Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Cain
1
¶ Ain de hoc que ritur. Quando natus est cain ex Adam et Eua: Respondetur secundum etiam Isido. et historias Methodii et Chronicarum quod sicut etiam ponit Uincen. in speculo natu. lib. xxx. Adam et Eua eiecti sunt de paradiso cum essent virgines nec se carnaliter cognouerant secundum catholicos docto. Anno vite adam. xv. natus est ei Cain et soror eius nomine Calmana. Et enim Lyra etiam dicit hebreos tenere quod eua in quolibet partu geminos peperit masculum et femin am. Unde et communiter dicitur Cain sororem suam accepisse in vxorem postea. Hoc enim opor tuit fieri pro illo tempore ad multiplicandum genus humanum Hec Lyra. Deinde secundum predictos anno vite adam. xxx. vel a natiuitate cain. xv. anno natus est abel et eius soror delbora. Ex quo patet quod primogenitus omnium hominum in mundo fuit cain reprobus et damnatus.
¶ Sed quamndo Cain occidit Abel fratrem. Dicitur secundum prenominatos quod anno centesimo vite ade dum adhuc abel esset virgo in agro damasceno quod interpre. tatur sanguis potus. Ut dicit Haymo supert Can. Et secundum Chrys. homel. de natiuitate domini atque Augusti. eodem mense scilicet Martio. et viii. Ral. Aprilis in eius figura quo mense et die christus occisus est. Et abel occisus est a fratre nec Abel legitur restitisse occidenti: sicut nec christus. vt dicit Gregorius. ergo etc. Ex tunc cepit adam penitere de suo peccato non antea: ideo nec ante promeruit veniam. vt dicit Franciscus Maro. Item secundum glosuper Gen. iiii. et Lyram extunc vouit adam vxo rem suam nunquam cognoscere ne filium generaret: et continuit secundum Methodium centum annis. Sed postea deo iubente fregit hoc votum vt christus ex sua posteri tate nasceretur qui omnium hominum peccata deleret et iterum cognouit vxorem suam anno vite sue. seo. Ut habetur in Gen. ac tunc genuit Seth. patet vbi Diluuium. Postea adam anno vite sue. quamo. mortuus est. Et genetatio Seth separauit se a ageneratione cain que peleta est diluuio. Itaque sicut Gregorius et doctores dicunt. Sancta ecclesia non ab adam nec ab eius primogenito cain incepit: sed ab abel primo iusto. Nam si ab adam incepisset non fuisset tontinua. Quia adam ab innocentia cecidit: nec a cain incepit quia fuit caput et primus omnium reproborum damnandorum. Et quia in cain seuire cepit in sanctos malicia reproborum: Quoniam abel fuit figura christi: et in abel cepit proficere vi ta sanctorum et patientia etc.
2
¶ Quare deus non preseruauit abel sed a cain permisit occidi talem primum iustorum omnium filiorum adam. cum tamen Enoch iustum conseruat translatum in paradisum vsque ad antichristum: Respondetur secundum Augusti. lib. iet de Mirab. scrip. c. iii. dici. Quod cum iusticia in tribus partibus constet videlicet. Uirginitate: Sacerdotio et Martyrio. Hec triplex inquit iusticia in abel fuit qui munera deo placita obtulit vt sacerdos: et prolem non genuit vt virgo: et martyrii coronam promeruit. Si ergo longiori tempore in hoc seculo mansisset sine dubio coniugium iniuisset vt illius temporis mandatum expleret de multiplicando in prole et sic nequaquam virgo mansisset. Etsi illum deus sine morte seruasset: marvrii primatum non haberet. Et ita figuram saluatoris non gestasset qui et virgo et martyr et sacerdos fuit. Cui tamen post ade delictum concessum est gestasse figuram christi: ergo preseruari non debuit. Sed Enoch preseruatur in paradiso vt ostendatur in eo qualiter homines si non peccassent generata prole in vitam spiritualem sine morte comutarentur. Hec Aug.
