Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Divinatio
1
¶ Diuinatio primo generaliter. Queritur: Utrum diuinatio sit peccatum: Respondeo quod sic. Unde dicitur Deutero. xviii. Non sit qui phitones consulat neque diuinos Et. xxvi. q. v. dicitur Qui diuinationes expetunt sub regula quinquennii iaceant. secundum gradus poenitentie diffinitos Ad quod intelligendum Notandum est: quod diuinator non dicitur si quis pronunciet ea que necessario velunt in pluribus eueniunt: quae humana ratione praenosci possunt. sicut astrologi ex cognitione causarum praenunciant infallihiliter futuras eclipses. Et ex consideratione stellarum prainunciant coniecturaliter pluuinas et siccitates Et medici sanitatem et mortem. Et ita euenit vt in pluribus
¶ Non videtur etiam diuinatio si quis aliqua futura contingentia deo reuelante cognoscat. Tunc enim ipse non diuinat id est quod diuinum est facit. sed magis quod diuinum est suscipit
¶ Tunc enim solum est diuinare quando indebito modo sibi praenunciationem futurorum euentuum vsurpat. Preterea quando praeter dei manifestam reuelationem praenuciare praesumit aliqua futura contingentia ad vtrumlibet. vt sunt illa quae dependent ex libero arbitrio. vel etiam contingentia vt in paucioribus. vt sunt quae per accidens contingunt siue in rebus humanis: siue in rebus naturalibus. sicut quod lapide cadentem fiat terremotus. et quod homine fodiente thesaurus inucsniatur. Prescire enim talia est solius dei. Unde Esaie xli. Annunciatis quae ventura sunt in futurum et sciemus quoniam dii estis vos. Unde Isidorus lib. Etymol. dicit. quod diuini dicti sunt quasi deo pleni. Deitate enim se plenos simulant. et astutia quadam fraudulentie hos minibus futura coniecturant. Hec Isidorus. Constat autem hoc esse peccatum. vnde diuinatio semper est peccatum. Et ideo Hiero. dicit super Matth. quod diuinatio semper accipitur in malam partem.
¶ Sed obiicitur. quia Augustinus dicit de libe. arbi. Quis audeat dicere aliquam disciplinam esse malam. Sed aliquae artes sunt diuinatiue. vt patet per philosophum lib. de memo. ergo videtur quod diuinatio non sit peccatum. Respondeo quod alique artes sunt ad praenoscendum futuros euentus qui ex necessitate vel frequenter eueniunt. quod non pertinet ad diuinationem sed ad alios futuros euentus cognoscendos non sunt alique vere artes siue discipline sed fallaces et vane. ex deceptione demonis introdu cte. vt Augustinus. dicit. ii libro de ciui. dei
2
¶ Utrum species diuinationis sint plures: Respondetur quod sic. vt vult Isidorus libro Etymols. Ad quod intelligendum quod omnis diuinatio vtitur ad praecognitionem euentus futuri aliquo demonum consi io et auxilio. Quod quidem expresse quandoque imploratur: quandoque autem praeter hominis petitionem se demodo ingerit occulte vanis inquisitionibus futurorum: vt mentes hominum implicet falsitati aut vanitati.
¶ Est autem vna vana inquisitio futurorum Cum quis futura praenoscere tentat vnde praenosci non possunt. Des mones autem expresse inuocati solent futura praenunci are multipliciter. Quandoque quidem quibusdam prestigiosis apparitionibus se aspectui et auditui hominum se ingerentes ad praenunciandum futura. Et hec species dicitur praestigium. ex eo quod oculi hominum praestringuntur. Quandoque per somnia et hec dicitur diuinatio somniorum. Quandoque per mortuorum aliquorum apparitionem vel locutionem. et hec dicitur necromancia. vt dicitur in libro Etymol. Necros enim grece mors dicitur latine. mancia vero diuinatio. quia quibusdam praecantationibus adhibito sanguine videntur resuscitati mortui piuinare: et ad interrogata respondere. Dicuntur enim demones sanguinem amare. Quandoque vero praenunci ant futura per homines viuos. vt patet in arrepticiis Et hec dicitur diuinatio phitonica. quia scilicet fit per phitones qui sic dicti sunt (vt dicit Isido. a phiton Apolline. qui dicitur fuisse auctor diuinandi. Quam doque per aliquans figuras vel signa que apparent in rebus inanimatis. Que quidem si appareant in aliquo corpore terrestri: vt in vngue vel ferro vel lapide polito. dicitur Geomancia. a geos quod est terra. Si autem in aqua: dicitur hydromancia. ab hydros quod est aqua. Si in aere: dicitur Aeremamcia. Si in igne: dicitur Pyromancia. a pyr quod est ignis Si autem in viscerbus animalium immo latorum in aris demonum: dicitur Aruspicium. quasi inspectio in aris.
