Text List

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

1

MOdi quibus aliqua dicuntur esse eadem. vel idem aut vnum: sunt duo in generali secundum philosophum. v. Meta. quia aut dicuntur eadem secundum accidens. aut secundum se. Et quodlibet istorum habet tres modos in speciali. ergo erunt sex. Nam secundum accidens aliqua dicuntur eadem. Primo idem subiecto sicut album et musici dicuntur eadem si insunt socrati Secundo dicuntur eadem quorum vnum accidit alteri sicut album est idem Sorti si sibi insit. Tertio econuerso. quando illud cui accidit alterum dicitur idem accidenti. sicut sortes est idem albo sorti etc.

¶ Item secundum se aliqua dicuntur eadem. Primo eadem numero. Secundo eadem specie. Tertio eadem genere. Et licet possint poni plures modi idem sicut et vnius tamen reducuntur ad istos. Hec v. Metaphysice.

PrevBack to TopNext