Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Seruitus

1

1

Cruitus et libertas. Queritur quibus modis quis seruus dicitur:

2

¶ Notandum secundum Guil. in. iiii. sententiarum. di. xxxvi. art. i. quod seruus tripliciter dicitur secundum quod tripliciter dicitur et sexuitus. Uno modo dicitur seruus a seruiendo. Sicut Matth. xviii. dicitur: quod simile est regnum celorum homini regi qui voluit rationem ponere cum seruis et de seruo nequam.

3

¶ Secundo seruus dicitur a seruando. et sic sancti dicuntur specialius serui dei: quia seruantur deo innocenter viuendo. Unde Iobis primo dicit dominus. Nunquid considerasti seruum meum Iob: quod non sit ei similis rectus timens deum

4

¶ Tertio seruus dicitur simul a seruiendo et a seruando. et hoc modo prelati sunt serui suorum subditorum: eorum queredo bonum: et illos seruando a malo. Unde summus pontifex se nuncupat seruum seruorum dei. Et sanctus Franciscus in regu¬ la dicit: quod ministri sint serui omnium fratrum. Hec quodammodo insinuat Aug. de ciui. lir. xix. dc. Nomen serui culpa meruit non natura. Ecce primum Subdit. Origo autm vocabuli seruorum inde creditur dicta quod hi qui iure belie scilicet iusti poterant occidiavictoribus cum seruabantur serui fiebant a seruando dicti. Ecce secundum. Idem quoque Aug. lib. de vita christiana dicit. Christi ille non famulus sed subsamnator est qui eius se seruumdicit cui seruire dissimulat Hoc praecipue est qtra praelatos qui non querunt salutem subditorum.

5

¶ Notandum etiam secundum e Guil. supra quod de vi vocabulorum hec tria differunt: mancipium: seruus seu famulus et vernaculus. Nam mancipium dicitur quasi manu captum qui bello capitur et addicitur vt seruiat. Sicut faciunt saraceni vel turci christianis. Sed dicitur seruus aut famulus qui precio conducitur vt domino famum letur. Uernaculus autem quasi vernans id est florens in domo est qui in domo nutritur non iam vt enim pticius quales Abraam habuisse legitur Gen. xiiii.

2

6

¶ Qualibus gradibus diuersifi catur seruitus.

7

¶ Notandum secundum e. Guil. cum fratre Hugone de nouo castro e. dist. xxxvi. lib. iiii Tres sunt gradus seruitutis.

8

¶ Primus dicitur filialis que est subiectio obedientialis et charita tiua vnius ad alterum in actibus decentibus Talis seruitus est filii ad patrem. et fuisset in statu innocentie. Similiter discipuli ad magistrum.

9

¶ Secundus gradus dicitur politicalis. Est autem seruitus politica subiectio vnius ad alterum ad actus viles et seruiles: remanente tamen libero accessu pro loco et tempore ad conseruationem speciei et indiuidui Ista seruitus ortum habuit statim post peccatum quando dictum est Ade. Gen. iii. Maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea. Hec seruitus contrahitur a stipite nostre originis. Stati enim Adam ex peccato fuit obligatus ad huiusmodi actus et labores seruiles. Modo possibile est quod filiis progenitis pater ex causa fuit exemptus a talibus actibus. quia oportuit quod haberet sollicitud nem domus Quo mortuo primogenitus agens in domo patris vicem: fuit etiam exemptus ab illis actibus sicut pater. Alii vero remanserunt ad actus seruiles. et sic succedente tempore filii eorum redacti sunt in seruitutem eorum qui a primogenito sunt procreati qui tam quam liberi nobilitatis in signiis praediti sunt reputati. Et hoc videtur satis probabile quod videlicet nobilitas generis sic introducta sit aliis manentibus ignobilibus. Item potuit etiam vel potest politica seruitus et nobilitas a legislatore in troduci propter diuersitatem dispositionis corporum. Qui videns in ciuitate vel regno aliquos corpore robustos et rudes mente et tales deputa uit ad actus seruiles et manuales ac grossos. Alos autem videns minus potentes corpore et subtiles mente. et illos deputauit ad studium et ad spirituales labores. vnde Aristo. i. Politicorum dicit quod ille qui potest mente prenitere debet esse princi pans natura. id est secundum rationem naturalem. Homines enim intellectu inquit et ratione vigentes: naturaliter sunt aliorum rectores et domini etc. Et ita excre uit etiam libertas et nobilitas in militie deditis et principum filiis etc.

