Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Vita
1
UIta dnde dicitur et quibus modis accipitur. Nota secundum Guill. dist. xxxvi. Uita a vi dicitur. Nam super esse quae est prima rerum perfectio. vt docet Diony. v. de di. no. addit vita vim spiritualem. Uita autem quantum spectat ad propositum solet tri pliciter accipi etc.
¶ Primo modo vita dicitur actus praemus in quo et a quo vigor talis egreditur: iet in deo est intellectus in actu primo: similiter in spiritibus. In ceters autem est anima. Et isto modo philosophus. ii de anima dicit quod viuere est viuentibus esse. patet quia est viuum esse quod est per animam quae est actus primus corporis organici physici etc.
¶ Se cundo vita dicitur interior operatio seu actus secundus vicem a tali actu primo progrediens. Et isto modo Commen. dicit super. xix. propatione de causis diffiniendo vitam sic. Uita est processio procedens ab ente primo quieto et sempiterno
¶ Et nota quod in deo dicitur ista vita continuum intelligere su ipius et aliorum per ideas. Hoc enim intelligere quasi pro cedit a diuino intellectu et diuina essentia quae sunt ens primum: ens quietum: et sempiternum. In spiritibus autem bea tis et in nobis ista vita dicitur operatio interior continua. vicem. In angelis per continuam dei contemplationem. In nobis vero aut contemplatione veritatis aut corpus viuificando Et Commentator dicit quod procedit ab ente primo scilicet ab essentia anime seu angeli. Et ab ente quieto quia secundum philosophum vii. philosophycorum. Anima sedendo et quiescendo fit prudens et sapiens. Item procedit ab ente sempiterno. Hoc intelli¬ gitur simpliciter si ad deum referatur a quo originatur omnis vt ta. Si autem intelligatur de angelis et anima rationali intelligitur ens sempiternum supposita voluntate dei Unde Plato in Timeo loques in persona dei angelis. dicit O dii deorum quorum ego opifex idemque pater vos opera mea estis. natura quidem dissolubilia: me autem vo lente indissolubilia etc. In anima autem vegetabili et sensitiua dicitur ens sempiternum respectiue quia variatis operationibus permanet plus anima ita quod sit sensus in sempiternum id est durans multum sicut illud. iii. Regum. v. Uiuat Rex in eternum id est multum. Multum. autem durant tales anime respectu suarum operationum. Nota etiam quod ista vita in nobis est triplex vt innuitur in commento. iii propositionis de causis. videlicet aialis intellectualis et diuinalis. Dicitur autem animalis inquantum influit in corpus. dicitur intellectualis inquan tum cogitatione creaturas meditatur. dicitur vero diuinals dum per extasim in creatorem subleuatur.
¶ Tertio vi ta dicitur exterior viuentis operatio. et sic symbolice deo vita attribuitur dum extra se operatur Et isto modo de motoribus orbium philosophi dicunt quod eorum vita est mouere caelum. Sic etiam philosophus in liro ethicorum dicit quod vniuscuiusque vita est id in quo se occupat. Unde vt iam dictum est. vita est in deo. omne quod est in ipso. etiam creatura quecumque vt est in deo. accipiendo vitam secundo modo predico scilicet pro operatione interiori seu habitu interno. Hec omnia Guil. Et ad idem in sequen.
2
¶ Utrum omnia creata et creabilia sint vitam in deo. Ad hoc reontuntur per conclionem quod sic Quia expresse dicit scriptura Ioan i. Quod factum est scilicet in toto modo. In ipso scilicet deo vita erat. Sed videndum quid est viuere in deo. Secundo quomodo intelligendum nit hoc. Et tertio de qualibus creaturis scilicet an positiuis tantum vel etiam de priuatiuis sit idem tenendum. Unde ad primum articulum scilic
3
¶ Quid est proprie viuere in deo Respondetur secundum Guil. e. di. xxxvi. quod viuere in deo proprie nihil aliud est nisi habere in deo ideam.
¶ Proinde patet defectus Auicenne et algam elis abbreuiatoris eius dicentium quod deus cognoscit sola vniuersalia et particularia nonnisi in vniuersali. Sed hoc patet falsum quia dei prouidentiam cui cura est de omnibus oportet omnia distincte cognoscere vt omnibus prouideat quod suum est vsque ad minima. Unde et christus dixit Uestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt Et Unus inquit passer non est in obliuione coram deo etc. Et latius de his habitum est vbi Prouidentia etc. Et vbi Scientia etc.
