Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Metalla
1
t Atalla et ineralia. Questio Unde vel quomodo generantur metalla: Respondetur secundum Arist. iii. Methe vbi dicit. Cum inquit occultatur vapor humidus in terra: fiunt ex eo duarum specirum corpora: quarum vna liquescit: vt es aurum et argentum. Altera vero non liquescit sed dilatatur percussione: vt ferrum. Et. iiii. libro. e. dicit Ex aqua inquit et terra constant esse metalla. Item Seneca libro vii. de naturalibus quaestionibus dicit: quod sicut in nobis sunt plura genera humorum aliqua necessaria: vt in ossibus medulle: sanguis: et in capite cerebrum. aliqua corrupta vt saliua: lachryma: vria: et plura huiusmodi. cholera: phlegma etc. sta in terra sunt plura humorum genera: et quaedam quae in lapidem virtuntur. alia quae mature dura ntur: vt omnia metalla. alia quae putrescunt: sicut bitumina et similia. et sic de aliis multis. Unde vt Auicenna in alchimia de anima dicit Septur sunt metalla quae naturaliter creantur sub terra
¶ Aurum fit in ventre terre profundiore cum calore solmagrgo ex argento viuo pulcro et cum sulphure rubicundo claro absque lapidibus cocto in centum annis et amplius Argentum fit de argeto niuo claro cum sulphuri claro coctis per centum annos etc.
¶ Cuprum: fit de argenio viuo grosso et sulphure rubeo grosso. per cetena annorum coctis. sed minus quam aurum. quia illud nims coctum est et induratum. Ideo nec ignis nec aque nec terra delet aurum. Argentum aut crudum est et non coctum multum. Ideo tera cito delet ipset etc. Cuprum vero obustum est: ideo non delet ipsum terra nisi per anos multos. sed ignis cito consumit ipsum
¶ Plumbum autem dicunt philosophi fieri subtus terram de argento viuo grosso ac spisso et de sulphure pessimo ac mixto crudo parum cocto. Unde eius pessima natura odore suo frangit aurum etc.
2
¶ Quales proprietates habeant metalla singula. Nota quod secundum Razi et philosophos alios Aurum est caltis dum et humidum omnibus metallinis corporibus nobilius tanquam rex eorum Et dicitur aurum ab auraid est a splendore secundum Isid. xiiii. Etymo. eo quod re percusso aere prae aliis metallis plus splendeat. Obridum autem dictum est eo quod splendore obradiat et coloris optimi illud sit. De cuius proprietatibus et virtutibus scripsi vbi Aurum et pro brevitate sufficiat.
¶ Argentum: vt idem Razi dicit est corpus decorum u propinquius circa aurum frigidum et siccatiuum. cordisque tremore proficit et scabiei ac pustulis que in oculis sunt. Hec Razi tanen almaso. Idem dictat et Auicenna. ii can. et Hali dici. quod limatura argenti si conteratur cum argento viuo: prodest emor roidis scabiei: prurigini et humiditatibus viscosis. Et si cut sol pecellit omnia astra et post solem luna. sic aurum quod dicitur sol. et argentum post illud quasi luna inter metalla.
¶ Litargium dicitur argenti purgamentum quod nos agenti spiritumam appellamus. fit enim ex argento et plunbo Hec Isid. Uis eius secundum Plinium. li. xxxiii. Platearium et Constantinum Hali est mollire refrige rare et leni re tumores vulnerum saniemque consumere et consolidare Unde prodest vlceribus humidis et apostematibus calidis si eo cataplasmentur exiccat et omnia vulnera et pustulas curat.
3
¶ Eo siue Uuprum secundum Phioso¬ § phum et libro de nat. re. est sonorum. sed sonus per se rudis est. admixtum vero stanno vel argento vel auro dulciter sonat et valide. Sed es fetorem habet. ipsum in argentum facilius est conuertere quam in plumbum. Est quoque eiusdem duriciei et liquationis cum argento. Est tamen rubei coloris. vnde si quis eius rubedinem abstulerit fit argentum. Uirtus eius est secundum Auicen. in. ii cano. et Razi in Almaso. quod vlcera vel vulnera consolidat: carnem augmentata corrodit. puluis eius prodest cum melle conficiendo contra fistulam: acuit visum: capillos denigrat Uas ex ere venenosum est ad coquendum in eovel bibendum ex eo etc. Significat autem praedicatorem male vite. i. Corum. xiii. Si linguis hominum lo. et an gelorum charitatem autem non habuero: factus sum velut es sonans etc. quia licet bene sonet sed in se fetet.
