Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Opinio
1
Opinio. circa hoc queritur. Utrum contrarie opinari de no tionibus diuins vel proprietatibus sit peccatum Arguitur quod sic. quia vt Augu. dicit. Mendacium in christiana religione est peccatum grauissimum Idem etiam lib. i. de trini. dicit quod nec alicubi periculosius erratur quam circa diuina. Preterea idem Aug dicit quod non solum ille mentitur qui dicit falsum. sed etiam qui asserit dubium. Sed ad propositum constati quod contrarie opinantibus circa notiones diuinas ne cessarium est alterum illorum dicere falsum etc. vel errare. aut asserere dubium quid circa diuina et in religione christiana. ergo peccatum est.
¶ Sed in oppositum est. quia vt Hiero. dicit Quod de scripturl non habet autoritatem eadem facilitate contemnitur qua approbatur. Sed notiones non habent auto. ritatem expressam ex scripturis. nam inuente sunt a magistris theologie Nec etiam numerus notio numi et proprietatum in diuinis: est de illis que sunt necessaria ad salutem. ergo licet in talibus secundum rationes contrarie opinari Sicut et plurimi sancti opi nati sunt etiam de scripturis aliquibus in quibus non habetur determinata veritas ab ecclesia¬ Respondetur ergo adquesitum secundum Bonauen. in dimo dist. xxvii. q. vlti. concor. Tho. in scripto eiusde pri mi dist. xxxiii. ar. vlti. quod de his que spectant ad do ctrinam christianam distinguendum est.
¶ Primo namque quedam sunt de necessitate fidei. Et circa ista opinari contraria simpliciter est peccatum in altero scilicet qui falsum opinatur. Etsi sit simplex tantum opinio est peccatum erroris. Si autem assit assertio et defen sio talis opinionis heresis est dicenda
¶ Secundo quedam alia sunt non de necessitate fidei absolute sed de ce rttiudine sacre scripture et in his si contraria opinio veniat ex ignorantia non est culpa. vt si vnus simplex homo credat quod Iacob fuerit pa ter Isaac. Alter econuerso credat opinando. Scienti aut scripturam peccatum est si scripture contrarium opinatur simpliciter. Qui si defendat hereticus est iudicandus. quia contradicit sacre scripture.
¶ Ter tio quedam sunt annexa fidei vel scripture vt illa que faciunt ad fidei explicationem et scripture expositionem. Et in bis illa opinio que magis con cordat et sequitur ad fidem et scripturam est tenenda Illa autem opinio que sequitur oppositum: si teneatur ante partractationem et determinationem tanquam opinio: potest sine peccato teneri Sed post partracta tione et determinationem tenere est peccatum. sicut et opinari falsum de his que determinata sunt per fidem et scripturam. Si autem in his que sunt annexa fidei vel scripture. opinetur quis tale quod non sequitur ad fidem vel scripturam. nec tamen repu gnat eo quod dubium est. bene licet opinari etiamsi sic talsum de facto. puta opinari quod Ioannes euange lista sit translatus in paradisum terrestrem. vel quod sit glorificato corpore in celo. Sed tamen non licet asserere dubium circa deum. Quia opinari est rationis conferentis. Sed asserere dubium circa deum est rationis superbientis. Concedendum est ergo quod opinantes contraria de notionibus diuinis vel pro prietatibus cum iste sint de his que sunt annexa fidei. Si vterque teneat suam opinionem vt opinio nem: non asserendo partinaciter non peccant Sed si asserat: vterque peccat. non propter errorem vel ignoram. tiam. sed propter praesumptionem. quia dubium asserit circa deum et fidem.
¶ Unde ad argumenta in principio obiecta ex dictis Augu. Respondetur secundum eun dem Bonauem. Ad primum dicendum quod taliteriopinan tes scilicet opinionc simplici de bis que sunt annexa fidei non dicunt mendacium in religione christiana quia neuter dicit contra mentem et credulitatem cum hoc non sit de necessitate fidei sic vel fic credere Similiter ad secundum dictum Augustini Respondetur quod error talis periculosus esset si esset contrarius fidei sed non sic est in proposito de notionibus et proprietatibus que non spectant ad fidem de necessitate.