3
¶ Diuinatio vero que fit sine ex pressa demonum inuocatione diuiditur in duo genera. quorum Primum est. quando ad praenoscendum futura comsideramus aliquid in dispositionibus aliarum rerum. Et siquidem aliquis nitatur praenoscere futura ex consideratioe ne situs et motus siderum hoc pertinet ad astrologos qui dicuntur geneatici propter natalium considerationes dierum. Si vero ex consideratione dierum vel horarum vel aurarum. tunc dicuntur auruspices. qui scilicet dies et horas in negociis et operationibus agendis obseruant.
¶ Nota tamen. quod obseruare tempus quandoque est infidelitatis. vt in his que pure dependent a libero arbi. Quandoque necessitat scilicet propter praeceptum. vt in nuptiis celcebrandis. Quandoque sagacitatis. vt in his que causam habent naturalem. vt in potionibus: minutio nibus et huiusmodi. Si vero per voces vel motus auium vel quirumcumque animalium. siue per sternutationes hominum vel saltus membrorum. hec pertinent generaliter ad augurium. quod sic dicitur quasi auigerium vel auigarrium a gestu vel garritu auium. sicut auspicium ab inspectione auium. quorum primum pertinet ad aures. secundum ad oculos. In auibus enim huiusmodi praecipue solent considerari. Si autem huiusmodi consideratio fiat circa verba hominum alia intentione dicta que quis retorquet ad futurum quod vult praenoscere: dicitur omen. Si autem considerentur alique dispositiones figurarum in aliquibus corporibus visui occurrentes: erit alia species diuina tionis. Nam ex lineamentis manus consideratis diuinatio sumpta dicitur Chiromantia. Chiros enim grece dicitur manus latine. Diuinatio vero ex quibusdam figuris in spatula alicuius animalis apparentibus: dicitur spatulimancia.
4
¶ Ad secundum vero genus diuinationis quod est sine expressa demonum inuocatione pertinet diuinatio que fit ex consideratione eorum que eueniunt ex quibusdam que sero fiunt ab hominibus ad inquirendum aliquod occultum. siue per considerationem punctorum: quod pertinet ad artem gcomancie. siue per considerationem figurarum que proueniunt ex plumboliquefacto in aqua proiecto. siue ex quibusdam cedulis scriptis: vel non scriptis in occulto repositis Cum consideratur quis qua accipiat. vel etiam ex festucis inequalibus propositis: quis maiorem vel minorem accipiat. vel etiam ex taxillorum proiectione quis puncta plura proiiciat. quae omnia Sortium nomen habent. vnde nomine Sortilegii continentur. Sic ergo patet triplex genus diuinationis. quorum Primum est per manifestam demonum inuocatione. Secundum per solam considerationem dispositionis vel motus alicuius rei. Tertium est. dum facimus aliquid vt nobis manifestetur aliquod occultum. Primum pertinet ad necromanticos. Secundum ad augures. Tertium ad sortilegos. Sub quolibet autem horum multa continentur. vt patet ex dictis. Omnes modos praedictos ponit Aug. et habetur. xxvi. q. iiii. Igitur genus. et q. v. Necc mirum. et c. Epicopi. et q. vii. Non obseruetis
5
¶ Sed contra supradicta obiicitur multipliciter. Anime enim sanctorum non fauent illicite in terrogationi. Sed Sauli interroganti de euentu futuri belli per mulierem phitonissam Samuel apparuit et futurum bellum praedixit. ergo diuinatio quae fit per inuocationem demonum non est peccatum
¶ Preterea aues circa futuros euentus temporum aliqu naturaliter cognoscunt. secundum illud Hiere. viii. Miluus in celo conouit tempus suum. Sed naturalis cognitio est infallibilis et a deo: ergo vti cognitione auium ad praecognoscenda futura quod est auguriari: non est illicitum.
¶ Preterea Gedeon in numero sanctorum ponitur. vt spatet Hebre. xi. qui tamen vsus fuit omnine: ex hoc quod audiuit recitationem et interptationem cuiusdam somnii. vt legitur Iudicum. vii. Et similiter Elieser seruus Abraevt legitur Genesis. xxiiii. Ergo videtur quod talis diuinatio non sit illicita.