10

¶ Tertius gradus seruitutis est miserrimus et penalis: que etiam a Landulpho et doct. dicitur extrema seruitus: et est subiectio totalis ad actus seruiles: per quam potest aliquis facere de suo seruo vel potius mancipio: sicut de bestia. siue quo ad labores seruiles: siue ad coercendum a malo vel aliquo. nec habet libertatem super conseruationem speci vel indiuidui absque voluntate domi ni sui Et talis seruitus introducta est teste Amb. ex ebrietate. vt patet Gen ix. vbi legitur quod Noe inebriatus cum fuisset inhoneste dormiens et a suo filionomine Cham derisus: exurgen. de somno dixit Maledictus chanaan puer seruus seruorum erit fratribus suis. De predictis etiam in sequentibus patebit.

3

11

¶ Utrum seruitus miserabilis et penalis licite aliquo iure sit introducta: Ratio questionis est: quia natura hominum a principio libera est condita. et in statu etiam nature post ade peccatum ante noe: libertas permansit inconcussa. vt patet in decretis. dist. xxxv. c. Sexto die. et ita lege nature omnes homines nascuntur liberi. nec voluit deus hominem ad imaginem dei factum dominari rationalibus id est hominibus sed tantummodo irrationalibus. vt dicit Aug. xix. de ciui. dei. Sequitur ergo quod exnatura bene instituta serui tus hominis ipsi homini que est misera ortum habere non potuit. Unde ergo orta est vel quo iure aut iusticia non videtur: cum hoc patet esse contra ius nature

12

¶ Respondetur secundum Guil. e. di. xxxvi. li. iiii. quod de hoc triplex est modus dicendi: quorum Primus est fratris Hugonis de nouo castro. e. dis. quod introducta est talis seruitus penalis ex hoc: quia quando homo iusto bellocapitur: iuste potest interimi. si vero non interimitur sed viuus seruatur: ex seruatione efficitur seruus illius seruantis. vt institutur. de libertis ponitur. Et hoc sic probat: Quia in quocumque casu potest ei facere maius damnum: iuste potest vt faciat ei minus damnum: quia in hoc sibi facit gratiam. Sed in isto casu in quo potest eum iuste occidere: faceret sibi maius damnum occidendo. ergo iuste potest eum in seruitutem redigere: quod est minus malum: quia non perditur per hoc totale esse sicut perditur per occisione. Idem frater Hugo dicit: quod si set uitus est introducta propter aliam causam a praedicta est pra rationem.

13

¶ Sed contr est Secundus modus dicendi. Arguit enim frater Landulphus e. di. sic: Quia contra rectam et naturalem rationem videtur impium: quod cessante pertinacia et duricia quae est in hoste: non cesset pena debita huic pertinacie. Sed dum quis capitur in bello: cessat a pertinacia rebellandi. ergo cum cessat fieri inimicus et vult fieri amicus: non videtur quod iusto debeat plecti pena illius seruitutis miserabilis quod vendatur sicut pecus.

14

¶ Si dicas: quia iste seruans. illum ab occisione indulsit illi vitam: Ideo est totum ex gratia quicquid sibi facit. Argumentum est totum in oppositu. quia licet possit iuste illum occidere durante iniusta inimicicia ex parte hostis contra quem gerit iustum bellum: maxime se defendendo tamen cessante ista causa non est rectum tantam seruitutem in eo inducere: quae morti equiualet.

15

¶ Item hanc sententiam fratris Landulphi roborat doc. subti. dicit quod hec extrema seruitus est contra legem nature. Nunquam ergo iu ste potuit introduci: quia antiquitas temporis non ratifitat crimina: sed magis condennat. ergo iniustum est talem dominium. Et difficulter potest excusari huiusmodi seruitus nisi altero duorum modorum qui stati aperientur in subse quentibus.

16

¶ Nec valet obiectio quod apostolis praecipit talibus seruis: di. Serui obedite domi. vris etc. quia multe sunt obligationes licet iniuste respectu illorum quorum fiunt: tamen ex quo facte sunt: sunt bene custodiende.

17

¶ Unde idem apostols vt ostendat talem seruitutem et huiusmodi dominium non esse laudabile dicit i. Cor. vii. Seruus vocatus es: non sit tibi cure. sed si potes magis liber fieri: vtere. Hec ibi.

