum. Hec Franciscus. Unde ad quefitum patet etiam etx Scotorelis. dist. xxxvii. primi. Quod si deus crearet nouum mundum ibi de nouo esset de nec propter hoc esset mutatio in deo: quia non haberet deus aliquam relationem ad ipsum quamuis creatura haberet ad deum relationem etc.

9

18

¶ Unde est quod deus non mutat aliquo modo. dum exit de ocio in actum: Respondetur secundum Bo nauen. in primo dist. viii. arti. ii. q. i. quod hoc est pos tissime ex hoc: quia deus agit seipso. Unde nota pro declaratione quod quando agens non agit seipso vel non est sua actio: sic agit quod per talem actionem sibi ad uenit aliquid nouum quod prius in eo non erat quia inter ipsum agens et effectum cadit medium saltem accidentale quod disponit ipsum. Ideo tale non agens dum iam fit agens alteratur et mutatur vt patet in creaturis quia sunt mobiles actione. Sed agens quod est sua acto agit seipso. Tale est deus qui sola voluntate immutabili ab aeterno quicquid vult agit sine omni motu et mutatione sui. Psalmus Dixit et facta sunt mandauit id est voluit et creata sunt. Ideoque ibi non cadit aliquod medium disponens ipsum quia inter deum et effectum creatum nec cadit aliqua sub stantia media creans nec cadit noua dispositio in deum vel motus ad talem effectum producendum. Et sic nil nouum deo accidit. ergo ex parte dei nulla fit mutatio. sed solum fit mutatio in effectu vel creatura. Sicut aliquale exemplum habemus quod dum tolli obstaculum vel aperitur fenestra domus. Tunc domus mutatur quia fit lumiosa quae ante fuit tembrosa: et tamen solqui illumiat eam sine omni sui mutatione fit de non illuminante illuinans illam domum. sic in proposito. Hec ex Bonauentura

10

19

¶ An deus mutetur ex nouo respe ctu creature puta ex quo deus refertur ad creaturam que ante non fuit et nunc est. An fiat mutatio aliqua in deo videlicet in hoc quod transit de nouo ad talem respectum qui ante non erat: Respondetur secundum Fran. maro. vbi. supra. scilicet di. xxxiii. quod nulla mutatio est ad ens rationis Unde Aug. et Anselm. aliique doctores dicunt quod relationes inducuntur sine mutatione. Etenim relatio praesertim solius rationis non facit vetam mutationem sed secundum quid ergo etc. Unde dato quod deus in se referatur ad creaturam nulla est mutatio in deo ad ens rationis istud scilicet ad relationem sicut nec compositio. Uide vbi Relatio. §. xii.

20

¶ De hoc eodem videinfra vbi Motus vel mutatio.

21

¶ Si. dicit quod milti do ctores ponunt in deo mutationem relationis. Dicendum est secundum eundem Fran. quod hoc non obest quia pro nihilo habent concedere relatiuam mutationem: sicut etiam compositionem secundum rationem concedunt multi esse in deo. Nec est inconueniens rationis huiusmodi mutatationem vel compositionem ponere in deo quia non est vera mutatio sed secundum quid. Hec Fran. Nam quod secundum quid dicitur non vere dicitur.

11

22

¶ Utrum esse immutabile sit solideo proprium An conueniat creature: Respondetur per conclusionem quod soli deo summo proprium est per natu ram esse omnino immutabile. Et patet ex scriptura. i Timo. vi. Regi seclorum immortali et inuisibili solideo honor et gloria in secula seculorum. Unde Aug. contra maximum vt Allegat Magister di. viii. primi libri dicit quod sicut solus deus habet immortalitatem sic et immutabilitatem etc.

23

¶ Declaratur hec comclusio secundum Bonauen. e. di. viii. art. ii q. ii sic. quia immutabilitas dicit priuationem mutabilitatis Et potest accipi tripliciter. Uno modo accipitur immutabilitas pro inuariabilitate secundum accidens et sic nulla creatura est immutabilis quia nulla est inua riabiliter se habens omnino neque per naturam neque per gratiam cum omnis creatura habet accidens variabile. so li ergo deo conuenit sic. Secundo modo accipitur pro in corruptibilitate et sic est in aliquibus creaturis In quibusdam per naturam. vt in Angelis et caelestibus. In quibusdam per gratiam vt in glorificatis corpori bus. Et isto modo accipiendo non est proprium de Tertio modo accipitur pro inuertibilitate. mutatio enim ab ente in non ens simpliciter quae est secundum totam rei substantiam dicitur versio Et sic immutabilitas omnibus creaturis inest per gratiam. nulli autem per na turam nisi soli deo. Nam inuertibile per naturam est quod ex seipso habet vt possit stare nec vlla est in eo mutatio essentie. nec potentia ad non esse Et ho est solum eternum. Unde soli deo est proprium. sed inuertibile per gratiam dicitur quod habet vt possit stare non ex seipso sed a superiori scilicet a deo. Gratia enim est adiutorium veniens a superiori respectu eius quod est su pra posse nature. Dupliciter autem dicitur aliquid esse inuertibile per gratiam Uel ex gratia communi Uel ex gratia speciali. Nam ex gratia communi est quod res habent stare in esse simpliciter. quia deus bonitate sua gratuita continet et conseruat creata: sic quod non cedant in nihil. Item ex gratia communi id est ex adiu torio diuino communiter impenso est quod etiam corruptibilia quae corrumpuntur non cedunt vel non rediguntur in nihilum. Ticet resoluantur in praeiacentem materiam et huiusmodiSed ex gratia speciali ipsius dei est quod aliqua creature habent stare non solum in esse simpliciter sed etiam in esse perfecto immutabiliter. Ut patet in beatis. Beatitudo enim respicit esse bene et perfecte. quod est ex gratia speciali. Et sic patet. Hec ex Bonauen.