¶ Responsio. Ad primum dicitur. quod sicut Augustinus dicit ad Simplicianum. Non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse vt non dominante arte magica vel potentia sed dipensatione occulta: quae phitonissam et Saulem late bat se iusti spiritus ostederet regis aspectibus diuina eum sententia percussurus. vel non vere spiritus Samue lis a sua requie est excitatus. sed aliquod phantasma et illusio demonum imaginaria diaboli machinationei bus est facta. quam appellat Samuelem scriptura. sicut imagines solent rerum suarum nominibus appellari.
¶ Ad secundum dicendum: Quod illa auctoritas loquitur de cognitione auium respectu eorum que pertinent ad eas. Et ad hec praecognoscenda eorum motus et voces considerare non est illicitum. puta si quis ex hoc quod coruus crocitat: pluuiam esse cito futuram predicat.
¶ Ad tertium dicendum: quod Gedeon obseruauit recitationem et expositionem somnii accipiens eam pro omnine quasi ordinatam ad sui instructionem a diuina prouidentia. Et similiter Elieser attendit verba puelle oratione ad deum praemissa
¶ Ad hec nota: Quod in noua lege mens hominis arcetur a temporalium sollicitudine. Et ideo in noua lege non est aliquid institutum ad praecognitionem futurorum euentuum de temporalibus rebus. In veteri autem lege quae promittebat terrena erant consolationes de futuris ad religionem pertinentes. Unde dicitur Esa. viii. Cum dixerint ad vos: quaerite a phito nibus et diuinis qui student in incantationibus suis. sub dit quasi rationem. Nunquid non populus a deo suo requiret vlsione pro viuis et mortuis: Fuerunt tamen etiam in noualege aliqui prophetie spiritus habentes qui multa de futuris euentibus praedixerunt et veraciter euelnerunt.
6 (1)
DIuinatio secundo pecialiter a Persis dicitur inuenta. vt patet xxvi. q. iii. c. i. Unde diuini dicti sunt quasi deo pleni. Diuitate enim se plenos simulant: et astutia fraudulenta hominibus futura communiecturant.
¶ Fit autem variis modis prout dicit decretum vbi supra. Etideo aliquos spes hic expedit declarare.
¶ Prima itaque spe¬ cies diuinationis vocatur augurium. Et fit quando per garritum: volatum vel aliam dispositionem auium quidam hominibus predicunt futura
¶ Sed diceres. Utrum in talibus futura dicere sit licitum: Respondetur secundum sanctum Tho. ii. ii. q. xcv. Quod aliquando est licitum et aliquando illicitum. Est autem licitum de talibus futura praedicere. cum talia animalia ex naturali dispositione moustur ad aliqua futura praesentienda. Sicut quaedam aues cum frequenter garriunt indicant futuram tempestatem Unde hirudines et grues vadunt ante hyemen de terris vbi intensum frigus solet euenire. Hinc Hiere. viii. Miluus in celo cognouit tempus suum. Tur tur et hirundo et cyconia custodierunt tempus aduentus sui. Ista enim praedicere non est illicitum: cumipsi non habeant animam rationalem sed sensitiuam. cuius omnes potentie sunt actus corporalium organorum. ideo subiacet eo rum anima dispositioni celestium corporum
¶ Secundo quoque est licitum in praefatis auium gestibus praedicere futura: quando mouentur ad aliquid agendum motum angelico vel diuino. Sicut fuit de coruo qui pauit Heliam. iii Regum. xvii. Et de ceto qui deglutiuit Ionam et iterum euomuit. Ione. i.
¶ Tertio modo est illicitum de motibus auium futura praeicere in his ad quae eorum natura nullo modo se extendit. sicut quidam dicunt: Picagarrit: hospites aduenient. Taliter futura praedicere diuina lege prohibemur. Dicitur enim Deutero. xviii. Gentes iste quarum possidebitis terram augures et diuinos audiunt. tu autem a domino deo tuo aliter es institutus.
¶ Quarto etiam modo est illicitum ex his praedicere futura: cum talia fiunt operatione demonum ex pacto facto cum auguribus. Ideo frequenter diaholus vtitur talibus motibus animalium ad deceptionem illorum qui talibus intendunt. Nam vt habetur in histo. Schol. Herodes agripa cum esset fhome in carcere quidam augur dixit ei: Noli timere quia cito liberaberis et sublimaberis. et in illa prosperita te morieris. quod praesens bubo in arbore residens demonstrat. Quancito autem huius generis animal super e videris vltra quintum diem vuere non valebis. Et ita factum fut.
