Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Adam

1

1

Adam de hoc Nota secundum Guill. in. ii dist. xvii. quod iste terminus Adam in Biblia tripliciter capitur. Uno modo Adam dicitur idem quod homo: sicut est illud Gen. v. Uocauit "nomen eorum Adam in die qua creati sunt." Et Hiero. super Matth. dicit: quod vbicumque in veteri testamento apud nos scriptum est Filii hominum: in hebreo habetur: filii Adam. vt in psalm. iiii. "Filii hominum vsquequo graui corde" etc. Secundo accipitur Adam pro primo homine. Tertio pro christo domino: iuxta illud apostoli Sicut primus Adam de terra terrenus: sic secundus Adam de celo celestis. Et sic mira apparet dei bonitas et sapientia non solum in creatione: sed et in praefiguratione.

2

2

¶ Utrum Ade anima cum suo corpore de limo terre formato: ante corporis formationem fuerit creata: Respondetur secundum Guill. in. ii. di. xvii. per conclusionem: quod anima ade cum suo corpore extat creata. Probatio. quia si anima ade fuisset creata ante eius corpus: tunc potuisset sine corpore mereri aut demereri: eo quod habuisset liberum arbitrium. Sed hoc dato: inconueniens fuisset ipsam postea corpori vnire. Probatur. quia si demeruisset: pari ratione demeruit damnari sicut angeli mali. Si autem meruisset saluari sicut angeli boni: sequitur ergo quod inconueniens fuisset ipsam corpori vniri vt anima simul cum corpore puniretur: cum non simul cum corpore peccasset

3

¶ Et confirmatur quia Gen. ii dicitur praemittendo. "Formauit igitur deus hominem de limo terre. Ac tandem subditur. Et inspirauit in faciem eius spiraculum vite et factus est homo in animam viuentem". Hec ibi. Que verba Magister in. ii. di. xvii inducens dicit. Corpus "de limo terre formauit deus" cui animam inspiraui scilicet creando. Sed hoc occurrunt quaestiones

3

4

¶ Quare scriptura dicit de Adam quod deus formauit eius corpus: cum tamen in productione aliorum animalium aliter loquitur. videlicet Dixit deus Producant aque reptile anime viuentis et volatile super terram. Creauitque deus cete grandia. Et infra. Fecit deus bestias terre iuxta species suas: iumenta et omne reptile. et nullibi dicit quod formauit: nisi de corpore hominis. Respondetur ex Lyra in postil. Gen. ii. quod Una ratio est: propter ostendendam hominis dignitatem. quia homo factus est a deo ad beatitudinem possidendam in anima et etiam in corpore post resurrectionem. ideo in homine non est educta forma de semine per generationem sicut in aliis: sed magis a deo per creationem supernaturaliter: sicut et ad finem supernaturalem est ordinatus homo. Unde scriptura per talem creationem a deo: ostendit quod per eam corpus humanum transcendit naturam corporalium. Alia ratio propter hominis complexionem et nobilitatem. Nam nobilior forma exigit materiam nobiliori modo dispositam. quia dicente Philosopho. ii de anima: materia et forma debent esse proportionata. Et sic nobiliori anime debetur corpus nobilius. Idcirco corpora animalium: piscium: et auium non sunt ita nobiliter disposita vel complexionata sicut est corpus humanum propter nobilitatem anime. Ideo scriptura notantur de eo dicit: quod deus formauit. ac si dicit nobilius disposuit pro forma nobiliori. Tertia ratio: propter dei ad hominem ostendendam charitatem. acsi diceret: formauit ist diligentius disposuit. sicut et altiori consilio totius trinitatis deitati vniendum. vnde dicit: Faciamus hominem. Ad hec etiam vide vbi Corpus humanum. §. 1. et se. vsque. §. 6.

4

5

Item Quare corpus Ade formauit deus de limo terre. et quid intelligitur per limum terre: Respondetur secundum e. Ly. supra quod hebraica littera habet sic Formauit deus hominem de puluere terre. secundum illud quod postea Gen. iii. ca. dicitur homini. Puluis es et in puluerem reuerteris. ergo per limum puluis terre intelligitur. Uoluit autem deus facere hominem secundum corpus ex limo terre Primo vt clarescat quod homo in hoc conuenit cum aliis animalibus quantum ad rationem materie longinque. Secundo vt alii dicunt ideo: ne homo eleuaretur in superbiam: sed cognoscens se factum ex vili et infimo clemento humiliaretur: ne gratiam dei perderet: vt dicit Bernardus. quoniam deus superbis resistit: humilibus autem dat gratiam Jacob. 4. Tertio vt instrueretur homo vicia queque cauere. Unde licet corpus humanum sit ex quattuor elementis compositum: tamen in eo praedominatur elementum terre. Non autem ignis: ne homo esset nimis iracundus vel accensus ad nocendum proximo. Nec elementum aeris: ne praedominaretur in eo ventus vane glorie: ambitionis: superbie: et huiusmodi. Nec elementum aquae: ne praedominaretur in eo fluxus luxurie et carnalis voluptatis etc. Item secundum Iosephum Adam hebraice dicitur rubeus: quia de rubea terra factus est. Et hoc significat charitatem dei rubram.

