Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Apparitio
1
¶ Apparitio. Queri c. tur. Quomdo apparuit deus primis perentibus in paradiso. Respondetur secundum Aug. li. xix. super Gen. quod apparuit in forma humana. Et ratio prima quia apparuit per creaturam tali actioni congruam. In cuius conspectu erubesceret nuditatem suam homo. et motum peccati pudendum in membris suis. Sed ad huiusmodi congruit forma humana. ergo etc. Alia ratio. quia deus erat humanam naturam assumpturus. ergo in tali congruebat apparuisse pro misterio. Tertia quia loquendo debuit redarguere adam Unde Gen. iii. dicitur. Cum audisset vocem domini deambulam tis in paradiso etc. Lyra dicit. Ista inquit locutio et deam bulatio dei non est intelligenda in forma deitatis sedi aliqua similitudine creata in qua apparuit. sicut apparuit abraeet moysi et multis aliis. sed quia loquela competit homini. ergo etc. Ad hec vbi Cain. §. v
2
¶ Sed quare dicit scriptura abparuisse deum Ade et Eue post meridiem. Respondetur secundum Aug. super Gen. li. xix. quod ideo. quia iam post peccatum defecerant a luce veritatis. ideo aduesperascente diei hora cum solis lux deficere incipit voluit eos visitare. Secundo ad significandum quod virgente mundi vespere christus deus appa rere volebat in carne. Sed quae hora: hebrei dicunt vt Lyra simer Gen. iii. ait. quod hora decia diei. Sed Fram. maro. dicit quod hora nona. Et de hoc hebes latius vbi Paradisus. §. xi. Isti autem modi dicendi bene conueniunt. quia apparuit hora nona tendente versus decimam. et ita cum medium participat naturam extrenorum. v. phys. ab vtroque potest denominari
¶ Quare autem additur ad auram: Lyra dicit quod aura accipitur ibi pro vento. et ideo additur. quia illam dei apparitionem praecedebat ventus. sicut et in pluribus apperiomunibus dei praecessisse ventus legitur. prout patet quando apparuit Helie. iiii. Regum. Et quando apparuit spiritus sanctus discipulis Actu. ii Factus est repente de celo sonus tamquam ad uenientis spiritus vehementis id est flatus etc.
3
¶ An in huiusmodi apparitionibus fuit ipsemet deus. aut angelus in persona dei. Respondet Aug. de tri. li. iii. c. vl. quod omnia illa quae patribus visa sunt cum deus illis apparuit per creaturam esse facta manifestum est inquit. Etsi nos latet quomodo ea ministris angels deus fecerit tamen per angelos facta esse dicimus. Hec Aug.
4
¶ Qualiter discernitur an bonus angelus autm malus sit qui apparet homini. De hoc Aug. si Gen. li. xii. dicit quod discretio est difficillima. cum diabolus transfigurat se in angelum lucis ad hoc vt cum illi in manifestis bonis creditum fuerit seducat ad sua intenta. hoc discerni nullo modo arbitror inquit nisi dei dono. de quo Apostolis dicit. Alii datur discretio spirituum
¶ Deniqu ibidem subdit Aug. quod vnum signum est quase suadet ad aliqua contra fidem vel contra bonos mores quod tumnc apparet malignus spiritus. Secundum signum ponit Beda stet Lum. quod angeli boni est mortales pauentes de suo aspectu mox consolari. sicut fecit Gabel dum apparuit beate virgiti et etiam Cacharie. Sed diaboli est quod cum sui praesentia territos senserit ampliori semper horrore cocutere. Hec Beda. Tertium signum est. si id quod suadet consonum est scripture sacre et ad humilitatem tendit hominis vel charitatem: tunc bonus angelus est. Si vero ad elatione perducit: malus est. Unde in vitaspa. dum diabolus apparuit in figura christi cuidam seni: clausit senex oculos dicens. Ego non sum dignus in praesenti videre christum. Et moidiaholus per talem huilitatem confusus euanuit.
5
¶ Qualiter fit apparitio hominum mortuorum. vel etiam viuorum loge distantium. Nota quod Autor de spiritu et anima dicit. Cum homines mortui inquit siue viui hominibus vriuis siue vigilantibus siue dormientibus apparent non ipsis rebus vt sunt apparent: sed in quibusdam similitudinibus rerum. Illud autem angelicis operibus fieri cred mus per dispensationem prouidentie dei. siue vt hinc instriantur mentes mortalium: siue fallantur siue consolentur: si ue treantur. sicut vnicuique vel praebenda est misericordia vel in roganda iusticia a deo. Hec ibi. Unde quando anime hominum mortuorum apparent viuis fiunt ministerio angelico. Similiter quando quis viuus vt sanctus Franciscus apparuit in capitulo fribus praedicante sancto Antonio.
6
Sed an mortui appareat in propriis personis rapti ad viuos. aut in eorundem figura appareant potius angeli Idem de spiritu et anima libro ca. xxviii. relinquit sub dubio. quia deus potest vtroque modo et sic vel sic facere sicut vult. Nam et in christi transfiguratione Helias et Moyses apparuerunt in propriis personis deo faciente: ministerio angelico mediate. Aliquando fit apparitio angeli boni in persona alicuius anime separate vel aliquando mali. vt patet de Samuels resuscitatione i¶. Reg. xxviii.