4
¶ Quomodo dicunt vita in deo ea quae facta sunt vel fienda: Nota ad huius intellectum secundum Lyram in postillis super Ioan i. quod vt philosophus do cet. ii lib. de anima. Quattuor sunt gradus vite seu viuentium scilicet vegetatiuum: sensitiuum: motiuum secundum locum. et intellectiuum. Et inter istos gradus predictos intellectiuum tenet sum mum locum. Et ideo ea que sunt in aliquo secundum modum intelligibilem sunt in eo secundum modum vitalem Creature autem preexistunt in verbo sicut in conceptu artis vel intellectus et per consequens sunt in eo per modum vite intellectiue. quia intelligere verbi est suum esse et suum viuere ergo etc
4B
¶ Unde ergo probatur id quod factum est in re fore ab eterno vita in deo Dicedum secundum Ly ram. supra. concor. Guil. e. di. xxxvi. similis colligen. Quod ad productionem rerum requiritur speraliter triplex diuinum attributum scilicet potentia: scientia: et voluntas. Et secundum hec tria precipua sunt de hoc quesito dicenda
¶ Primum quod potentia vt sic non sufficit ad hoc quod creabilia viuant in deo. Quia si per impossibile iu xta imaginationem quorundam gentilium sol esset caus prima produceret creabilia et tamen in sole illa non viue rent cum etiam ipse sol non habet vitam. sed potentia cum scata bene hec duo sufficerent Et sic a fortiori in deo sufficiunt vt dicantur res in deo viuere. quia potest deus omnes res et nosse et operari.
¶ Secundum ergo ex quae potest probari. videlicet quod id quod factum est in re ab eterno est vita ex dici scientia. Quia quod factum est in re extra: erat ab eterno in deo per ideam que idem est quod essentia diuina et vita. quia deus et diuina essentia est vita per seipam ita quod deus non solum est viuens sed etiam vita per essentiam et quia creature sunt in deo secundum modum intellectualem scilicet per ideam que est in essentia. ergo vita etc.
¶ Tertium ex quo proba ri potest: est. Ex dei voluntate. inquantum creature pexistunt in voluntate verbi Nam secundum philosophum pri. de anima illa dicuntur viuentia que mouent seipsa. Hoc autem maxime competit voluntati quone mouet seipsam vt dici Ansel. et etiam alias potentias mouet ad agendum Et ideo ea que sunt in voluntate verbi dicuntur vita in ipso verbo Et quia sic est de creaturis inquantum dependent ex voluntate dei. ergo patet propositum videlicet quod creature in deo erant vita ab eterno quod antequam fierent erant in voluntate verbi ad produce dum eas vel non producendum quoniam produxit omnino liba re. Per hoc excluditur error quorumdam philosophoru. d. quod deus de necessitate producit creaturas. Quod patet falsum quia voluntas non vult aliquod bonum de necessitate nisi illud bonum ad quod habet necessariam habitudinem. voluntas autem diuina cum sit infinita non habet necessariam habitudinem nisi ad bonum infini tum quod est bonum proprium. ergo nullam creaturam vult de necessitate sed libere. et sic producit contingenter. filius autem dei naturali necessitate producitur etc. Ad hec difficultas. §. vir
5
¶ Item an etiam priuatiua vt vicia et defectus viuere dicantur in deo: Dicendum secundum Guil. e. di. xxxvi. quod non. quia vt predictum est nihil viuit in deo nisi habeat ideam in ipso. viuere enim in deo est ideari in eo sed huiusmodi privatiua et quicumque de fectus non habent ideam in deo ergo etc. vide vbi vdea§
6
¶ An aliqua perfectius pre aliis viuant in deo: Dicit Guill. ibidem quod non: quia idee non dicunt perfectionem simpliciter sed bene principalitatem. Relationes etiam licet non dicant perfectionem dicunt tamen princi palitatem. Unde et Hilarius patri autoritatem attribuit et filio subautoritatem. Item quidam relatiua sunt suprapositionis vt dominus et praelatus. quaedam suppositionis vt seruus subditus. Hec Guill.