¶ Ad tertium autem dictum Augu. concedendum est quod qui asserit dubium mentitur si assertiue loquitur vel si defendit ta le dubium quod propria autoritate de deo affirmat quod nec scriptura dicit nec fides. nec ad illas sequitur per certitudinem. ideo peccat. et tanquam praesumptuosus est iudicandus etiamsi verum sit quod dicat Etsi dubi tet corde et affirmat ore mendax est. Si vtroque mo do asserit: superbus est. sed si tantummodo opinatur nec asserit sed vt opinionem tenet in talibus non peccat Hec ex Bonauen.
2
¶ Sed quid de opinione Gilberti porritani circa proprietates. qui dice bat illas non esse deum. sed quod essent extrinsece aduenientes et assistentes essentie diuine: Ad hoc respondetur secundum Bona. ibidem et communiter doc. quod illa opinio est Erronea quia ad eam sequitur contrarium fidei. videlicet quod si proprietates diuine non essent idem quod deus in re. Cum eccle sia adoret ipsas proprietates tunc adoraret non deum verum. et sic ecclesiia erraret adorando eas. aut non deus esset adorandus que sunt fidei contraria. et sic erronea Ideo Bern. contra eum dicit illam proprietatem qua deus non est non mihi adorabilem credo. Sed quia adorantur proprietates ab ecclesia. ergo etc.
3
Item quid de opinione Ioachrium abbatis cuius dicta reducit Guil. in primo lib. dist. v. praecipue ad tria. Primo enim dicit quod essentia generat et generatur in diuinis Et de hoc satis patuit supra. Ubi Essetia diuina. §. xxiii. Secundo idem Ioachim dicit quod tres persone divine solum sunt vnum quasi vnitate specifica. et sic collectiue et non identice sicut Petrus Iacobus et Ioannes. sunt tres persone humane. Et in vno aliquo opere simul operantes sunt vnum scilicet collectiue et vnitate specifica. Et hic est error pessimus et damnatus per Papam et concilium ecclesie generale. Extra de sum. trini. et fide ca. c. damnamus Ioachim. Nam ibidem declaratur quod eadem essentia diuina numero et non solum specie est in tribus personis. et sic ibi est identica vnitas sicut in animam rationali sunt tres potentie scilicet memoria: intellectus: et voluntas: identice non collectiue Iste Ioachim sicut Inscius modico credidit signo probans suam positionem ex illa autoritate christi orantis patrem. dici. Rogo vt sint vnum sicut et nos sumus. Unde dicit quod exquo nos non sumus vnum nisi vnitate nature specifice. ergo nec persone divine sunt vnum nisi vnitate specifica Sed ad hoc respondetur ex praedicta decretali quod bi ly sicut non dicit plenam similitudinem sed sic intelligitur Rogo vt sint vnum secundum suum modum. sicut nos sumus secundum nostrum modum. quia tres persone sunt vnum per essentiam. nos autem sumus vnum per charitatem Simile dicitur Mat. v. Estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est Et tantum impossibile est quod nos simus ita plene perfecti sicut pater caelestis quia ille perfectus est nata nos autem accidentali dono. sed intelligitur secundum nostrum mo dum sicut nobis est possibile
¶ Tertio Idem Ioachim dicit quod Magister sententiarum est hereticus eo quod dicit essentiam nec generare nec generari. Sed papa cum concilio damuauit dicta Ioachim Et a prophauit dicta magistri que in hoc reddita sunt maxime autenticata secundum Scotum. Proinde Bona. dicit ea. dist. v. primi. quod iste Ioachim abbas fuit valde praesumptuosus et superbus qui cum esset simplicianus et ignorans tanto magistero contradicere ausus est. vnde merito compulsus est reucare et libel. suum Concilio Tateran. praesentare Et quoniam ecclesie obediuit et correctioni se summisit. Ideo non est hereticus Nam qui errat et paratus est corrigi non est hereticus. xxiiii. q. iii. dicit apostolus. Denique plura falsa locutus est etiam de Aduentu antichristi. Et quia posuit adhuc testamentum tertium euenire vt Pri mum scilicet verus patri. Secundum scilicet nouum filio. Tertium spiritu sancto attribuatur. et multa alia fatua propter que Bonauentura vocat illum praeseudo prophetam quamuis aliqui saluando eum dicant quod plura vera propheta uerit qua tantum a nobis non intelliguntur.