12

24

¶ Sed vnde est hoc videlicet quod omnis creatura ex se tendit naturaliter in nihilum: Respondet idem Bonauen. quod hoc est ex naturali origine. quia origo creature est ex nihilo. Unde Gregorius in Moralis. dicit. Quod sicut omnia sunt fa cta ex nihilo: ita per naturam ex se omnia in nihilum tendunt et verterentur nisi manutenentia omnipotentis dei conseruarentur. Hec ille. Proinde hoc non est ex cau sa efficiente sed deficiente. Quia nihil: nullius est causa efficiens sed deficiens. Nec est a virtute sed a defectu virtutis quia omnis creatura habet ex se hunc defectum vt sit vanitati et instabilitati subiecta na turaliter.

13

25

¶ Sed difficultas est circa coclu sione. Quia Aug. super SGen. ad litteram dicit. Quod mutatio potest esse aut secundum locum aut secundum tempus Sed aliqua creatura est qui caret determinato loco et tempore. patet quia i. Posteriorum dicit philosophus. Ule est eternum et incorruptibile. Et ibidem. vele est semper et vbique etc. Item de celo empyreo quod est extra tempus et locum. ergo videtur quod sint immutabiles creature huiusmodi et per consequens immutabilitas non proprie conuenit soli deo: Item in perpetuis puta in angelis et animabus separatis nulla fit deperditio per tempus. ergo sunt immutabiles etc. Ad hec respondetur quod omnia ista re cipiunt aliquam variationem: ergo non sunt immutabilia omnino: sed solus deus est omnino immutabilis. Declaratur secundum Bonauen. supra. Quia vniuersale mutatur ratione eius in quo est scilicet ratione suppositorum. Nam viii. plhsohycorum. Et. ii Topics. habetur quod motis nobis mouentur omnia quae in nobis sunt. Et sic vele mutatur per accises Mutari enim est aliter et aliter se habere. v. phycorum. Ad praedictas autem autoritates i. Posteriorum. Dicendum quod intelligende sunt secundum expositores quod vele est eternum et incorruptibile. Quia ex velibus termis constituitur. propoi eterne et incorruptibil veritatis Et sic ste velia semper et vbique quia semper et vbique est vel fuit et erit aliquid de qua potest fieri conceptus velis. Et patet saltem in deo.

14

26

Item de celo empyreo declaratur secum e. Bona. quod non est immutabile quia mutatur ratione ontenti. quoniam continet modo quod non continebat antea. Et potest aliquid iam non continere quod prius continebat ergo etc. Sed an mutetur localiter. Rich. e. di. viii. q. ii ar. ii dicit quod caelum ipsum empyreum et si non mutetur localiter: tamen est mutabile quia posset mutari saltem a ponna dei: vel etiam ab aliqua itelligentia creata. Nam corporalia quae ad motum locale subsunt angelis secundum Aug. Hec ex Rich. Denique de perpetuitate angelorum et animarum patuit in praedictis secundum Bonauen. quod sunt talia mutabilia per naturam ex se etc.

15

27

¶ An deus moueat seipsum Si emim mouet se. ergo mutatur: Quia motus dicit mu tationem vtpote successionem et variationem. Si autem dicis quod deus non potest se mouere. hoc est imper fectionis sicut si angelus vel anima non posset se ipsam mouere esset imperfectionis: sed in deo nil imperfectionis est. Respondetur ex Bonauem. super primo dist. xxxvii. arti. iii. q. ii quod sicut Augustinus ad Horosium dicit. Deus mouet seipsum sine tempore et loco et sine motu. Idem etiam super Gen. ad litteram dicit quod deus est in omni tempore et in omni loco. Non tamen mouetur per loca et tempora Propterea notat vbi supra. Bonauen. quod in rebus creatis que mouent se sunt duo. Unum quod est actus. Et hoc non est imperfectionis imo est perfectionis sicut cum anima potest mouere se. Aliud est variatio et hoc est imper nectionis Unde secundum regulam Dionysi. de di. nomnibus Demus deo quod est perfectionis. relinquendo quod est imperfectionis. Et sic deus mouet se sine mutatione) Intelligendum est ergo quod Aug. dicit deum mouere se sine motu quia semper est in actu perfecto sed sine mutatione vel variatione sui per loca et tempora. Ad hec Locus. §. vi.

PrevBack to TopNext