8
¶ Sed quo contingentia dicantur viuere in deo et per consequens creature omnes cum sint com tingentes ex libera voluntate dei vt patuit. §. iiii. maxime quia vt dicitur i. posteriorum. scicentia est neciorum
¶ Item quia contingentia non videntur ideam habere in deo. Uiuere autem in deo nil aliud est quam propriam in deo habere ideam. Unde Aug. v. super Gen. ad litteram ait. Omnia dicuntur in ipso fuisse vita non in sua natura: sed quia omnia nouerat an tequam fierent. Cum ergo cuncta ad extra contingenter producantur Sequitur quod nullius creature sit idea in deo et per consequens nula creatura viuit in deo. Ad hec respondetur ex Guill. e. di. xxxvi. quod cum dicitur. Scaita est necessariorum. Dicendum inquit quod ista necitas est in esse ideali in mente diuina non in esse quiditatiuo vel esse essentie. vt quidam dixerum scilicet Fran. sed in mente diuina. vbi a phantasiis depurati clare vident veritatem. Ut declarat doctur subti. in primo di. iii. q. iiii.
¶ Secundo tanquam in continete ista obiecta propria proxima: quia idee sunt in essentia diuina quae est idem diuio intellectui Unde Aug. ix. de trinita. c. vi. dicit Intueamur inuiolabilem veritatem ex qua diffiniamus qualis esse mens hominis sempiternis rationibus debeat. Et e. c. xvii. et. xviii. Artem inquit ineffabiliter pulcram super aciem mentis simplici intelligentia capientes. in illa veritate ex qua temporaliter temporalia facta sunt omnia formam conspicimus atque inde conceptam veracem noticiam tanquam verbum apud nos habemus. Item. xiiii. lib. de trin. c. xv. dicit. Ubi sunt ille regule scripte nisi in libro lucis. Tiber vero lucis vocatur intellectus diuinus
9
¶ Nota secundum Lyram ibidem quod animalia quae sunt infra hominem habent bene aliquam cognitionem sensibilium. Nam asinus cognoscit stabulum suamque domum. sed homo vltra hec est capax dei cognoscendo et aman do vtpote ad imaginem dei factus. Et quia omnis co gnitio actu fit in aliquo lumie vel intrinseco vt intellectualis. vel extrinseco vt sensualis. Lux autm per essentiam quae est deus et eius verbum ipsum quod est vita vt in praecedentibus patuit. Ticet non possit esse for ma intellectus nostri tamen intellectus agens qui est potentia anime est quedam lux deriuata a diuina li. coper quam potest homo diuina cognoscere aliquo modo sal tem naturaliter. vt philosophi cognouerunt. Ideo Psalmus dicit Signatum est super nos lumen vultus tui domine. Et quia hec cognitio naturalis ex seipso est defectuosa ideo vt tenebra non comprehendit illam lucem diuinan sed a verbo diuino quae est vita per essentiam illustrata cognoscit deum altius etc. Ideo hec vita in deo id est verbum diuinum est lux etc.
1
UNitas dei vnu siue vnicum etc. Utrum dicat aliquid positiuum: Respondetur secundum Guil. in primo dist. vii. quod vnum dicit puram privationem seu negationem nec formaliter dicit aliquid positiuum sed solam diuisionis in uationem. Fundametaliter autem dicit positionem quia non pa nisi in ente fundari. Unde ista est falsa homo et chime mera sunt vnum.
2
¶ Quibus modis accipitur vnum vel vnitas: Nota secundum e. Guill. supra. quod ista tria vnitas vnum vnitio habent principium conforme sed diuersum finem et differunt.