4
Item que sut opiniones in quibus Magister sententiarum non tenetur communiter: Ad hoc nota secundum Bonauen. in primo di. xvii. Et lib. ii in fine quod Magister sententiarum declinauit ab opinionibus communis bus et parti minus probabili adhesit precipue in octo locislibri sententiarum. in quibus positionibus doctores communiter Parisien. non sequuntur magistrum. Ned credo inquit in omnibus istis magistrum esse sustinendum Ne amore hominis fiat veritati praeiudicium etc. Item idem Bona. dicit quod magister sententiarum verum dixit secundum opinio nem suam Nec errauit tenendo vt opinionem. Sed de fecit cum parti minus probabili adhesit. Unde non est dicendus hereticus Nec errasse sed tantum defecisse in his que sunt octo.
¶ In primo libro sunt duo. Primum quod charitas qui est amor dei et proximi non est quid creatum sed increatum. videlicet ipsemet spiritus sanctus quem dicit essentialiter esse charitatem qua pater et filius diligunt nos et qua etiam nos diligimus deum. hoc ponit di. xvii. Secundum est quod hec no mina Trinus trinitas non dicunt positionem sed praeuationem tantum. hoc ponit di. xxiiii
¶ Item in secundo lib. similiter sunt duo. Primum quod in angelis bea tis premium praecessit et meritum respectu substantialis premii habet subsequi Et hoc ponit di. v. et di. xi. Secundum est quod nil de cibis transit in veritatem huma ne nature nec per generationem nec per nutritionem. Et hoc ponit di. xi.
¶ Item in tertio libro similiter duo sunt. Primum quod anima ronalis exuta a corpore est persona. hoc ponit distin. v. Secundum quod christus fuit homo in triduo mortis di. xxii.
¶ Item in quarto libro consimiliter sunt duo. Primum quod baptismus Ioannis cum impositione manuum equipollebat baptismo christi. ita quod baptim atus baptismo Ioannis in fide Trinitatis non erat rebaptim andus Et hoc ponit di. ii. Secundum est quod deus poteatatem baptim andi interius potuit alii dare et quod creatura potuit suscipere. et quod deus potest communicare creature pateatem creandi et creare tamquam per ministrum Et hoc ponit dis. v. etc. De istis singillatiem suis lo cis manifestabitur.
5
¶ Que requiruntur ad hoc quod opinio aliqua iudicetur fore heretica. Respondetur quod proprie lo¬ uendo de heretico vt sit excommunicatus et dignus pe nis contra hereticos statutis Tria precipua requiruntur secundum Alex. de Ales. ii ii ti. de heresi. etc. Et post eum habentur in sum. Ange. vnde per consequens secundum ista tria iudicatur opinio heretica.
¶ Primum est falsa credulitas in rationali. hoc est quod erret in articulis fidei et eius sacramentis scilicet baptismo. eucharistia. etciis extra de here. c. ad abolendam. Unde ista falsa credulitas contra fidem est dupliciter. Primo directe et principaliter et sic omne illud quod est contrarticulos fidei est false cre dulitatis. Secundo indirecte et secundario sicut est dogma peruersum vel expositio extorta in scripturis di uinis ex quibus sequitur corruptio alicuius articuli fidei vel determinationis ecclesie et huiusmodi. vt volunt cano niste
¶ Secundum. requiritur peruersa voluntas in concupiscibili ex qua vult tenere contra fidem vel ecclesiam.
¶ Tertium. requiritur defensionis vel assertionis aut etiam impu gnationis partinacitas ex parte irascibilis scilicet quod partina citer hoc teneat. quia et si quis erret in fide et aliis praedi ctis. si tamtum paratus estcorrigi non est hereticus. patet in tex. xxiiii. q. iii. c. dicit Apstolus et c. Qui in ecclesia. et glo. ibidem. et. xxiiii. q. i. hec est fides. Et extra de sum. tri. et fi. catho. c. damnamus. verbo partinaciter etc.
