Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Guma del Gumi
Na Dei gumi grece. siue sucus vel gutta profluens de arbore quasi lachryma. siue de herba confecta species aromatica. Ex quo in scriptura sepe inducuntur talia.
1
¶ Queritur ergo Quid de talium proprietatibus dicendum sit vt deus laudetur et scriptura intelligatur Notandum secundum Aristotelem libro de Uegetabilibus. Arbores quedam habent gumi. vt patet de amygdali planta. si quidem que lac enutrit arbor: lac in medio habebit. scilicet in tra corticem etc. Cumque calor digerere ceperit attra het illud ad extremitates: et ipsum retinebit humor. Cunque frigus apparens in arbore fuerit. coagulabitur lac postquam ab arbore exiuit vel a loco suo: et inde gumi fit cum ad aeris tactum coagulatur et siccatur. Deus ergo laudabilis.
2
¶ Sed quales arbores faciunt melius gumum. Plinius dicit quod gumum ex spina egyptia conuenit esse optimum purum sine cortice: dentibus adherens. colore glauco. Deterius autem est ex amygdalis amaris. et cerasis. pessimum vero ex prunis. Sed ex vitibus fluit aptissimum infantium vlceribus. Alia plura ibidem dicit Plinius: sed pro brevitate dimitto. Nota tamensecundum Auicenna libro. ii quod gumi species calide sunt omnes. et eligendum est quod est arabicum purum Tussim sicca lenit. et nocumenta vlcerum pulmonis expellit. et vocem clarificat.
3
¶ Quales autem gume vel gutr te sint aromatice vel praeciose in speciali saltem de alquibus notioribus vel in scripturis quandoque ex pressis hic prosequemur. vt ad dei laudem scripture clarescant secundum varias proprietates. de quibus Isi. dorus lib. etymologis. et Plinius: Constantinus Auicenna: Platearius. Diascorides Razi et alii. physici plura dictauerunt quae breviamus. Amoniaca gutta vel lachryma mollit: calefacit: claritati visus in collyriis conuenit. albugines et humiditates oculorum tollit. confert hydropisi. dissoluit. lumbricos occidit. Aliquando nominatur id per quod aurum adheret: quia libri eo deaurantur: vt dicit Auicenna. Ad idem vbi Gutta infra.
¶ Asa fetida est gumi arboris in transmarinis hartibus nascentis calida et sicca in quarto. maxime fetet. et tanto melior est quanto fetidior. Foramini dentis immissa dolorem eius placat.
¶ Bernix (yerniss est gumi arboris. eligenda est lucida et clara. conglutmat et conseruat. ideo pictores et scriptores colores alios eam ponunt vt clarificet et conseruet alios colores. Contra fluxum sanguinis est naribus puluis eius iniicitur naribus. et cum albumine oui confectus fronti et tenporibus superponitur.
4
¶ Camphora est gumi cuiusdam arboris in India que est frigida et sicca in tertio. Auicenna dicit lignum eius multotiens viditr se. et est album frangibile et leue lignum. in cuius rimis quandoque continetur aliquid de vestigiis causa phore. Odor camphore assuefactus extinguit libidinem. potata vero melius operatur: et comitum abscindit. Dicitur etiam euanescere si assit in domo vbi luxuria fit. Item caniciem accelerare facit. si assuescatur potui apostemata calida prohibet. et sensus calefactos confortat. generat lapidem ve sice ac renum. Ecce deus laudabilis et mirabilis in huiusmodi.
¶ Cedria est cedri resina vel pit. Ore retenta de tium dolorem excludit. pediculos et lendes inuncta pernecat. Cum sale et dulcore bibita valet contra morsum serpentum. Ad hec vbi Lignum. Iu Pragaganthum est gumi arboris. Ualet contra tussim sicam et sitim. et fissuras labiorum ad faciem dealbandam. et contra combustiones. Simi le est gumi arabico.
5
Gumi arabicum dicitur eo quod in Arabia reperitur. Simile est Dragagantho. et consimiliter operatur. quod est album et clarum eligendum est. naribus iniectum sistit sanguinis flutum. confortat stomachum. contra ignis vstionem est optimum. et est calidum et humidum in primo gradu. Unde deus laudabilis est. Gutta vt dicit Glo. super Ecclesiasticum idem vocatur quod Amoniaca. et quaslibet duricias curat. De hac Psal. Myrrha et gutta et casia a velstimentis tuis etc. De quibus vide suis locis pro prietates. Item Eccli. xxiiii. Quasi storax et galbanus et vngula et gutta. et quasi libanus id est thus de libano. secundum Lyram huiusmodi omnes species odorifere et aromatice significant diffusionem bone fame sanctitatis et sapientie in edificatione.
6
harrabe vulgo Lambra dicitur guma litet lapis esse videatur. attrahit paleas et huiusmodi. confert tremori cordis cum aqua frigida bibitum. et prohibet sanguinis spritutum. vide vbi Lapis. §. xiiii. de Succino.
¶ Myrrha est gutta arboris myrrhe viridis et amara. Et eius sutus dicitur Stacten vt dicit Orosius super Cantica. Uim autem maiorem habet quam Aloe: secundum Haymonem super Cantica. Unde his corpora defunctorum condiuntur vt a putredine ser uentur. Myrrha eligenda est que citrina est vel surrufa. Interius aliquantulum lucida. et que non est admixta ligno. confortat et conseruat: oris fetorem et ascellarum remouet. clarificat vocem. confirmat dentes. confert tussi antique etc.
