Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Motus
1
¶ Utus Quid sit Nota: secundum Arist. iii. Physi. diffinitur sic. Motus est endelechia id est actus enitis in potentia secundum quod in potentia. In hac diffinitione secundum Guill. in. ii di. vi. et Scotorlis e. di. ii tria notantur. Primo enim dicit quod motus est actus. quia eo ad actum reducitur aliquid. ergo est actus. vnde habet modum forme: non materie. Secundo dicit quod est actus entis. et in hoc proprie a creatione differt. quia creatio exit de non esse simpliciter ad esse. Non sic motus. quia praesupponit subiectum actu. Tertio dicit: entis in potentia secundum quod huiusmodi. Nam ea quae penitus sunt semper in actu: non mouentur omnino. vt est deus. Et ex eo quod addit: inquantum huiusmodi(vt dicitur infra. § vi.) patet quod licet sit ens actu: non tamen tale vt sic dicitur moueri nisi inquantum est in potentia. Sicut es inquantum est actu non mouetur nisi inquetum in potentia est ad statuam.
2
¶ Primus motus Subitus. et est mutatio subita que fit in instanti. vnde improprie dicitur nomine motus. quia non est motus nisi ex vsu loquantium: ita quod ex parte mobilis fit mutatum esse. ex parte motus fit mutatio subita. ex parte temporis ipsum nunc
3
¶ Quomodo motus differt a mutatione. Respondet Arist. iii. et. v. Physici. dicit. Non est autem niotus praeter rem quae mutatur semper in id quod mouetur aute secundum substantiam: autem secundum quantitate: aute secundum qualitatem: autem secundum locum. Differt autem mutatio: vt idem ait: a motu. quia mutatio aliquando fit subito Motus autem scilicet proprie est s est ex contrario in contrarium successiue: vt ex sanitate in egritudinem etc. Unde patet quod omnis motus est mutatio: no econuerso. quia mutatio subita non est motus proprie. En patet dei bonitas.
4
¶ Que sunt species motus et mutatio nis: Respondetur secundum. e. Arist. supra quod motus est mobilis actus imperfectus. Quare motus et mutationis tot sunt species quot et entis scilicet mobilis: vt dicit. Omnis autm mutatio fit inquit ex quodam in quoddam quadrifarie. Primo autm ex subiecto in subiectum. Aut secundo ex non subiecto in subiectum.
¶ Tertio aut ex aliquo subiecto in non subiectum. Quar to aut ex non subiecto in non subiectum. Dico autem inquit subiectum monstratum affirmatione. Quare ex his oportet tres tantum esse physcas mutationes. quia illa quarta quae est ex non subiecto in non subiectum non est mutatio. quia non est secundum compositionem. Unde primus omnium motuum est loci mutatio: alteratioque Secunda est generatio. quae est motus ad substantiam. Tertia est corruptio
¶ Motus locaiis diuersitas est secundum diuersitatem modi locorum quae sursum et quae deorsum aut secundum motum in loco circularem sicut patet in celestibus. Omne autem quod mouetur. aut a seipso mouetur aut ab altero. Sed quia nil moueri potest nisi ab altero aliquo et illud ab altero iterum etc. neces se est moueri. nec abibit in infinitum. Stabit ergo quod erit aliquod immobile primum causa omnis motus Deniquae motus ab altero sunt quattuor scilicet pulsio quae fit ad aliud mouendo. Tractio quae fit ab alio mouendo versus se vel alterum Uectio quae fit vel est in eo si ue super id quod mouetur Et vertigo quae dicitur cum ad ipsum aut ad alterum velocior fit motus seu tractus seu pusionis etc
5
¶ Quo motus dicitur vnus et idem aut alius distinctus: Dicendum secundum e. Aristo. v. physi corum. quod vnus motus dicitur aut genere aut spe aut nume ro. Sed simpliciter vnus est qui substantia vnus est. aut nume rto videlicet eius quod mouetur. et ex quo et in quo et quando. Item motus (vt dicit) continuus dicitur vnus: quando quod mouetur est vnum licet diuisibile. tamen eius motus extrema sint vnum. Sed dicitur motus non vnus imo multi sunt motus quorum quies qu media. Hec Arist. et sufficiant. Item ex bonitate de us ded it alternati motum et quietem. et temporum dans temnpara vt alleuet fastidium. sicut cauit ecclesia. ergo laudetur etc.
6
¶ Sed quo motus dicitur actus enitis in potetia. cum motus sit accidens reale et in actu habet subiectum existens actualiter. Respondetur secundum Scotorel. e. li. ii di. ii. q. iii. ar i. quod subiectum motus potest bupliciter considerari. Uno modo vt subiicitur motui et sic esst ens in actu. Alio modo vt respicit terminum adquirendum vel adquisitum per motum. et sic est ens in potentia. Et inquantum est in tali potentia dicitur moueri. non inquantum est in actu. vt patuit de Ere. §. i. Unde notantur in diffinitione motus Arist. supra addit Entis qe potentia inquantum in potentia.
7
¶ Quo motus se habet ad formam adquaesitam siue etiam adquirendam etc. Respondetur secundScotorelis. vbi supra. quod vna opinio est quod motus non differt a forma. Et probat. quia commentator dicit. iii. physicorum quod motus sit idem cum termino que est forma fluens Et. v. physicorum dicit quod motus nil aliud est quam adquisitio partis post partem. Siergo motus differret realiter a forma. tunc motus posset esse completus antequam adquireretur forma. Sed ad hec respondet idem Scotorelis. quod commentator loqui tur recitatiue. Unde in. v. physicorum ipse se corrigit Et licet motus sit adquisitio partis post partem tamen non est forma totalis quai adquiritur. ergo non concludit
¶ Alia ergo est opinio quod motus non est idem quod forma: vt dicit etiam Auicen. iii. Physicorum. quia deus potest facere vnum sine alio scilicet motum sine forma inquantum forma est terminus extrinsecus. Item quia vnum manet altero non manente. Nam forma introducta manet: sed non manet motus: ex i. de generatione. Item quia motus est entitas successiua. sed entitas forme est permanens. ergo non idem. Tenendum est ergo quod Motus est via ad formam adquisitam per motum. vnde habet se vt via ad formam.