4
¶ Auricalchum secundum Isidorum dicitur: eo quod splendorem auri et duriciem eris possideat Nam calchos grece es vocatur. Et vt dicitur libro de nat. re. Ex ere fit auricalchum habens splendorem auri: non substantiam. Hoc inquit auricalchum frequentius scripture vocant electrum. et hoc propter colorem electro prope consimilem. Item secundum Alchimistas Es transmutatur in auricalchum quod fit mediante thucia: quia fumus eius albificat: cum sit temperate albus. Unde puluis eius cum proiicitur super es fusum et calefit huiusmodi album mixtum cum rubeo reprimit rubedinem. Et ita fit auricalchum. Unde significat christum Ezech. i. Patet. §. x. infra.
5
¶ Stannum secundum Plinium li. xxxiii. appellatur metallum: ita quod plumbum nigrum aliquan do cum argento nascitur: mixtisque venis conflatur Et eius qui primus fuerit in fornacibus liquor ippellatur stannum. qui secundus argentum. Stanum saporem gratum reddit. ereis vasis illitum compescit eruginis virus: mirumque quod pondus non au get. Item vt dicitur libro de natu. rerum Stannum est valde ductile et tractabile: et pre aliis metallis liquabile. per se quoque est mutum. sed cum Ere vel argento aut auro mixtum: est sonorum. Huius scoria prodest vlceribus oculorum. Eius virtus quasi thutie aduste. sed stanni odor quando aduritur valde caueri oportet secundum Auicennam ii cano.: Unde significat humiliter penitentes. Applica. 1
6
Plumbum habet duo genera secundum Isud scilicet nigrum et candidum vel album. Et hoc scilicet album melius. Et plumbum est ponderosum sicut aurum. tamen aurum plus: vt patet libro de natu. re. Item secundum philosophum li. iiii. Metheor. in plumbo est aurum et argentum essentialiter: et non visibiliter. sed per potentiam Et vt etiam Razi libro de Aluminibus et Salibus dicit Plumbum est ex sectione saturni graae: velocis liquefactionis. Ex ipso exit argentum. Unde et Philosophi greci conuenerunt in hoc quod omnium corporum plumbum auro propinquius est teste Armenide. ideo dispositionis similis extat. quia sicut aurum est ponderosum permanens sub terra et aqua et aere. et est flexibile sicut plumbum Item Diascorides dicit. quod plumbum simplex tritum et puluerizatum ac superunctum mitigat ictus scorpionum mariorum et draconum Et secundum Auicen. ii can. ac Galie num vehementer apostemata calida infrigidat. Lgatur ergo ex eo lamina super scrophulas et glandiolas. Etsi alligetur renibus id est illorum membrorum partibus inhibet veneris impetus. vt dicit Plinius. Item in scriptura plumbum verbi dei obliuionem in mente hominis Unde Hiere. vi. Defecit sufflatorium in igne. glo. et Lyrst dicit id est non habuit effectum verbum dei. Consumptum est inquit plumbum etc. Nam aurifaber fundens aurem vel anigentum in igne apponit simul plumbum vel stannum vt ca lor ignis aurum vel argentum non consumat. sed magis plumbum vel stannum. Et ideo plumbum quando totaliter est consuptum: tunc ignis consumit aurum vel argentum positum in fornace. Et sic eo consumpto: labor aurifabrinon habet effectum sed contrarium. Et sic fit in praedicatore: cum populus non vult tenere verbum auditum
7
¶ Terusa secundum Auicennam. ii. canet Platearium. est cinis plumbi vel floest plumbi etc. De qua etiam Hiero. in epistolis loquitur contra mulieres se ornantes cerusa etc. Hanc qui faciunt sepius incurunt apoplexiam. epilensiam et paralysim. Et qui longo tempore vtuntur adhibitione ceruso bolorem dentium incurrunt. et putredinem orisque fetorem.
8
9
¶ Calibs: est genus feri duris. simi. sed magis frangibilis quam ferrum sicut glalies magis frangibilis est quam cornum. Hec lib. de natura rerum Et vt dicit Isidorus lib. xvi. et philosophus hoc ferri genere acuitur acies armorum vt valeant Item secundum Constantinum lib. graduum et Diascoridem. Ferrum vel calibs candens in aqua vel vino extinctum: optimum bibere est diuturne solutioni et vulneribus intestinorum. neruos confortat. emorroidas curat secundum Galienum.