¶ Unitio enim capitur vno modo actiue et sic est illa actio quae vnit aliqua ad inuicem. Alio modo passiue et sic est illa passio qua aliqua vniuntur formaliter. et opponitur non distinctioni sed diuisioni
¶ Unitas vero tri pliciter dicitur. Uno modo vt est principium nueri. Et si Plato dicit quod vnitas est rerum principium. Secundo modo dicitur vnitas vt est passio entis cum eo conuertibilis vt dicitur vi. Meta. Tertio capitur vnitas vt est quoddam commune vniuocum quod dicitur de vnitate primo modo et secundo modo prae dicta
¶ Unum autem est concretum et eius abstractum vnitas sicut homo et humanitas. Et secundum philosophum. v. meta. dicitur tripul Primo vnum in substantia et sic dicitur identitas. Secundo vnim in quantitate et dicitur equalitas. Tertio vnum in qualitate et dicitur similitudo. Item secundum e. philosophum. i. Topicis. Aliqua dicuntur vnum in goere tantum sicut homo et asinus. Secundo vnum in spi tie sicut sortes et plato in homine. Tertio aliqua dicunt vnum numero: et hoc iterum trifurcatur scilicet Unum numero sicut subiectum et accidens vt sortes et musica eius. Secundo: vnum numero sicut diffinitio et diffinitum vt homo et animal rationale etc. Tertio vnum sicut diusa nominidem sectatia vt Marcus Tullius Simon Petrus Et ab hoc nomine vnum venit vnicum idem signans inr omnia Et differt tantum in hoc quod ex consuetudis consortium negat ly vnicum quasi vno cum: conuertendo id est: cum vno. Sed vnum non negat hoc consortium Unde est illud Unica sola pecus inficit omne pecus Ticet etiam aliquando vnum ad vnicum limitetur iuxta illud TLucani. Una salus victis nullam sperare salutem Ibi vna diciturid est vnica. Hec Guil.
3
¶ Respondetur secundum metaphysicos. iiii. li. metaph. quod primo se habent couertibiliter quia ens et vnum conuertuntur secundum philosophum. Ibidem Ionque seircant ean dem naturam ita quod vnum: nullam rem vel naturam addit supra ens. quia vnum additum enti nullam diuersitatem nature affert quia idem est dicere ens et vnum ens. vel ens homo. et vnus homo Tamen differunt ex natura rei per rationes quia illa sunt eadem in re vel na tura que eadem generatione generantur et eadem corruptione corrumpuntur sed similis generantur ens homo et vnus homo. ergo sunt idem etc.
¶ Secundo Iidem metaphysic upra dicunt quod ens et vnum differunt secundum rationem ex natura rei quia entis ratio est esse vel dicit actum essendi. Et vnum dicit quod est indiuisum in se et diuisum ab alio sed hoc non dicit ens. Unde dicendo vnum ens ibi non est nugatio. quia licet serncent eandem naturam tamen diuersis rationibus. quae diuersitas rationis ex natura rei su ficit ad tollendum nugationem Ex quo patet etiam quod non sunt synonymam ratione eadem.
¶ Tertio dicunt quod respe ctu entis vnum se habet per modum passionis sicui et verum et bonum. quia sicut passio addit aliquid quaestio non est de intellectu subiecti primo per se ita: et vuun addit aliquid ad ens quod non est de intellectu entis. Similiter verum et bonum etc.
¶ Nota ergo quod sex sunt transcendentia que conuertibilia sunt. videlicet Res¬: Ets: Uerum. Bonum: Aliquid: Unum. Unde versus Transcendunt cucta que signat dictio reubau id est littere hu ius dictionis a quibus inchoantur praedicta transcendentia secundum primas litteras etc. Nempe tria horum transcendentium. videlicet ens res et aliquid: sunt ex parte subiecti sed secundum rationes differentes. Ticet dicant idem in natura. Nam primo. ens dicit naturam secundum quod est Secundo: res: dicit eandem vt est in sua realitats vel quiditate essentiali. Tertio: aliquid: dicit idem vt est alio quid id est ab omni alio quid distinctum.
¶ Denique tria transcendentia alia. videlicet verum bonum vnum addunt super ens quasi passiones entis. Ita quod non sunt de esse quiditatiuo entis. sed de tertio modo dicendi per se Nam verum: addit super ens ordinem ade quationis ad intellectum quia veritas est adequatio rei ad intellectum secundum quod dicit Isaac in suis diffinitio nibus. Denique bonum addit supra ens ordinem vel habitudinem mentis ad appetitum quia Bonum est quod omnia appetunt. Unum vero addit supra ens indiuisionem rei in se et diuisionem a quolibet alio etc. Hec secundum metaphysicos. iiii. metaph. lib.
