Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Obiectum
2
¶ Sed quod est obiectum primarium intellectus diuini. Respondetur secundum eundem Guil. Scotistam aliosque communiter quod respectu diuini intellectus primo se obiicit diuina essentia contemplanda. propterea dicitur obiectum primarium Et se habet respectu diuini intellectus in ratione mo uentis et terminantis capiendo mouens large. Denique ibidem dicit idem Guil. quod sub isto prima rio obiecto comprehenduntur modi intrinseci deita tis et attributa diuina et persone divine etc. vsque ad rerum esse cognitum. quod est secundarium obiectum. Secundo itaque respectu diuini intellectus se obii. ciunt creature in esse essentie cognito seu intelligibili. Et istud esse intelligibile non mouet intellectum diuinum. sed solum terminat. et ideo obiectum nominatur secundarium et producitur in tali esse per co gnitionem obiecti primarii. et sic patet. Tertio se obiiciunt creature in esse realis existentie Et iste nec terminant nec mouent intellectum diuinum. Sed solummodo est ipsarum creaturarum respectus ad deum de tertio modo relatiuorum. ita quod ad deum referuntur. non deus ad eas vt patet vbi de Relatione. §. x Et pluribus passibus. Ex istis patet quid sit obiectum primarium et quid secundarium ac tertiarium intellectus diuini.