Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Celum
1
¶ Queritur ergo Utrum cessare depeant omns motus celi in fine mundi. De hoc vna opinio est philosophorum dicentium: quod motus celi est perpetuus nec potest cessare. Et ad id sunt eorum rationes potissime
¶ Prima est philosophi. xii. metaphy sice. quia impossibile est nobilissimum ens carere uo fine proprio. Intelligentia autem motrix orbium pro fine habet motum celi. ergo etc. Sed hec ratio non concludit secundum Guill. in. iiii. dist. xlviii. et Scotorel. ibidem. quia cum finis sit nobilior entibus ad finem. i. Physicorum. non intendit philosophus ponere igno bilius scilicet motum celi ponere pro fine substantie se parate loquendo de fine perficiente: sed tantum de fine proueniente. Uolens dicere quod intelligentie sunt ita perfecte quod perfectionem suam in fluunt in inferiora: etiam motu celi mediante. Unde idem philosophus. xii. metaphysice dicit quod intelligentiarum finis proprius est in speculatione veritatis scilicet prime: que est deus. In fine ergo motus celi deo disponente cessabit.
¶ Alia. ratio philosophorum. quia motus celi est necessaria et propria perfectio requisita ad corpora celestia: alias frustra mouerentur. Sed corpora celestia post iudicium finae non erunt minus perfectiora. ergo etc
¶ Sed ad hoc dicendum secundum praedictos Scotis. quod motus est perfectio secundum quid ipsius mobilis. Et talem perfectionem deficere celo non est inconueniens. maxime cum quies perpetua sit sibi maior perfectio. Unde celum non mouetur propter aliquam perfectionem intrinsecam completiuam sui que consistat in motu vel adquiratur per motum. Sed stante perfectione celi in potetia neutra est ad moueri et quiescere. nec frustra mouetur pro isto statu. quia perfectio vniuersi requirit moueri celum. propter fiendas generationes et corruptiones in inferioribus: quae no erunt post iudicium. Unde celum et si mouetur necessario: tamen hoc non absolute. sed propter statum generabilium et corruptibilium. Et quantum deus voluerit. ideo ipso volente cessabit.
2
¶ Alia ergo opinio tenenda et scisice theologorum. videlicet Rich. de med. villa. i. iiii. dist. xlviii. arti. ii. q. ii. et Tho. ibidem. aliorumque omnium communiter dicentium quod motus celi cessabit. Sed tantun vt dicunt praescripti Scotiste. e. di. xlviii. Rationes etiam thelogorum non concludunt de necessitate simpliciter cessationem motus celi. Sunt autem tres rationes principales illorum
¶ Prima ratio sumpta ex autrte Esa. lx. vbi dicitur. Non ent ibi amplius sol ad lucendum per diem etc. Sed hec autoritas sicut respondet magister. e. dist. xlviii. li. iiii. non cogit. Et ad hoc adducit Hiero. super Esa. dsentem. Non enim negat solem et lunam tunc lucere. sed vult quod non prestabit lucem his qui erunt in vita eterna. quia ipse ominus erit lux suis in perpetuum. sicut dicitur Apocalis. xxi. Ciuitas illa non eget sole quia lucerna eius est agnus.
¶ Secunda ratio sumpta est ex auctoritate Apoc. x. Iurauit angelus quod amplius tempus non erit etc. Sed quia tempus et motus simuil sunt et non sunt secundum potentiam et secundum actum. iiii. philosophicorum ergo nec motus erit. Nec tamen ista auctoritas Apoca. cogit. quia vt Scotus dicit exponi potest: quod amplius non erit tempus. vt impleatur prophetia. eo quod iam tunc omnes prophetie implere erunt.
¶ Tertia ratio: quia motus celi est propter generationem et corruptionem tanquam propter finem. ex. ii libro de generatione Sed post finem modi non erit generatio et corruptio ergo nec motus celi erit. Sed nec ista ratio cogit. quia philosophus potest negare generationem et corruptionem esse finem motus celi: eo quod nobilior est motus celi generatione et corruptione. diceret ergo quod Aristo. ibi loquitur secundum opinionem. Ideoque tertio dicit Scotus sic. Hincinde est posteritas et nulla simpliciter necessitas.
¶ Onde ternendum est quod sicut dicunt theologi etsi non necessario simpliciter: tamen congruit rationi et pietati fidei. vt si cut celi moueri habent ab angelis secundum imperium dei propter impletionem numeri electorum per humanas uccessiue generationes: Ita ex voluntate dei ex qua tais motus dependet: cessabit completo numero electorum in fine mundi. Et in hoc dei summa charitas claret. Tum quia per hoc ostenditur quam marime peus di¬ lexit clectos cum a mundi principio propter eos continue angelos fecit in mouendo ministrare. et ergo completo numero eorum iubebit cessare. Tum quia in hoc ostenditur quod omnia bona quae in modo facta sunt ex influentia celi propter electos deus ex charitate ordinauit fieri principalius. vt dicit Chrys. super Matt. Tum peniquae quia in hoc ostenditur quod sicut celum perpetuo quiecet: ita electi dei charitate perpetuo stabiliti sunt in illo. Consonat etiam auctoritati scripture. vt patet ex auctoritatibus praesciptis. et maxime quia christo dicente Mat. thei. xxiiii. Celum et terra transibunt. Glosis. Lyraque et alii expositores di. non secundum substantiam: sed quia cessabit motus celi et tramsmutatio in elementis. Hec enim ordinata sunt inqiunt ad complendum numerum ele ctqurum. quo completo cessant.