4
¶ Utrum vnitas sit vere in deo vt possit dici deus vnus Respondetur secundum Tho. in scrip. primi di. xxiiii. q. i. ar. i. quod deus vere et summo vnus est. Ratio quia secundum quod aliquid se habet ad indiuisionem ita se habet ad vnitatem. Nam secundum philosophum iiii. Meta. Ens dicitur vnum in eo quod non diuidiu Et ideo illa que sunt indiuisa per se: verius sunt vnum quam illa que sunt indiuisa per accidens: sicut album et sortes in eodem. Et inter ea que sunt vnum per se: verius sunt vnum que sunt indiuisa simplic ter quam que sunt indiuisa respectu alicuius gene ris vel specici vel proportionis. vnde etiam non dicuntur simpliciter vnum sed cum determinatione scilicet vnum in genere vel vnum in specie vel huiusmodi Quod autem simpliciter est indiuisum: dicitur simplititer vnum quod est vnum numero. Sed quia in deo est summa indiuisio in quo nulla est partium compositio nec dimensio nec accidens nec aliquid inherens ergo est summe et verissime vnum. Unde Bo etius libro de trinitate dicit. Hoc vere vnum est in quo nullus numerus est et si dici libeat vnissim est. Ex qua eliditur error Democriti et Orphei ponentium infinitos esse deos quorum ira exagitatur terremotus.
5
¶ Arguitur secundum Thomam. supra. si Omne quod est vnum est connumerabile alteri. S deus non est connumerabilis alicui creature. Tum quia deus et creatura in nullo conueniunt quoniam hoc esset prius vtroque. Tum quia quod alteri connumeratur est pars pluralitatis resultantis et exceditur ab ea. quod deo non competit. ergo deus non est vnus
¶ Respondetur secundum Tho. supra concor. Rich. ead. dist. xxiiii. q. i. quod quamuis deus et creatura non conueniant in aliquo vno secundum aliquem modum conuenientie: tamen est considerare inter deum et creaturam communitatem analogie secundum quod creati re imitantur deum inquantum possunt. Unde aliquo modo deus potest connumerari aliis rebus vt dicatur deus et angelus sunt due res. Tamen talis connumeratio non fit ita simpliciter et proprie sicut cre ature ad inuicem conumerantur. que vniuoce in aliquo vno conueniunt sicut dicimus duos homines in vna specie vel duos equos etc. Denique ex hoc non sequitur vt ai guitur vicem quod deus sit pars alicuius. vel quod deus et angelus unt aliquid maius quam deus: sed sequitur tantummodo quod sint plures res. Hec Tho
¶ Si ergo quiratur an deus et lapis sin duo. Respondetur secundum Rich. ibidem quod ex quo vnitas dei et vni tas creature non constituunt vnum simpliciter. Quoniam ea que constituunt vnum simpliciter: in aliquo vniuocanut sub qua conumerantur puta in genere vel specie. Nil autem est commune vniuocum vnitati dici et vnitati creature Unde non debet inquit concedi proprie loquendo quod deus et lapis sint duo. nam quamuis verissime dicatur quod deus est vnns et hic lapis est vnus Non tamen sequitur quod ergo deus et lapis sint duo proprie loquenm do eo quod iste vnus non est ille vnus. Posunt tamen concedi vel dici esse duo eo modo quo aliqua contingit sub vno communi de eis analogice dicto connumerari Hec Rich. Exntun cum ly Canis equiuoce dicitur de animali et de stella Ion non conceditur simpliciter proprie hec: animal et stella sunt duo canes. quia iste canis non est ille canis. sed conceditur esse duas substantias.
¶ Ad que situm ergo patet responsio quod deus licet sit vnus iuxta illud Deutro. vi. Audi israel deus tuus deus vnus est verumtamen proprie loquendo non potest connumerari creaturis. quia cum deus sit in omnibus creaturis si posset connumerari. ergo omnis res vna: esset due res quarum vna esset deus quod est inconueniens.
6
¶ Sed quomodo ergo in christo conumeratur deus et homo in vnum iuxta illud Athana. in symbo. Dominus noster Iesus christus dei filius deus et homo est. non duo tamen sed vnus est christus sicut anima rationalis et caro vnus est homo ita deus et homo vnus est christus. Item quomodo etiam scriptura loquitur quod christus dicit Ioh. xvii. vt sint vnum scilicet fideles sicut et nos vnum sumus scilicet Pa ter et filius et spiritus sanctus vnum in essentia. Et. i. Corum. vi. Apistolus dicit. Qui adheret deo vnus spiritus fit cumeo. ergo deus connumeratur vnum cum creatura.
