Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Actio

1

1

Actio secundum Guill. Scotist. in primo. dist. xiii. dicit quoddam commune supra creationem et factionem. Unde Magister in. ii di i. dicit: quod "Creare proprie est de nihilo aliquid facere". Et hoc soli deo conuenit qui solus dicitur creator proprie. Tamen creare aliquando accipitur large etiam pro facere. Est autem facere: aliquid de aliquo operari. vnde homo vel angelus bene dicitur factor vel artifex: sed non creator. Actio autem vel agere communiter dicitur de vtroque. quia omne quod quis creat vel facit hoc agit.

2

¶ Sed Utrum deus in agendo moueatur: Respondetur secundum Magistrum e. di.i et omnes doc. ac Philosophos: quod non. Unde Actio equiuoce et non secundum eandem rationem dicitur de deo et de creaturi. quia creature actio consistit in motu. In deo autem nullus motus esse potest: sicut nec mutatio aliqua. Sed cum dicitur deus aliquid facere: idem est inquit acsi dicatur: iuxta eius voluntatem eternam aliquid noui effectus in rebus esse vel contingere sine dei motione Exemplum secundum Scotum. Si ponatur sol semper esse luminosus et creetur aliquod perspicuum de nouo. puta crystallum: illuminabit illud ita quod nil nouum erit in solem ad hoc quod ab ipso fiat noua illuminatio. Et ratio est. quia deus seipso agit. ergo etc.

2

3

Qualiter aut possit capi quod deus agat seipso: et propter hoc non mouetur in agendo nec incipit de nouo creando mutari ab ocio in actum Nota secundum Bonauen. in. ii di i. quod potest intelligi Primo considerando perfectionem in deo summam. Omnia enim que sunt perfectionis deo sunt attribuenda. Si ergo propter ocium vitandum moueretur in perducendo res: sequeretur quod a rebus mutaretur. nec a se: sed a rebus perfectionem haberet propter quam moueretur. Secundo sequeretur quod non esset ens simplicissimum in se sed mutabile: quod est impossibile et contra philosophiam. Unde Boecius libro de consol. Stabilis in se manens dat cuncta moueri. Tertio a simili considerando operationem angelicam. quia certum est quod angelus potest proiicere lapidem vel proiicere et facere ollam figuli sola sua virtute absque organo corporali vel manu: quod homo facit manu. Si ergo angelus excedit hominem adeo vt possit propter suam simplicitatem et perfectionem facere sine organo quod homo non potest sine organo: quanto magis deus qui est infinite perfectionis et summe simplicitatis potest facere quicquid vult absque omni medio et motu: seipso. hoc est: solius voluntatis imperio quae non est aliud quam ipsemet deus bonus: nullius indigens in quocunque: sed ex mera sua bonitate.

3

4

¶ Utrum ergo deus omnem actionem quam in mundo facit faciat mere propter suam bonitatem: Et responsio Primo ex scripture expressa patet autoritate quod sic. Unde Prouer. xvi. "Uniuersa propter semetipsum operatus est dominus". Secundo ex doc. quia Magister in. ii di. i. "Credimus inquit rerum creatarum celestium: terrestrium: visibilium et inuisibilium causam non esse nisi bonitatem creatoris dei veri vnius: cuius tanta est bonitas: vt summe bonus beatitudinis sue qua eternaliter beatus est: alios velit esse participes: quam videt et communicari posse: et minui omnino non posse. Illud ergo bonum quod ipse erat et quo beatus erat: sola bonitate: non necessitate aliis communicare voluit. quia summe boni erat prodesse velle: et omnipotentissimi noceri non posse." Hec ille. Ecce patet diligenter consideranti hec dicta magistri: quod Primo bonitas dei est causa omnium creaturarum et actionum tam efficiens quam finalis causa Ideo etiam Apoc. vl. dicit. "Ego sum alpha et o: principium et finis." Secundo quod dei bonitas est infinita. ergo communicando non potest diminui. Tertio quod est liberalissima: seipsam omnibus communicando ad vtilitatem creature: non ad vtilitatem propriam scilicet dei qui nullius eget. Et sic patet propositum. Tertio ostenditur ex ratione secundum Rich. de med. vil. ea. dist i. ar. v. q. i. quia deus quicquid agit vel creat: intelligendo et volendo producit: et per consequens ex mera voluntate et amore liberaliter agit. Sed sic facere est propter rem amatam facere principaliter: si ipsum operatum est ordinabile in ipsam. Sequitur ergo quod cum deus principaliter et semper in omnibus diligat seipsum ratione sue bonitatis summe in quam omnes creature sunt ordinabiles. ergo ex ipsa eius bonitate procedunt vniuersa: et agit propter suam bonitatem omnia. Sed quoniam Actio dei est ad hec duo scilicet Ad vtilitatem creaturarum. et Ad gloriam dei: vt dicit Magister Ideo queritur

4

5

¶ An deus in agendo magis intendat vtilitatem creature quam gloriam propriam: An econuerso: Respondetur secundum Bonauen. e. dist. i. li. ii.per. ii ar. i.q. ii quod (sicut etiam magister insinuat ibidem) quamvis finis propter quem deus creaturas condidit sit duplex videlicet Bonitas creatoris et Utilitas creature: tamen principalior est bonitas et gloria dei. et minus principalis est vtilitas creature. quia hec ordinatur ad illam scilicet ad gloriam bonitatis diuine quam tanquam finem vltimum deus intendit in omnibus