6
¶ An opinioni comni vel multorum magis sit adherendum quam paucorum etc. Ad hoc Bar. et canoniste doc. tenent cum glo. in. c. fi. de pe. di .i. quod sic. quia in causa dubii pro multitudie est praesumen dum. Et hoc secundum Ioam. and. in. c. i. de consti. aliosque intel igitur verum esse nisi vera et certa ratio assignetur in contrarium. Nam si notorie diceret male vel rationabiliter posset conuinci non esset illi adherendum. vnde et quando non apparet quae sit communior opinio tunc praeponenda est illa scilicet qua validioribus rationibus firmatur. maxime si est subtilior. extra de fer. c. Capellanus. Hec ex Ange. sum.
7
¶ An opinio antiquorum sit operini oni modernorum praeferenda: Respondetur secundum glo. in dicto. c. Capellanus. extra de fer. concor. Hosti. in. c. Quanto. extra de transla. praela. Et. c. i. de sacra vnctione. quod si tales doctores loquentur de fide vel salute anime et ad eas partinentibus Tunc illi opinioni fauendum est quo magis sanctorum doctorum determinationibus et ecclesie adberet. Si autem de aliis rebus tunc fauendum est ei quae melioribus rationibus roboratur. vnde modernorum opinio non prae ponitur antiquarum opinioni nisi nouis rationibus et causis melius roboretur. Hec ex scriptis Amb. die Tharuis. et concor. in Ange. sum.
8
¶ Quid cuopinio theologorum do ctorum discordat canonistis vel legistis: Dicendum secundum frem Ange. in sum. quod in materia iuris diuini vereris vel noui testameti praefertur theologus. In materia vero iuris positiui canonista praefertur in ma teria canonistali Sed in materia legali praeponitur legista.
9
¶ Quid de quattuor doctoribus ec clesie cum opinantur contrarie vicem Amb. Aug. Hiero. et Grego. Respondetur secundum glo. di. ix. c. vereris. quod quando pae dicti discordant. Tunc in disputationibus subtilitat bus et questionibus praefertur Aug. Sed in translationibus vel historialibus et interpretationibus praefertur Hierous. In moralibus autem Grego. In sermonibus vero et in iudiciis praefertur Amb. vt notat etiam glo. xv. di. c. Sicut et in Ange. sum. etc
10
¶ Quid de dictis Gratiani et decretorum. Respondetur secundum Amb. Tharuisus. recolligendo ex dictis Ioam. and. extra de iudi. c. ex parte. et c. debi tum. extra de biga. quod de dictis Graciani possumus lo qui dupliciter
¶ Primo modo considerando dicta eius inquamtum sunt dictam sanctorum doctorum canonisatorum qua quadem vt sic sunt approbata. et non vt dictam Graciani vt pt extra de constitu. c. Ne innitaris. vbi et patet quod decre ta praeponeda sunt opioni singulari. vt dicit Hierus. ibi Unde tenendum est pro regula gnali quod dicta sanctorum ab eccmsia approbatorum sunt firmiter tenenda. Et praecipue dicta quattuor doctorum vsque ad vltimum iota fruari debent et defendi vsque ad sanguis effusionem di. xv. c. fi. et .xxv. q. i. Sunt quidam intellige nisi essent retractata ab eisdem vel per ecclesiam correcta. xvi. di. c i. et ii. Et di. xxii. c. i. Et nisi discordarent in decre tis eorum. Nam decreta inquantum sanctorum canonisatorum di cta sunt approbata et autenticata per apostolicam sede vnd et papales decretales et imporiales leges imitari non dedignantur decreta inquantum sunt dicta sanctorum. vt in au tem. de monach. §. fi. Et etiam liber decretorum communite legitur in scholis Uniuersitatum. et allegantur in iudiciis inquantum sunt in decretis daectam sanctorum. Ad hoc proemium. vi et cle. in fi.