5

6

Item Quomodo dicit scriptura quod formauit deus Adam et inspirauit in faciem eius spiraculum vite: Respondet Magister e. di. xvii. dict sic. Corpus enim scilicet Ade de limo terre formauit deus cui animam inspirauit. vel secundum aliam litteram Flauit vel sufflauit. non quod faucibus sufflauerit vel manibus corporeis corpus formauerit. Spiritus enim est deus nec lineamentis membrorum compositus. Sed potius hominem de limo terre secundum corpus formauit iubendo: volendo id est voluit et verbo suo iussit vt ita fieret. et inspirauit in faciem eius spiraculum vite id est substantiam anime in qua viueret. creauit non de materia aliqua corporali vel spirituali: sed de nihilo. Hec magister. Unde etiam Nico. Ly. in postil. supra dicit: quod scriptura ait: inspirauit: ad ostendendum quod anima hominis est ab extrinseco per diuinam creationem et infusionem quia simul a deo creatur et corpori infunditur et per conseques non est ex traduce corporis

7

¶ Ex quo patet hereticorum erronea falsitas qui ex hoc quod dicitur: Inspirauit vel insufflauit: putant animam esse de substantia dei: putans quod sicut homo quando fiat vel spirat: de se flatum emittit: sic deus dicatur spirasse: ita quod aliquid de sua substantia: vel partem aliquam sue essentie conuerterit in Ade animam. Hoc enim est erroneum. quia si sic esset: anima nec a se nec ab alio decipi posset: nec ad malum faciendum vel patiendum compelli: nec in peius nec in melius mutari: vt dictat Magister supra. Item sequeretur quod substantia dei esset partibilis et mutabilis: quod est impossibile. Ideoque secundum Magistrum et Guill. e. dist. xvii. ibi ly inspirauit capitur effectiue. Inspirauit id est spirante fecit. Flare enim est flatum facere. Flatum facere est animam facere. Sicut dominus dicit per Esa. lvii. ca. Omnem flatum ego feci etc. Ecce dei bonitas.

6

8

¶ Sed An Ade anima habuit materiam aliquam: Ad hoc Tho. e. di. xvii. q. ii ar. i. dicit quod non. Sed ponit quod de ea dicendum est sicut de angelis. Guill. autem e. dist. et Scotis. cum quibus teneo dicunt: quod sicut angeli sunt compositi ex materia et forma: sic et anima quaelibet: capiendo metaphysice materiam pro ente limitato: hoc est prout materia dicitur heccitas seu differentia indiuidualis: sicut sorteitas aut platonitas. Licet capiendo materiam pro quantitate extensa corporali: vel etiam philosophice vt est vnum principium naturale ex qua aliquid fit. sic angeli et anime rationales non habent materiam vtpote ex nihilo facti etc. Sed de his latius vide infra vbi Angeli. §. xxiiii. vbi hec probantur contra Tho. Dei ergo bonitas est laudabilis in hoc quod animam assimilauit angelis.

7

9

¶ Utrum anima Ade sit creata in corpore Ade vel extra corpus Respondet Magister e. dist. xvii. li. ii quod "inter doctores scrupulosa quaestio est" hec. quia "Augustinus super Gen. dicit animam Ade cum angelis sine corpore creatam fuisse: postea vero ad corpus accessisse Neque compulsa est incorporari: sed naturaliter illud voluit id est sic creata fuit vt vellet. sicut naturale est nobis velle viuere. Male autem viuere non nature est sed voluntatis peruerse." "Alii vero dicunt animam primi hominis in corpore formato a deo fuisse creatam: ita exponentes verba illa Inspirauit in faciem eius spiraculum vite id est animam in corpore creauit quae totum corpus animaret." Hec Magister. Et sic hanc questionem magister non determinat. Sed Guill. e. di. dicit quod anima Ade bene potuit prius creari scilicet quam corpus cum angelis simul quia est per se existens. vnde nec moritur cum corpore anima separata: sed habet esse absolutum per se existens. et omne tale potest deus etiam ordinata potentia facere: vt sit sine corpore Ueruntamem non est anima ade creata ante corporis formationem vt praedictum fuit super. §. ii Et subdit idem Guil. quod non defecit Aug. ponendo: quod potuit anima ade effici sine corpore eius. sed in hoc defecit quod dubitatiue locutus est An simul actu sit creata cum eius corpore vt patebit. vbi Anima. §. xxxv. et. xxxvi. Deus itaque bonus fecit animam in corpore: vt homo in anima et corpore laudet deum.