18

¶ Ex his infertur: Quod illa glo. super i. di. c. Ius gentium. que dicit: quod seruitus sit a iure naturali inducta: sed a iure gentium est approbata: Non videtur verum dicere: quia in contrarium est expresse textus Canonis. xii. quaodio. ii cum redemptor. di. Homines ab initio natura liberos protulit: et ius gentium iugo subdidit seruitutis. Item dis. xxxv. c. Sexto die. dicitur: quod ante noe in statu nature manebat omnibus inconcussa libertas. nemo sciebat a consorte nature sue obsequia seruitutis exigere: Non esset hodie seruitus si ebrietas non fuisset. Hec ibi.

19

¶ Tertius itaque modus dicendi est melius tenendo cum doc. subti. quod scilicet extrema seruitus est contra rationem: et per consequens con ius nature. et difficulter excusatur nisi in altero duorum modorum

20

¶ Primo: si forsan aliquis voluntarie se huic subiecit misere seruituti vt sic vendat se in seruum: simpliciter renuncians iuri suo: donetque seipsum. Etsi talis ita fecit: tenenda est et seruanda: quia hoc est iustum. Et isto modo videtur adam fecisse: vt dicit Amb. qui ere peccati seipsem vendidit in seruum diabolo Psalmus Non cum in honore esset scilicet libertatis: non intellexit. comparatus est ergo iumentis insipientibus et similis factus est illis scilicet seruus per peccatum. Prout de hoc patuit vbi Potestas. §. iii. Secundo modo excusatur quando quis iuste dominas conmunltati: aliquos videt ita viciosos quod tam sibi nocent quam communitati. hic hos libertate potest priuare et in seruos redigere: sicut et in aliquibus casibus occidere.

21

¶ Ex hoc infert frater Nicolaus bocneti Turon. in notulis. super. iii sententiarum. Quod si aliquis videns in aliquo regno violari ex toto lege dei et presidentem non curare. hic si mouetur zelo solum dei et poaet illud regnum conquirere: et conquirendo ad cultum dei et honorem reuocare: potest inibi regnare licite Et tali iure introducti sunt filii ssrael ad regnandum in terra chanaan. Et consimili iure christiani reges possident regna infidelium sepius aut scismaticorum et hereticorum: maxime autem apostolica damnatorum.

22

¶ Ad quesitum ergao dicendum scundu eundum Gull. vbi. supra quod extrema seruitus altero iure triplici est introducta. Primo a iure gentium. di. i. Ius gentium. et. xii. q. ii cum redemptor. licet forte ex hoc non sufficiat ratio. Secundo fortius est a iure diuino. vt patet de Noe maledicente cham: vt sit seruus. et Exo. xxi. Si emeris seruum hebreum. Tertio iure canonico est seruitus declarata et approbata.. q. iiii. Id constituimus. videlicet quod seruus ad seruitium domini sui redire cogatur et contemnere dominum et eius ministerium destituere non debet etc.

23

¶ De seruis vel seruitute plurima tractantur in summis que pertranseo.

4

24

¶ Que seruitus super omnes alias pro seruitutes est grauissima et pessima: Respondo tur secundum omnes doc. et scripturas ac rationes: quod serui tus peccati est pessima et grauissima pre omnibus De qua christus dicit Ioan. viii. Amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati¬

25

¶ Et probatur Primo ex parte vere libertatis: secundum Lyram ibidem sic. Quia ille dicitur vere liber qui mouetur proprio motu. sicut et seruus dicitur quis eo quod mouetur ad imperium domini sui: Sed quia in opere peccati homo mouetur contra illud quod est sibi proprium: quia viuere secundum propriam rationem rectam est proprius hominis motus: ex. ii Ethicorum. In peccato autem homo mouetur contra rectam rationem. et ideo licet peccatum sit voluntarium: tamen in ipso peccato consistit matima seruitus et brutalis.

26

¶ Secundo probatur ex parte obligationis: quia seruitus peccati obligat non solum corpus sed et animam et omnem motum pessimo domi no: videlicet diabolo. non sic est de seruitute mundana. ergo etc

27

¶ Tertio ex parte durationis scilicet in per¬s petuis penis inferni quem sequuntur ex seruitute pccati etc. Unde Ambrosius. Qui facit peccatum seruus est peccati. semper in laquei vinculis est: numquam est liber a compedibus: quia semper est in criminibus Hec ille. Sed quia alie seruitutes licet cessent post mor tem: hec nunquam. ergo etc. Unde claret ex omnibus predictis quod iusto iudicio pro peccatis induxit seruitutem homini.

28

¶ Laudetur ergo etc.

29

¶ Quod dei bonitas est laudabilis quia ad salutem eternam dedit synderesim et comscientiam instigantem.

PrevBack to TopNext

On this page

Seruitus

1

2

3

4