¶ Secundo modo possumus loqui de dictis de cretorum inquantum considerantur vt sunt dicta Graciani et sic distinguendum est. quia aut Gratianus loquitur ma gisterialiter vt doctor secundum opinionem propriam. et eius dicta non sunt contra decretales pontificum. et sic possunt tene ri vel non teneri. sicut et dicta magistri sententiarum in certis le cis non tenentur vt dicit Ioam. and. supra. Aut dicta ipsa Gratiani sunt etiam decretalibus pontificum approbata tunc illis standum est firmiteur. quia vt sic non dicitur opinic Gratiani sed pape approbantis etc. Hec secundum Ioam and. etc. Si autem dubitatur nec repritur certum. An dcti Gratiani sint approbata vel non. tunc non artant secundum Ioan. and. et Anto. Nam Gratianus leges conden di poteatatem non humit. nec praesumitur sibi fore concessa potestas nisi probetur vt in proemio libro vi. versu. Nos apicem. vnde di cta Gratiani non videntur approbata nisi aliqui cano nes decretales de eis faciat mentionem. vt est glo. extra de re. eccle. non alie. c. i. li. vi. Similiter rubrice de creti non sunt approbate vt notat Ioam. and. in proemio sexti. vnde decretales praeferuntur decretis.
11
¶ An dicta pape sint praeferenda opinionibus aliorum illisque sit omnino sfandum. Respondesecundum Hosti. c. Pastoralis de decimis. et Inn. c litteras de resti: spo. Quod si papa loquitur vt doctor vel magister arbitrando non praefertur opinionibus aliorum. nec eius opinio artat sicut nec opinio alicuius alterius doctoris di. ix. c. Noli et c. Neque. Nam vt Augu. in epistola ad Fortumatum dicit. non eo ipso leditur fama alicuius quod ex¬ probatur testimonium suum. Si autem papa loquitur vt pa pa scilicet determinando vel statuendo sic praefertur eius opienio et standum est ei quia facit legem sententia pape quo ad omnes Extra de sen. et re iudi. c. causis. Quod emim papa ap probat non licet aliis reprobare. xxiiii. q. i. Hec est fides ibi glo. Unde papa etiam sententiam suorum praedecesso rum potest commutare nisi tale esset contra autoritatem iuris diuini Non enim potest nec valet pape sententia contra ius diuinum vel autoritatem expresse glo. xx. di. c. i. quam uis interpraetari et declarare habeat in dubiis iurl diuini et tunc standum est et
12
¶ Sed quid cum inter papam et concilium est diuersitas: Dicendum secundum. Angelum in summa quod tunc in concernentibus fidem Concilium praeponitur quia orbis maior est vrbe. In aliis autem papa est praeponendus xxv. q. i. sunt quidam Et di. xix. Anastasius. sed intelli ge si proapa vt papa loquitur vt in praecedenti. §. dictum est etc.
13
¶ Sed quid si papa contradicit dictis sanctorum approbatorum.; Respondetur secundum doct. vt dictat Amb. Tharuius quod in decisionibus causarum standum est magis dictis pape. xx. di. c. i. ibi glo. Sed in expositione scripturarum standum est dictis sanctorum pate nisi esset de dubiis in articulis fidei vel in sacramentis Tunc ei standum est dictis pape quia pape et non aliis sanctis data fuit potestas interptandi lege dubiam vt in ca. per venerabilem. Extra. Qui filii st le. quasi circa fi
14
¶ Que opio est magis sequenda quando doctores discordant; Respondetur secum e. Amb. et doc. quod in iure Canonico et ciuili super his quae spectant ad articulos fidei et ad salutem anime quando doctorum appre batorum est diuersitas. decisio spectat ad papam cui standum est. In aliis autem licet cuilibet eam quae sibi placet opinione sequi etc. Puta de Salomone vtrum sit saluatus vel damnatus. Simile fuit oli de Marie veginis assumptione in corpore glorificato. Sed iam secundum quod dicit Hostie. de feriis. c conquestus et c. approbata et communis opeinio est quod sit glorioso corpore assumpta. Idem dicit Inno. de constit. ne innitaris.
11
¶ Sed nonne excusatur a peccato ins quae sequitur opinionem doctorum quae post modum apparet falsaRespondetur secundum Pa. in. c. Capellanus de feriis et in An gelica summa ac Anton. quod excusatur nec tenetur homo si in diuersitate opinionum eligere tutiorem. quia opeinio est tuta cum habet doctorem pro se satis acceptum et hoc sufficit ad salute. cum tali voluntate quod non adhereretei si non cre deret illam. esse veram. Unde in tali non est contemptus nec periculo se exponit et sic nec peccatum inobedie. Nam si Ioachim abbas non fuit hereticus. licet tenuit falsum contrafidem vt patuit. supra § iii. quia talis articulus nondum eras ab ecclesia damnatus ergo etc