8

10

¶ Sed quare in faciem Ade specialiter dicitur anima spirata id est creata in scriptura praedicta: Respondetur secundum Magistrum supra et etiam Lyram quod faciem expressit scriptura specialiter. et sic posuit partem pro toto corpore. per synecdochem. ideo quia hec pars scilicet facies omnibus sensibus ornata est. ad intuenda superiora. Nam ibi est visus in oculo. auditus ibi etiam est in aure. olfatus in naribus. gustus in ore. tactus etiam ibi est sicut et per totum corpus diffusus. licet magis vigeat in corde secundum physicos. Et sic factus est homo in animam viuentem id est dantem vitam. secundum quattuor gradus vite quos philosophus. ii de anima enumerat. scilicet sensitiuum. vegetatiuum motiuum secundum locum: et intellectiuum

11

¶ Alia ad idem ratio est secundum alios. quia in facie apparet expressius in homine. quod deus fecit hominem et ad deum laudandum tanquam ad finem suum Nam si diligenter consideramus: homo est stature erecte caput et faciem habens versus caelum: cum cetera animalia habeant faciem prospicientem versus terram vt videlicet homo intelligat se finaliter eleuandum in caelum. Alia autem animalia versura omnia in terram. sicut dicit Basilius in hexameron. Ouidius etiam et philosophi quidam. Ad hec infra vbi Corpus humanum § xvii. Denique in facie videmus quasi exarata vel impressa a deo hec verba Homo dei lauda deum. Nam ibi quasi linealiter descendens nasus cum linea ad genam curuata figurat litteram h. Oculus iuxta existens quasi o. Et supercilium protractum desuper titellum. Et sic significatur ibi ly homo. Item auris sinistra figurata est quasi D. capitale scilicet d. Et inde dextra auris quasi E. Linea quoque sub naso quasi id est quibus coniunctis resultat hec dictio dei. Denique ibidem sublocata labia et lingua non nisi ad deum laudandum nobis data vt dicit Chrysus. de laudibus dici: expresse nobis indicant quod homo dei laudare deum debeat. ad id factus sit vt dicit etiam Augustinus. ergo etc.

9

12

¶ Utrum deus hominem scilicet Adam repete in virili etate fecit. an proficiendo et per etates augendo sicut nunc format in matris vtero. Respondet magister cum Aug. super Gen. vt habetur eadem dist. xvii. li. ii. quod "Adam in virili etate continuo factus est". et hoc secundum superiores non inferiores causas scilicet seminales in rebus id est secundum voluntatem et potentiam dei quam nature generibus non alligauit. Qualiter et virga Moysi conuersa est in draconem subito. nec tamen talia contra naturam fiunt nisi nobis quibus aliter nature cursus innotuit. Deo autem natura est quod facit. Non ergo contra dispositionem suam illud fecit deus Hec ibi. pluraque magister Unde talia facit deus non contra sed praeter vel supra naturam vt latius patuit libr. i. vbi Potentia diuina. §. xx. et. xxi.

13

¶ Et etiam de Eue vel mulieris formatione consimiliter dicendum est quod facta sit in perfecta etate. Et satis patet ex scriptura. quia mox post creationem loquebantur cum serpente secundum vsum rationis perfecte tam Adam quam Eua. ergo etc.

10

14

¶ Sed qualiter situatus factus est tunc Adam rationabiliter: Respondetur secundum aliquos quod factus est Adam mox stans erectus non iacens: nec sedens. quia secundum doc. subti. super. iiii. dist. xlix. Erectio siue statio videtur situs conueniens corpori humano inquantum est instrumentum anime magis aptum et promptum ad operationem. Et quia factus est homo ad laudandum deum: pro cuius laudis reuerentia in celo in perpetuum habet astare deo erectus: non inclinatus nec genuflexo. etsi quandoque sic deum adoremus. ergo patet propositum.