¶ Responde detur secundum Bona. in primo dis. xxxi. per. ii. q. ii arti i. simul et Lyram in postilis. super praedictas autoritates Quod ad esse vnum simpliciter: requiritur conuenientia nature vt dici etiam Aug. vi. de Trinitate Deus autem et creatura non conueniunt in natura. ergo non possunt dici vnum simliciter sed tantummodo secundum aliquid
¶ Unde nota secundum e. predictos doctur. quod vnitas dicitur quedam equalitatis sicut est in diuinis personis quae habent vnitatem essentialem equaliter per omnia. Secundo quedam est vnitas personalis sicut est in christo dei et hominis vnitas personalis Et secundum istam vnitatem connumeratur deus et homo in christo. non quidem per mixtionem naturarum. sed salua proprietate vtriusque nature vt dicit Teo papa. nec per conpositionem partium integralium. nec per confusionem. Sed per vnionem qua assumpsit deus humanam natu ram. Tertio quedam est vnitas charitatis et voluntatis et fidei que est vnitas imitationis et conformitatis Et de tali intelligitur illud Ioan. xvii. vt sint vnum scilicet fideles per fidem et charitatem sine scismate et per conformitatem imitationis diuine in voluntate et opera tione. Similiter de huiusmodi vnitate intelligitur dictum apostolis upra. Qui adheret deo vnus spiritus fit cum eo. Ibi enim piritus non accipitur pro substantia sed pro volunta te et amore id est vnius charitatis et voluntatis: fit cum deo quia quod deus vult et amat: hoc et ipse homo conformis per omnia in voluntate deo
7
¶ Utrum vnitas de deo dicatur secundum substantiam An secundum relationem. Respondetur secundum Bonauen. in pri. di. xxiiii. q. i. ar. ii quod magistri et aliquorum opinio fuit quod vnitas non dicitur in deo positiue sed tantum priuatiue. vt per hoc quod dicitur vinus deus non aliud significatur nisi quod multitudo deorum excluditur. Similiter cum dicitur: vnus est pat vel vnus filius: hoc dicitur quia non sunt plures patres vel filii. et ita de similibus. Sed hec positio communiter non tenetur Ratio quia cum vnum: multo completius et perfectius sit in deo quam in creaturis multo formalius ibi dicitur positiue. Et de hoc patuit etiam vbi Numerus. §. iiii.
¶ Unde melius dicendunm secundum eundem Bonauen. concor. Guil. et doctur. quod exquo ratio vnitatis dicit distinctionem cum indiuisione quia vnum est quod in se est indiuisum et diuisum vel distinctum ab aliis. In diuinis autem essentia in se est indistincta vel indiuisa et ab aliis per seipsam di stincta. similiter vnaqueque persona est in se indiui sa et ab aliis personis distincta per proprietatem personalem. Ideo in diuinis est vnitas essentialis et etiam est in vnaquaque persona vnitas personalis. Quoniam autem in deo persona non est aliud ab essentia secundum na turam. Ideo vnitas essentie et persone non sunt due vnitates secundum rem essentialem sed vna scilicet natura diuina in re: licet differens et distincta secundum proprietates relatiuas. Unde quando ly vnus adiectiuum adiungi tur termino substantiali dicit vnitatem substantialem vt dicendo vnus deus. vna natura diuina etc. Qando vero adiungitur termino personali dicit vnitatem personalem. vt dicendo vna persona vnum suppositum. etc. Patet ergo quod vnitas de deo dicitur quandoque secundum substantiam et quandoque secundum relationem Hec Bona.
8
¶ Sed quid de vnitate qua persone divine sunt vnum. An sit aliquid positiuum vel pri uatiuum: Respondet Guil. in primo dis. ii difficultate ii. quod illa vnitas potest capi dupliciter. Uno modo fun damentaliter. et sic dicit positiuum vel positionem. quia diuinam essentiam. Alio modo formaliter et sic dicit nega tionem. quia formaliter non dicit nisi indiuisionem. Hec Guil. Ad idem. supra. § i.
9
¶ An vnitas attribuatur vel approprietur patri. An spiritu sancto: Respondetur secundum Guil. in primo di. xxxi. quod vnitas dicitur tripliciter. Uno modo vt est passio entis secundum quod metaphysici dicunt quod ista tria vnum. verum. bonum. sunt passiones entis vt. supra § iii. Et isto modo nec appropatur patri nec spiritui san cto. quia sic predicta capiendo conuertuntur cum ente. et sic conueniunt etiam creaturis omnibus.