6

¶ Si obiicitur. Quia deus facit omnia ex perfectissima charitate. charitas autem non querit que sua sunt. i. Corum. iiii. Respondetur secundum eundem Bonauen. quod intelligendum est dictum apostoli de charitate quae est in nobis vel in creaturis. Aliter enim est in nobis. quia proprium bonum differt a bono communi in nobis. Sed in deo bonum suum est bonum commune. quia ipse deus est bonum omnis boni. Omnia enim quae sunt dicuntur bona ex eo quod a deo bono et propter deum sunt et in deum tendunt et bonitatem dei participant. Si ergo deus ageret aliquid non ad se vel non propter seipsum: cum ipse deus sit bonum quo omnia sunt bona: iam talis effectus suus non esset bonus. ergo charitas dei rectissime omnia conuertit ad se.

5

7

¶ Sed Quomodo in actione punitionis deus suam bonitatem exhibere dicitur creature ad vtilitatem: Respondetur Primo quod quo ad homines viatores in punitione claret magna dei bonitas et vtilitas quia vt Bernardus dicit Solus amor est quem a nobis exigit deus siue cum beneficens allicit: siue cum flagellis corripit: et quicquid diuina lege indicit etc. quam teste Augustino: scit deus hominem non posse beatificari nisi dei amore. ideo flagellat vt ad dilectionem sui inducat etiam peccatores per penas deterrendo. Secundo quo ad damnatos in punitione claret dei bonitas. quia citra condignum prunit: vt dicit Augustinus. Item Tertio quo ad vniuersum in punitione est vtilitas. quia iusticia dei relucet in hoc. et omne iustum est bonum. ergo etc. Licet ergo reprobi vellent oppositum quia pena non est eis ad vtilitatem propriam: tamen est ad vtilitatem publicam.

6

8

Item Quomodo dicitur deus omnia agere vel facere ad gloriam suam: Respondetur secundum Bonauen. supra prout etiam Magister e. dist. i. li. ii innuit quod deus vniuersa operatur propter seipsum vel ad gloriam suam: non quia aliquo indigeat: nec quia ex creaturis augeatur dei gloria. sed dicitur omnia facere ad suam gloriam manifestandam et creaturis communicandam ex sua bonitate. Quamuis enim ab eterno deus semper habuerit eque magnam gloriam et infinitam etiam sine rebus factis: tamen ipsa gloria dei non manifestatur ad extra: nec communicatur nisi per res productas. Ideoque Magister eadem dist. i. li. ii dicit

9

¶ "Si queritur ad quid creata sit rationalis creatura" scilicet angelus et homo: Respondetur breuissime: quod ad laudandum deum: ad seruiendum ei: et ad fru¬ endum eo: in quibus proficit ipsa: non deus. Facta est ergo propter dei bonitatem et suam vtilitatem. Utile nempe ipsi est seruire deo et frui eo cui seruire regnare est. In hoc ergo proficit seruiens: non ille cui seruitur. Hec ibi breuiando.

7

10

¶ Quod si adhuc obiiciatur Quia divina bonitas est sua beatitudo. sed beatitudinis non est capax nisi intellectualis creatura. ergo non omnia fecit deus propter suam bonitatem: sed solam intellectualem creaturam. Respondetur secundum Tho. in scp. ii. di i. parte. ii ar. ii quod bonitas dei est finis omnium quae deus facit in rebus. Constat enim sicut dicit Diony. de ange. hierar. ca. x. et etiam Aristot. i. Eth. quod bonum quanto communius tanto diuinius. cum de ratione boni sit vt suiipsius sit communicatiuum. vnde Actio summi boni (quod est deus) est communicare seipsum. Uerumtamem ad ipsam bonitate dei diuersimode se habent res create. Nam Primo quaedam est creatura intellectualis scilicet angelica et humana. Ut enim esset particeps beatitudinis dici sicut dicit Magister e. di. i. li. ii idcirco "creatura rationalis" facta est. quia non valet inquit eius beatitudinis particeps existere aliquis nisi per intelligentiam qua deus quanto magis intelligitur tanto plenius habetur. Fecit ergo deus rationalem creaturam quae summum bonu intelligeret: intelligendo amaret: amando possideret: ac possidendo frueretur. Eamque hoc modo distinxit vt pars in sui puritate permaneret: nec corpori vniretur scilicet angeli. pars corpori iungeretur scilicet anima humana. Hec magister. Secundoque Alia est creatura quae non est particeps beatitudinis diuine: sed tantummodo bonitatis. quia accedit ad eam secundam aliquam assimilationem quamuis non pertingat secundum operationem id est cognitionem et amorem. Et sic omnis creatura etiam irrationalis et insensibilis facta est propter participandum dei bonitatem. Hinc est quod in omni bono summum bonum desideratur ab omnibus naturaliter inquantum omnis creatura desiderat aliquod bonum quod est similitudo quaedam diuine bonitatis. Hoc autem bonum quod omnia appetunt naturaliter et communiter est perpetuatio in esse: vt patuit lib. i. vbi Bonitas. §. 2. et sequentibus.

11

¶ An deus agat in rebus per necessitatem nature Uide vbi Creatio. §. 12.

12

¶ De Actione plurima habes libro i. ideo pertranseo hac.

PrevBack to TopNext

On this page

Actio

1

2

3

4

5

6

7