10
¶ EAectrum secundum Isido. dicitur eo quo ad radios solis clarius reluceat auro. Nam poe te aurum electron vocant. Et vt dicitur libro de natura rerum Electrum est duplex. scilicet artificiale: quod ex auri et argenti mixtura consicitur. Et naturale. quod colore simile est. sed virtute praestantius rarissime inuenitur et sophisticatum auro difficilli¬ me discernitur. Sed vas ex naturali et vero electro: venenum prodit: vt dicunt praenominati. et Plinius li. xxxiii. Ita quod si vasi huiusmodi venenu infundatur: stridet et colorem perdit: et colores varios in modum arcus celestis emittit. Item secundum Glo. super Ezech. Electrum ex auro et argento compositum dum argentum miscetur in claritatem crescit: et aurum a fulgore suo pallescit. Per electrum ergo christus inquit significatur: in quo dum humanitas in maiestatis gloriam vnita est: diuinitas a proprii fulgoris potentia nostris oculis se temporauit. Electrum ergo in igne est deus et homo in persecutione. Hec glo. super Eze i. et. viii. capitulis.
11
¶ Quid de spiritibus mineralibus: Nota secundum Auicen. lirt alchimie de anima: et Alchimistas quod spiritus naturam habere dicuntur quaecunque ignem fugiunt. Unde etiam que egrediuntur de planta vel alia re per distillationem habent naturam spirituum: quia fugiunt ignem. et omne tale apud Alchimistas dicitur volatile ac fugitiuum. Hinc et argentum viuum seruus fugitiuus vocatur. Itaque quattuor sunt spiritus minerales scilicet Mercurius id est argentum viuum. Arsenicum quo id est auripigmentum. et sulphur. ac sal armoniacum. Ista enim quia sublimantur: per seipsaque ascendunt et soluuntur leuiter et faciunt alia solui: ideo dicuntur spiritus. quia nulla res sine spiritu sublimari potest. Quod autem non ita fugit ignem: dicitur corpus fixum. sicut corpora lapidum et metallorum: que licet non sint adeo fixa vt paulatim non fugiant ab igne: tamen quia per se non ascendunt id est non sublimantur: ideo corpora: non spiritus dicuntur. Hec est materia Alchimistarum.
12
¶ Argentum viuum itaque secundum Isidorum dicitur quia liquidum percurrit. Et inuentur specialiter in metallis subtus terram non nisi in loco frigido. vnde secundum Auicen. currens est propter humiditate et frigiditatem quae sunt in eo. Ideo etiam effugit de igne quia maior pars eius est aqua que est igni contraria
¶ Inue nitur etiam in stercore vetustissimo cloacarum vt puteorum limo. Proprium eius est secundum Arist. iiii. Metheor. quod ex vapore sulphuris coagulatur. Et vt dicit Plinius supra omnia ei innatant praeter aurum id vnum ad se trahit. Item secundum Constan. liro graduum: et Auicen. supra pediculos occidit: scabiem curat: ex eius fumo fugiunt vermes et serpentes venenosi et mures: homini bibenti mortem tribuit. euandere tantum poterit lac caprinum bibendo: ac se mouendo: vel etiam bibendo vinum: addito absinthio: sinapi: vel iso po. Uapor eius facit accidere paralysim et tremorem. Et fumus eius destruit visum et auditum tic dus innio tetc.
13
¶ Gulphur igne accenditur prae omnibus facillime: et fetet maxime accensum. Si ex eo arhor pomorum citrinorum fumigetur: mox omnia cius poma cadunt: vt dicit Constantur. supra. Quod si rosa rubens atque pamni rubel ex eo fumigentur fiunt albi coloris Uis eius sentitur ab aquis calidis scilicet sulphureis. Dequarum virtute patuit vbi Aqua. §. xi.
14
¶ Arsenicum. quod latine auripigmentum dicitur. optimum eligitur quod in aureum colorem transit. Sed pallidum dete. rius est secundum Isi. et Diascor. Cum calce viua mixtum depilat corpus. vide vbi Lapis. §. x. in fine
15
¶ Minium secundum Plin. li. xxxiii. in uenitur in argentariis metalilis et valde consolidat vulne ra: vt fertur. Quidam autem hoc esse cinobrium dicunt Et alii dicunt quod idem vocatur sanguis draconis. sed falluntur. vt dicit Diascorides. quia minium in hsperataia conficitur ex lapide qui arenene argiritidi miscetur qui si tritus fuerit colorem mutat. sed odor eius in metallo hominem effocat nisi faciem tegat
¶ Cinabar aute id est cinobrium in Libra nascitur Coloreius est sanguineus. ideoque a multis sanguis draconis esse putatur. Uirtus eius est quod vehementer constrigit fluorem sanguinis. Combustionibus etiam ac pustulis opitulatur etc
16
¶ Utrum metallarii operatione alchi mica commutent veraciter metallum vnum in aliud Hoc apud tam philosophos quam theologos dubium est. Sed quicqui sit: tamen ars illa alchimica est prohibenda in foro conscientie et suspiciosa. Tum quia secundum Uldr. in consiliis: ibi concurrit ars magica. alias liceret. Tum quia in publico talis ars non docetur. quod est signum mali. Tum quia in tali perporatione plus consumitur quam adquiratur etc.