Motus vel mutatio
Motus vel mutatio
1
MOtus dei mutam Itio distinguitur duplex sicut et actio. vt tractat Fran. mayro. in conflat. primi distinct. xxvii. Una est mutatio motus vel actio physica. Alia est metaphysica. Prima scilicet actio phhsophyca requirit determinatum situm inter agens et patiens. Actio autem metaphysica abstrahit ab omni situ et loco. Si enim omnis situs et locus de strueretur: adhuc angelus se intelligeret. Et tais actio est in quantuncumque distans. Nam si vna albedo ponatur in oriente et alia in occidente pro ducitur relatio similitudinis inter eas nec ex hoc mutantur ipse albedines.
¶ Unum est quod relationes in rebus inducuntur sine mutatione philosophica. sed non sine mutatione metaphysica. imo videtur mirabile quod totum vniuersum continue sit in fluxum et in continuo motu. et moto vno mouentur omnia saltem motione metaphysica non tamen motione philosophica. Istud autem non est inconueniens quantum ad relationes vel respectus siue habitudies. imo hoc est necessarium quia in quo libet instanti quelibet res temporalis habet aliam et aliam habitudinem ad tempus. et quando. et respectus.