15

¶ Quare autem his modis factus est homo: ratio est Prima ex parte omnipotentie dei: cuius "perfecta sunt opera" Deuter. xxxii. Idcirco in perfecta etate fecit Adam et Euam Secunda ratio ex parte boni celestis conferendi homini. ideo versus caelum stans erecte factus est. Tertia ex parte charitatis dici et modi diligendi: vt nouerimus quomodo nos diligit deus: quia non iacentes in terrenis et carnalibus viciis: non pueriles moribus non inclinatos vel curuatos per peccatum: sed erectos et stantes in virtute et gratia ac promptos ad pugnandum contra diabolica tentamenta et ad bona opera et dei seruitia. Ad hec enim facti sumus. Sed heu in primo congressu in paradiso cecidimus.

11

16

¶ Ubi fuit Adam creatus. Respondetur secundum Magistrum e. di. xvii. quod scriptura aperte insinuat quod homo extra paradisum est creatus et postmodum in paradiso sit positus. Ut enim scribit Magister in historia Adam fuit creatus in agro vel campo damasceno seu prope Damascum que est caput Syrie. Et vt dicit Haymo super Cantur. Damascenus interpretatur sanguinis potus. Nam ibi tandem Cain fudit sanguinem Abel in quo figurabatur passio christi. cuius amore debet homo etiam sanguinem fundere in morte etc. Ad hec vbi Paradisus. §. xi. Quanta autem sit distantia a loco creationis Ade vsque paradisum Guill. ea. dist. xvii. dicit quod est valde magna. Quod patet sic. Damascus enim vbi fuit creatus est in quarto climate mundi: sicuti et Hierusalem que dicitur in medio terre habitabilis. quemadmodum et quartum clima est medium inter septem climata. Et ita versus paralellam equinoctii id est circulos eque distantes computando: ad minus sunt adhuc tria climata integra et vna pars quarti: siue terminemus climata ad paralellam tropici estiualis: siue equinoctii. Rursus paradisus proprie est in medio illius paralelle quae non est indiuisibilis simpliciter. Unde longe plus est quam ab hinc vsque ad hierusalem sit distantia. Et tamen subito mox vt Adam est formatus et anima creata et infusa fuit corpori: translatus est in paradisum. Sed quaere hoc: Respondet Guill. quia puro et innocenti vt fuit Adam: locus debetur innocuus vt paradisus: ex dei bonitate. ergo etc.

12

17

¶ Sed quare Adam creatus est extra paradisum: cum tamen perfectior fuit quam Eua: qua fuit intra paradisum creata de Ade costa: vt dicit scriptura: Respondetur secundum e. Guill. ibidem cum Alex. de Ales. quia homo debuit creari tali modo prout magis ad virtutes proficeret. Et patet ex diuina bonitate quae semper largitur quod melius est. Sed creando Adam extra paradisum magis proficiebat sibi ad virtutes Probatur quia primo ex hoc prouocabatur ad gratiarum actiones deo qui ab extra eum in talem locum delitiosum adduxerat. Secundo perficiebat ad humilitatem in hoc quod aduertebat paradisum non esse locum sue creationis. Et quod illuc fuit translatus hoc non erat munus nature sed gratiae. Tertio vt deum magis diligeret pro tali benenficio et proficeret ad apicem contemplationis Item vt etiam Magister sua tangit et etiam Glo. super illo Gen. Plantauerat dominus deus paradisum etc. dicit: quod ex quo deus sciebat quod Adam propter peccatum non erat in paradiso permansurus noluit ergo ipsum facere in paradiso: ne foret sibi maioris doloris occasio dum cogitasset quod locus ille ex sua conditione sibi deberetur.

18

¶ Ad obiectionem autem quod mulier facta est in paradiso Dicendum est quod hoc non fuit propter nobilitatem mulieris vel perfectionem maiorem quam Adam. sed solum vt deo amabilius obediret: aduertens quanta bona eidem deus fecisset etiam in paradiso creando eam: quod Ade non fecerat. Hec Guil.

19

¶ Item alia ratio ex Bonauentura circa lit. e. dist. xvii. vt sciret homo quod faciliter posset homo peruenire ad patriam si vellet dei praecpta seruare: Ideo Adam creatum statim transtulit deus in paradisum delitiarum qui figurauit celestem beatam patriam. Et Euam ibi scilicet in paradiso formauit quae erat mater omnium homium

20

¶ Item tertia ratio ad idem. quia deus praesciebat hominis casum: et ad cadendum procliuiorem mulierem. Uoluit ergo ex parte mulieris plus beneficii conferre in paradiso creando vt firmius diligeret deum et persisteret in tentatione: sicut castra ex parte debiliori maiori prouidencia solent tutari et fortificari etc. Ita et in proposito. Neque posset mulier excusare se de peccato: cum ipsa seducta fuit et causa peccati. et vt sic sensibiliter cognosceret quam multa bona perpeccatum amisisset: ergo poenitentiam ageret: et ita dei bonitatem penitendo laudaret.