7 (2)
Secunda species diuinationis dicitur Aeremancia siue diuinatio facta ex aere: siue obiseruatiotemporis vel diei. Ideo queritur. Utrum sit licitum obseruare annos: menses et dies aut horas ad exeundum de domo vel induendum nouas vestes et similia. Respondet textus decreti. xxvi. q. vii. quod non licet. Dicit enim ibidem Augustinus. Non obserue tis dies qui dicuntur egyptiaci aut Ralendas Ianua rii. in quibus cantilene quaedam et comesationes et ad in uicem donaria dantur quasi in principio anni boni fati augurio. Aut aliquos menses aut tempora aut dies aut annos aut lune solisque cursus. Quia qui has aut quascumque diuinationes aut fata aut auguria obseruat: aut attendit aut consentit obseruantibus inutiliter et sine causa magis ad damnationem quam salutem tendit. Ideo dicit apostolus Gal. iiii. Dies obsuatis et menses et annos: timeo ne forte sine causa labo¬ rauerim in vobis. Ubi dicit Lyra. quod dies egyptiaci dicuntur. vel quia in illis diebus fuit egyptus plagata. vel quia egyptii primo inuenerunt tales dies cauendos tanquam infaustos. Ueruntamem licet obseruare tempus in quibus corpora celestia se extendunt. Ideo agrico la potest obseruare tempus seminandi agrum. vel carpentari us incidendi lignum: vt plus duret. vel physici in minutione sanguinis et similum. Non tamen horam bonam ad inchoandum iter.
8 (3)
¶ Tertia species diuinationis dicitur Geomancia quasi diuinatio facta in terra. sicut illidiuinant qui thesauros quaerunt in terra absconditos in circulis et figuris se locantes
¶ Sed diceres Unde prouenit quod in circulis virgines vel pueri vident in speculis: patenis vel vnguibus thesauros absconditos in terra: Respondet sanctus Bonauen. in. ii dis. vii. q. v. Quod non prouenit ex illis circulis vel speculis: sed ex arte et comparatione diaboli: qui sic pepigit cum his qui sunt ei familiares quod talia signa recognosceret ad talia se praesentem offerret Oostendit autem se perilla cogi: vt ostendat aliquid esse virtutis in huiusmodi artibus in quibus sunt multa nefanda. Per hoc abducitur homo a fide et a cultum diuino. nec facit hoc diabolus quia in illis delectetur: sed potius in infidelitate id agentium.
9 (4)
¶ Utrum hominibus liceat vti ministerio demonum: Respondetur quod vti ministerio demo num potest intelligi dupliciter. Uno modo virtute diuina ei praecipiendo. sicut Paulus Actus. xvi. imparauit spiritu ma ligno exire a puella phitonissa. Alio modo familiari ter inuocando. Et hoc modo est illicitum et in lege prohibitum
10 (5)
¶ Quarta insuper species diuinationis dicitur Necromancia. a necros quod est mors et manm tia diuinatio. quasi diuinatio quae fit ex ossibus mortuorum. Aliquando elit per resuscitationem mortui praenunciant futura. sicut phitonissa. i. Regum. xxviii. Ulr per ludificationem sensuum praestigioses demonum apparitionibus aspectui vel auditui hominum se ingerentes. Et vocatur hec specis praestigium. eo quod oculi hominum praestringuntur.
11 (6)
¶ Sed diceres cur deus talia fieri permittit: Respondet Aug. et habetu. xxvi. q. v. Nec mirum. Quod hoc permittit deus vt illi qui hoc audiunt aut vident probentur in qua fide sunt apud deum. Quod probat auctoritate Deutu. xiii. Si surrexerit in mediotui prophstatia: autm qui somnium dicat se vidisse et praedixerit signum: et euenerit quod locutus est. et dixerit tibi Camus et sequamur deos alienos: non audies verba eius. quia tentat vos deus vester vt palam fiat vtrum diligatis eum an non etc.
