Text List

Primum et prioritas

Primum et prioritas

1

PRimum et priori tas. De hoc nota secundum Guil. in i. di. xii. per. ii. quod prioritas a comporatiuo gradu huius comperationis descendit praedem praeor primus Et est praoritas quidam respectus positiuus funda tus in his que dicuntur praeora secundum aliquem modum poritatis de quo in se.

2

¶ Quibus vel quot modis dicitur primum vel poritas Nota secundum philosophum in postpredicamntis. et. v. Meta

¶ primum vel poritas accipitur et dicitur pluribus modis

¶ Primo secundum quantitatem. Et hoc dupliciter sicut quantitas est duple scilicet continua et discreta Unde secundum quantitatem continuam dicitur tribus modis Primo secundum locum. et sic prius dicitur secundum quod aliquid est praeus loco id est ppinquius alicui loco determinato Sicut centro terre prius est in ordine aqua quam aer vl ignis. Secundo dicitur prius secundum tempus. et sic praeterita dicuntur pora. quam postea sequentia vel praesentia. Et hec praeora que futura. Tertio dicitur prius secundum motum. et sic illud est prius quod est propinquius principio mouenti. vnde prius mu mobile dicitur quod sub motu diurno mouet omnes spheras etc. Et ad hunc modum reducitur prius secundum pta tem et secundum qualitatem. puta quod est propinquius primo vt secundus post regem por est tertio etc. Sic et prius secundum quantitatem discretam dicitur in numeris. puta quod est ppinquius vnitati. vnde secundum prius est quam tertium et tei tium quam quartum. et sic de aliis. Nam vnitas est principium omnis numeri. Secundo modo prius dicitur secundum cognitionem. Et hoc modo dicitur aliquid prius simpliciter cum ius cognitio habetur per propria principia illius rei. vnde prima principia communia praeora sunt. Cognitio autem est diplex vicem intellectiua et sensitiua. Illud autem quod qui prius cognitione intellectiua sicut sunt. vniuersalia: posterius est cognitione sensitiua.

¶ Unde nota quod cognitione intellectiua tribus modis aliquid dicitur prius us altero. Primo modo inquantum aliqua sunt vniuer salia. dicuntur pora singulibus cognitione intellectia. econ uerso autem est secundum cognitionem sensitiuam. patet secundum philosophum primo Phy. dit. Innata est nobis via coguoscendi scilicet per intellectum a communioribus ad propria. vnde pueri primo appellant omnes viros patres et feminas matres. postea autem determinant vnumquemque. Sed de sensitiua cognitione aliter est. quia sensus primo cognoscit singularia. postea vniuersalia intelligit vt idem philosophus lib. eodem dicit. Secundo modo aliquid dicitur primi us cognitione intellectiua inquantum simplicius Simpliciora apud intellectum praeora sunt composit vnde accidens prius est quam compositum ex subiecto et accidente. vt musicum prius est secundum intellectum quam homo musicus. econtra est secundum sensum Tertious inquantum sunt aliqua passiones proprie. quia passiones prio¬ ris secundum intellectum praeores sunt passionibus posterioeis vt rectitudo que est passio linee por est lenitate que est passio superficiei. Sic et viuere que est passio animalis praor est quam rationcinari. Sed quo ad sensum est econuerso. quia passiones posteriorum sunt po res.

¶ Tertio modo principalit dicitur prius secundum naturam. Et talis praeorias dicitur pluribus modis simul colligendo ex Scotorlis. Guil. et ex scriptis super. v. Meta.

¶ Primo modo iudicantur aliqua secundum naturam prieora ratione originis sicut producens producto est prius. et sic pater procedit filium et vterque spiritum sanctum. Secundo modo ratione perfectionis vel dignitatis. Sicut substantia praeor est accidente. et sic essentialia in diuinis procedunt notionalia et quasi accidentalia attributa. vnde lib ix. Meta. dicitur quod ea que sunt praeora generatione sunt posterora perfectione et econuerso. Exemplum Esse vi uens et sensibile prius est generatione quam rationale quod est perfectius. Tertio modo ratione superioritatis quia communiora sunt priora secundum naturam iuxta philosophum in postpredicamentis et. v. Meta. quia alia non possunt esse sine ipsis. sed ipsa scilicetcommuniora possunt esse sine aliis. et sic sunt priora. quia ab eis non conuertitur subsistendi com sequentia. Quartous ratione adequationis sicut scilicet Poste. dicitur quod propria passio primo in est subiecto adequa to. puta risibile homini. quam homini albo vel alicui indiuiduo hominis puta petro. De hoc vbi Cognoscere §. iiii. in principio. Quinto ratione differentie vel diuersitatis potentie et actus. quia quedam sunt praora aliis potentia sicut partes toto. Alia vero sunt priora secundum actum vt totum partibus ex. v. Meta.

¶ Ad hec etiam vbi Ordo. §. ii.

¶ Item quod communiora sunt patriora quomodo sit intelligendum. vide vbi Spiratio. §. iii.

¶ De prioritate in diuinis. vide vbi Ordo. §. pluribus.

¶ Item de primo obiecto intellectus uidivini vbi Intellectus. §. x. et vbi Obiectum.

¶ Item de primo cognito in nobis nobis vbi Cognoscere. §. iiii.

PrevBack to TopNext