13

21

¶ Qua die deus creauit Adam Respondetur secundum doc. praecipue Fran. maro. et Tho. super ii. di. xv. q. iii. ar. i. aliosque concorditer: quod deus creauit Adam die sexto siue sexta feria. et tunc compleuit opera sua. et die septimo requieuit: vt colligitur ex scriptura. Ratio secundum Tho. quia senarius numerus secundum Arithmeticos perfectus dicitur ratione partium: eoque ex omnibus partibus eius aliquotis aggregatis consurgit: ita quod partes aliquote senarii ordinatim et continue sibi succedunt sine alterius numeri interpositione scilicet vnum duo tria faciunt sex. Item bis tria faciunt sex. Item duo et quattuor faciunt sex. Item vnum et quinque faciunt sex. Ideoque perfectio senarii congruit illi perfectioni mundi quae consistit in totalitate partium quantum ad esse primum. Et quia homo perfectissima creatura erat inter corporalia: ideo sexto die produci debui scilicet post alia

22

¶ Alia ratio secundum Bonauen ea. di. xv. ar. (creata. vlt. q. ii qua homo est dignissima creatura et finis omnium corporalium. propter quem facta sunt omnia sensibilia: ideo post omnia vltimo debuit produci tanquam finis aliorum praecedentium. Nam via generationis imperfectiora praecedunt: et ab eis vltimo venitur ad perfectum.

23

¶ Si dicas. Plus conuenit homo cum angelis quam cum bestiis: ergo debuit creari eodem die cum angelis: et non eodem die cum bestiis. Respondetur secundum e. Bonauen. quod etsi plus communicat cum angelis quantum est ex parte anime: non tamen quantum est ex parte corporis. Tertio ergo post omnia animalia debuit homo produci. quia prae omnibus animalibus homo habet completissimum corpus et plura menbra pro arte et vsu anime rationalis scilicet manum: digitosque et huiusmodi. Et quia corpus humanum est resuscitandum ad vitam perpetuam: ideo tanquam dominus omnium animalium et sensibilium debuit postremo produci: quoniam quanto aliquid completius et dignius fit: via originis est posterius: vt dicitur libro de animalibus de embryone. Et. ii. Metaph. "ex puero fit vir" perfectus etc.

24

¶ De apparitione dei ipsi Ade Uide vbi Apparitio.

14

25

¶ Qua hora diei sexte Adam fuit creatus: Respondetur secundum Guill. e. dist. xvii. quod de mane hora qua tempore equinoctii incipit dies. Adam enim fuit conditus circa tempus equinoctii. Hec Guill. Ad idem etiam Fran. Maro. in annuciationis sermone dicit quod mundus initium creationis accepit tempore equinoctii. vnde et tunc sol a primo signo zodiaci cursum inchoat etc. Et sic secundum istos doctores mundus cepit initium in mense Martii quo sol videlicet intrat primum signum celi id est arietem: et ibi incipit cursum suum: in quo signo est primo creatus sol. et mundus tunc incipit renouari: germinando herbas: flores: et arbores virescere tunc incipiunt. Propter quae Exo. xii. "dixit dominus Mensis iste scilicet Martius vobis principium mensium primus erit in mensibus anni." Hanc opinionem videtur tenere etiam Augustinus libro de quaestionibus no. ac ve. test. Et per consequens habetur quod Adam conditus sit circa tempus equinoctii in martio. Sed Lyra declinat ad aliam opinionem quam dicit communius teneri ab hebreis scilicet quod mundus factus est in mense Septembri quando fructus sunt in arboribus maturi et habent semina in seipsis. quia scribitur Gen i. Protulit terra herbam virentem et facientem semen. Uerumtamen vt Commestor dicit Mundum in Martio factum dogmatizat ecclesia. et tunc pro passione christi et resurrectione ac annunciatione et conceptione in vtero virginis colit festa deum laudando. De Adam plura vbi Anima et vbi Homo. et vbi Innocentie lapsus. et vbi Tentatio. et vbi Originalis iusticia.

PrevBack to TopNext