Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Reduplicativa
1
REduplicatiua di ctio De hoc vbi Exclusiua dictio. §. i Sed preterea nota secundum Guil. in primo di i. quod reduplicatio potest capi dupliciter. Uno modo vt solum reduplicati rationem specificat. et sic ista est vera Fruemur deo: inquantum est trinus. intelligendo de fruitione patrie ad hunc sensum quod trinitate fruemur ita quod non reduplicetur scilicet inquantum tri¬ nitate. Alio modo reduplicatio potest accipi vt dicit re duplicatum esse causam quare praedicatum in est subiecto Et isto modo proprie dicitur reduplicatio. Exemplum dicendo. Christus inquantum deus est omnipotens. Ibi notatur quod deitas in christo est causa quare christus est omnipotens. et isto modo secundo capiendo flcunum est: quod videbimus deum: et fruemur in patria deo: inquantum est trinus. ita quod actus fruendi terminetur ad tres personas: in quantum sunt tres. quia in patira fruemur deo per rationem essentie in se praecise quae est vnica ratio vltimi fi nis: respectu cuius est fruitio. et videbimus tres per sonas per rationem essentie praecise: vt per rationem obiecti primi. Ex quo enim in quolibet ordine essentiali est dare vnum principium tantum. ergo et in ordine finium est tantum vna vltima ratio finis. vt sic omnia reducantur in vnum. Ideo in patria fruemur tribus personis: inquan tum sunt vnus deus. et sic patet quod in deo est vnita ratio fruitionis et causa. videlicet essentia vna in tribus personis.