3
¶ Arguitur enim quod sententia ista videtur minus iusta: quia Gen. iiii. prolata est inc. Omnis qui occiderit Cain septuplum puni etur. Posuitque (inquit dominus signum in cain vt non eum interficeret omnis qui inueniret illum. Sed quia cain plus peccauit quam aliquis (puta Lamechqui occideret cain. ergo iste occides cain minus debuit puniri quam ipse cain fratricida. cum fratricidium sit grauius peccatum simplici homicidio
¶ Respondetur prenotando quod sicut dicit Hieronymus in epistola ad Damasum. Septem iste vindicte referende sunt ad cain: non ad occidentem ipsum cain. Idem probat etiam Lyra dici. Quod hebrei sic exponunt hoc dictum. Omnis qui occidit. Ibi est finis sententie curtate: et subintelligi tur quod punietur talis. Simile reperitur sepe in scripturis. Sequitur alia sententia dicit Cain septuplum punietur. quod dictum intelligitur secundum predictos Hieronymum et doctores. Primo sic id est septima generatione cain de fratricidio punietur quia et ipse occidetur. Nam Lamech qui occidit cainfuit septimus ab adam. patet in Biblia. Secundo secundum e. Hieronymum intelligitur sic id est delictorum vindicatione septuplici punietur. Et hoc in stissime factum est a deo bono. Quia cain commisit septem peccata de quibus punitionem deme ruit. Primum quia fratri inuidit cum vidit deum sacrificia abel acceptare eo quod bonus fuit: de melioribus offerens. sua autem non placere. Secundum quia fratrem ex hoc odio habuit quem tamen tali¬ miraculo a deo ostenso iustum deo placitum agnouit cum vidit illius munera tali signo acceptare pter ipsius abel bonitatem vt igne de celo misso consumeret etc. Tertium quia dolose et opprobriose verba fratri protulit dicit. Egrediamur in agrum foras Gen. iiii. Lyra. Hebrei dicunt quod dixit verba iniuriosa querens occasionem. Et hoc pec catum grauatur quia hec dixit post redargutio nem a deo de tali odio. Quartum peccatum Cain fuit quia fratrem interfecit. Quintum quia menda citer negauit cum requisitus est a deo. Sextum quia desperauit di. Maior est iniquitas mea quam vt veniam merear. Septimum quia penitentiam nunquam egit etiam in morte. Imo vt dicit Iosephus peccatum et domum sue generationis auxit ad luxuriam. rapinas: violentias et fraudes cogens domesticos suos ergo etc. Ecce dei boni iusticia.
4
¶ Sed quale signum fuit quod scriptura dicit in cain positum a deo ne occidere tur ab aliquo. Respondetur secundum Hieronymum in epistola ad Damasum et Lyram super Gen. iiii. quod fuit tremor horribilis omnium membrorum qui et menti ipsius timorem mentis incussit adeo quod quoadusque viueret nusquam haberet quietas sedes sed pre timore semper profugus et vagus habtaret in terra vnde et ciuitatem edificauit pro sui defensione. vt scriptura dicit. Habuit etiam pro signo homicidii in facie aliquam defigurationem impressam qua omnibus abominabilis reddebatur vt non interficeretur sed depelleretur quia cognoscebatur tale malum fecisse Sicut et modo videmus signum huiusmodi defigurationis in facie iudeorum et abominationis que facit cognoscere quod sunt fratricide id est christi pro illorum pena.
5
¶ Quomodo autem deus apparuit cain redarguens de facinore. Dicit Augustinus. quod eodem modo quo primis parentibus. Ut habetur. xv. de ciuitate dei. Et probat etiam Lyra ex textu scripture. Quia de adam Gen. iii. dicitur. quod adam et vxor eius abscondit se a facie domini. Similiter de Cain Gen. iiii. dicitur. Egressus est cain a facie domini et habitault profugus etc. Constat enim quod a diuinali visione nullus potesiabscondi vel egredi: cum vbique sit deus omnia videns. Sed huiusmodi absconsio vel egressio a facie similitudinis illius vel creature facta est in qua deus loquebatur istis: hoc est angeli in persona dei apparentis in forma congrua scilicet huma na vt patet vbi Apparitio etc.