Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Modi perseitatis
1
MOdi perseitatis mm vel ipsius per se praedicationis secundum philosophum. i. Poste. et. v. Meta. sunt quattuor qui etiam dicuntur modi rei secundum se. Primus modus est vt dicit philosophus dum quecumque insunt: ipsa in ratio ne quod quid est insunt. vt trianguli est linea. et pum ctus linee. vnde secundum Fran. Mayro. et communiter Scotis. Iste modus partinet mere ad quiditater quia accipitur prout diffinitio quiditatiua vel pars eiusdem diffinitionis dicitur de diffinito. vt homo est animal rationale et huiusmodi. Secundus modus quando aliqua insunt ipsa ratione essentia li vel quiditatiua primo et immediate: vt color superficiei. et sic etiam propositiones immediate dicun tur per se. puta vbi praedicatur idem de se. vicem. dicendo homo est homo. dicitur per se vera. quia hu ius propositionis nulla est causa. licet huius. homo est animal rationale sit causa scilicet vt sit ad dei ima ginem beatificabilis Tertius modus est quopria passio per se inest subiecto vt hominem esse risibilem. Quartus modus quo per se: significat solitudinem vt homo solus dicitur per se et sic patet ex philosopho.
Modi quibus
MOdi quibus dici Itur secundum quid sunt: quittuor. vt patet secundum e. philosophum Primus est secundum habitudinem cause fori malis. vt homo dicitur bonus secundum bonitatem. Secundus est vt dicit habitudinem proximi susceptiui vt aliquid dicitur al bum secundum superficiem que de proximo suscipit albedinem a qua denominatur res alba. Tertius est secundum quid mi dus qui vniuersaliter dicit habitudinem cuiusliber cause prout dicimus secundum quid docuit ille grammaticus. hoc est secundum modum grammatice sancie. Quartus est prout significat positionem et locum. vt cum dicitur iste secundum hunc id est iuxta huc. Et iste modus magis appa ret in idiomate greco. Hec etiam philosophus. v. Meta.