¶ Secundo modo dicitur vnitas vt est principium numeri et sic appro priatur patri quia sicut vnitas in numero nil praesupbonit. sic pater in diuinis nullam praesuponit perso nam cum sit prima Rursum sicut ex vnitate prodeunt omnes numeri sic ex patre alie persone Unde in gre co patri attribuitur monas quod signat vnitatem Hinc est illud Mercurii seu Hermetis Termegisti in li. diffinitionum dei. Monas gignit monadem. et in se praeo reflectit ardorem: alias amorem. Hoc est Unus pa ter gignit vnum filium et ambo spiritum sanctum qui est ardor. Unuod dicitur Fons viuus ignis charitas. Isto modo accipiendo vnitate scilicet pro principio numeri Aug. primo de doctur. christiana attribuit patri. dit. In patre est vnitas. In filio equalitas. Inspiritus ancto vnitatis equalitatis quam concordia et
¶ Ter tio vnitas capitur vt dicitur ab vnione: et quia spiritus sanctus dicitur nexus patris et filii qua vniuntur amore: Ideo vnitas sic accepta appropriatur spiritu sancto. Et sic intellecit ma gister in primo dist. x. vbi attribuit hec tria nomina spiritu sancto vicem vnitatem sanctitatem et charitatem. Non est ergo in ista attributione vnitatis contradictio quia potest atribui spiritu sancto et etiam patri. diuerso modo accipien do vt patuit. Hec Guill.
10
¶ Qualis est vnio amoris quo vniuntur tres persone divine:. Respondetur secundum Guil. in primo dist. ii difficultate. iii quod est amor tripliciter dictus. Unus est amor essentialis qui est in tribus sicut et essentia. Secundus est qui est in patre et filio spiritum sanctum producentibus. et vocatur amor iste spiratio actiua. Ita uod spiratio actiua est qua vniuntur quasi vinculo amoris pater et filius in productione spiritus sancti Tertius est amor qui dicitur spiratio passiua. et in sta vniuntur pater et filius sicut in suo productoHec Guill. Ad hec latius vbi Diligere. §. ii.
11
¶ An omnia sint vnum vel habeant esse vnum propter patrem. similiter et omnia sunt equalia propter filium dei ac omnia connexa et in concordia ppter spiritum sanctum. Nota de hoc quod Aug. in primo libro. de doctrina christiana videtur dicere quod sic. vt allega tur a magistro in primo libro. sententiarum di. xxxi. Dicit enim sic. In patre est vnitas. In filio equalitas In spiritusancto vnitatis equalitatis que concordia et hec triavnum omnia propter patrem: equalia omnia propter filium. connexa omnia propter spiritum sanctum. Hec Augustinus et magister ibi. Sed quomodo hec intelligi debeant Bonauen ibidem. q. vlti. arti. vlt. dicit quod si accipitur vt ly omnia distribuat pro creatis. tunc ly propter dicit causam formalem. Exenlarem secundum rem et appropriationem quia omnis vnitas habet exemplar in vnitate patris. et omnis equalitas in equalitate filii. et concordia in spiritu sancto. Si autem ly omnia distribuit pro creatis et increatis: tunc ly propter dicit causam formalem exemplar. secundum rationem intelligendi appropriatam tantummodo. quia intellectus noster non intelligit equalitatem in patre nisi propter hoc quod habet filium per omnia exprimentem naturam et potentiam in equalitate. similiter et de aliis. Denique si ly propter dicit causam efficientem vel finalem cum tota trinitas sit causa efficiens et finis omnis rei. Ideo vt sic tam vnitas quam equalitas quam concordia est tam propter patrem quam propter filium et spiritum sanctum Hec Bonauen. Ad idem Tho. ibide concor. dicit quod exquo vnitas est principium numeri. et in patre statim inuenitur ratio principii primi. Ion propter patrem in quo primo vnitas inuenitur secundum ordinem nature omnia dicuntur vnum. Item quia filius primo procedit a patre alius. Et sic equalitas prie mo in ipsis duobus reperitur quia filius primo omnim adequatur patri. ergo omnia propter filium sunt equa lia. Item quia spiritus sanctus primo procedit vt amor qui habet nectere per concordiam. ergo omnia propter spiritum sanctum sunt conexa etc.