7
¶ Iesina est lachyyma sudore exhalata lignorum secundum Isid. quia resi grece dicitur quic quid manat. omnium autem prestantior resina terebinthina et odoratior. Et secundum Diascoridem omnis resina desiccat et calefacit. alia plus alia minus.
¶ Stacte dicitur gumi quod defluit ex arbore myrrhe. vnde et myrrha nominatur. de hoc iam patuit vbi Myrrha.
¶ Storax est lachrymum arboris eiusdem nominis cuius et virgule: grece Stirax dicte: facit ad tussim et Catarrum compescit: raucedinem tollit: aurium tinnitus prohibet: alba bona est: rufa et pinguis melior est. Sed nigra reprobatur.
¶ Terebinthina resina. De qua satis dictum est iam nunc vbi Resina. et vbi Lignum. §. xiii. vide
¶ Thus vt dicit Razi calidum est et siccum ventrem ac vomitum arcet intellectum acuit. de qua si multa sumatur quantitas sanguinem adurit. amentes et vigilantes efficit. Hec ille. Diascorides etiam dicit quod thus si a sano sepe bibitum fuerit maniam vel mortem incurrit. De Thure plura habentur vbi Lignum. §. xxi. per totum. Et hec sufficiant amore brevitatis.
8
¶ Uiscus est lachrymum arboris lene et viride. et fit ex arbore mali et piri et diuersis arboribus. aliquando in radice arborum et in frutice inuenitur. vt dicit Diascorides pustulas corporis mundat. Est autem inquit optimum quod in arborequercum nascitur vires habet acres quae durici as molliunt. Ungula. de qua Ecclessastici. xxiiii. Ungula et gutta et quasi libanus: ibi Lyra dicit. quod vngulaest species aromatica humano vngui similis: Ideo nominatur vngula. Exodi. xxx. nominatur onuca. Et est vna de quattuor speciebus ex quibus conficiebatur tymiama boni odoris: cremandum in altari coram domino. vide vbi Lapis. §. xiii. Dealiis speciebus Ecci. supra nominatis habetur suis locis.
9
¶ Lucara et candi. vt dicitur libro de naturis rerum. Et secundum Isaac ac Constanaliosque calida est et humida. in primo oritur ex caus nis in partibus hispanie que vucarine cognomi nantur. Oritur enim intra cannas sicut medulla intra arundinem vel sambucum. Quas incole euellen. radicitus per frusta scindunt. terunt. et inde liquorem in vasis recipiunt et bulliunt. scilicet cum maturate sunt. Et hoc circa festum baptiste sed summitates earum ad mensuram duorum palmorum abcisas terre infigunt ad germinandum Cunque diu ad ignem decoctas. vident totaliter in spiritumam transire exhauriunt et in vasis reponunt paleaque super aspergunt et cooperiunt. Id quod remanet citrinum minus valet. Album aurem laudabilius est et seruari potest per quinquennium in loco non nimis frigido. vel nimis calido sed temperato. Et quanto magis antiquatur tanto plus exiccaturet subtilius efficitur secundum Aui cen. Item valet zucarum sitientibus positum in potibus et cibis etc. ac etiam ptisicis consumptis et asmaticis. stomachum lenit. mundificat et soluit. valet etiam contra dolores capitis ex calida causa. abstergit oculum. mixtum zucarum albo vi no. et acuit visum
¶ Item secundum platearium in syrupis si due sint libre vucari. vna sit aque pro febricitantibus. Item secundum predictos physicos. ex vucaro conficiuntur penidie sic. aqua zucaro admiscetur efit decoctio quousque gutta lapidi superposita adeo induratur vt statim inter digitos frangatur. postea super lapidem politum ponitur vsque quo infrigidetur. et clauo asseri in pariete infixo superponitur. Ibique manibus tractatur quous que dealbetur postea cum forpicibus in frustella inciduntur et desiccantur aspergendo desuper amidi puluerem vt albi fiant penidie. Optimus autem est cibus iste laborantibus tussi sicca. lenitiuus ventris. et contra pleuresim ac febres acutas.
10
¶ Sed quid de guttis succi medicinalis confectis ex herbis. Notandum breui ter sufficiat secundum poysicos supra nominatos quod pre ter iam dicta colliguntur aliqui succi medicinales et aromatici: vtpote ex aloe succus eiusdem nominis. Et diagridium ex scamonea. Simili. ter meconicum ex meconico. electerium ex agresti cucumere. Opium ex albo papauere. quod som num prouocat et stupefacit sensum. atque ex diuer sis generibus herbarum oleum. His pertransit quia pertinet ad medicinam: hic prosequor solum de Galbano pro eo quod sacra scriptura Ecclesiastici. xxiiii. facit nominatim mentionem de eoEst autem Galbanum lachrymum herbe que vocatur ferula secundum Isidorum Thuri et amoniaco simile in colore grana habens. vt faba lympida. tusi si medetur et de alto cadentium quassationibus Melius est album et purius. Est autem Tyria ca venenis cum vino bibitum. fumus eius fugat reptilia. Item acceptum abortiuum excludit. Ecce ergo deus mirabilis et laudabilis in his et operibus omnibus aliis.