12 (7)
¶ Queritur vtrtum male fici possunt uis maleficiis nocere: Respondet sanctus Tho. in. ii. bist. vii. et viii. quod sic. Nam possunt elementa concutere aerem conturbare: ac mentes hominum alienare et corporasedere: et temporalia bona perdere. sicut diabolus fecit ipsi. sop quotea piaginet ncurue onerncdiunt in fipaua sibus et occidit filios et filias eius. et hoc si permittantur a deo. Dicit tamen Ioannes nyder in praeceptorio Quod maleficus qui per aliqua signa exteriora exercesua maleficia: non facit illa per opera sua immediate sed per demones. sicut quando malefica intingit scopam in aquam vt fiat grando. talis intinctio non causat grandinem: sed diabolus. si deus permiserit. similiter quando malefica acum incuruat di. quamdiu acus sic stat tamdiu talis non possit commire cum vxore. similiter quando maleficus imaginem ceream pungit: tunc diabolus ma leficiatum pungit.
12 (8)
¶ Sed di. an sit licitum talia maleficia per aliquod maleficium tollere: Responde scilicet Tho. in. iiii. di. xxxiiii. quod nullo modo licet. quia secundum apostolum. Non sunt facienda mala vt veniant bona. Unde licet quis non posset inducere aliquem ad aliquod maleficium faciendum. tamen si est aliquis dispositus actualiter facere aliquod maleficium vt aliud destruat possum illo vti ad bonum meum. potest etiam tolli per destructionem maleficii si scitur. quia eo destructo demodo non amplius fatigaret. quia ex pacto non assistit nisi quamdiu durat tale signum. Unde dicit Scotus ea. dicit quod nedum non est peccatum imo meritorium destruere opera diaboli: nec in hoc est infidelitas aliqua. quia destruens non adquiescit operibus diaboli. sed credit demonem posse vexare et velle fatigare dum tale signum durat: et destructio signi talis imponit finem vexationi.
12 (9)
¶ Sexta species diuinationis dicitur carminatio. et talium effectores dicuntur carmi natores vel carminatrices: qui per verba conantur tollere maleficium seu conferre sanitatem.
¶ Sed dicores vtrum liceat talibus vti: Respondet Augustinus de doctrina christiana. quod non: sic di. Ad superstitionem pertinent volumina magicarum artium et ligature et remendia que medicorum condemnat scientia: siue in praecationibus siue in quibuscumque notis quas characteres vocant siue in quibuscumque rebus suspendendis atque infigendis. Hec ille
13 (10)
¶ Utrum fascinationes a vetulis habeant efficaciam in pueris: Respondet san. Tho. ii. ii. q. xxxvi. quod non est illicitum cauere puerum ab oculo fascinantis. Quam quidem fascinationem sic declarat. i parte sum. q. cxvii. Ex forti inquit imaginationem immutantur species corporis coniuncti: que quidem immutatio maxime fit in oculis ad quos spiritus subtiliores proueniunt. Oculi autem inficiunt aere continuum vsque determinatum spacium in quo est puer. et ille aerpotest immutare oculos teneros pueri qui aspicitur. et mediantibus oculis pueri: alias partes interiores per quem modum specula si sint noua et pura: contrahunt quandam impuritatem ex aspectu mulieris menstruate. vt dicit Aristo libr de somno et vigilia. Consimiliter vetule possunt inficere oculos pueri sicut patet ad sensum quod egri oculi inficiunt sanos. praesertim si imaginentur se ledi. Predictis concordat quaedam glo. super illud psalmus. Qui timent te videbunt me. bi. Magna virtus in oculis est. quod in naturalibus apparet. Animal enim prodest ictericis. prior videns lupus vocem aufert Basiliscus si prior videt occidit. si prior videtur occiditur. Quod vero imaginatio possit imutationes facere: sic probat Auicenna. vi. naturalium. libro. iiii. Quod aliquando homo potest ambulare supra trabem quae est in medio vie. Si vero posita fuerit supra aquam profundam cadit de illa. eo quod forme cadendi immaginate in anima vehementer impresse obedit materia et virtus menhrorum tali imaginationi magis quam virtuti progressiue. Sic a simili etc.
14 (11)
15 (12)
¶ Octaua species diuinationis dicitur diuinatio per somnia. Circa quam quaeritur: Utrum aliquis in somniando possit praeuidere futura: Respondetur quod secundum quod ad praesens pertinet Futurorum quintuplex est differentia. Quedam enim futura habet causam naturalem in homine somniante. vt sunt illa quae proueniunt ex quibus dam causis quae sunt in homine somniante. sicut febris ex abundantia cholere nimis intense. et huiusmodi futura praeuidentur in somniis. Aliquando per causam naturalem et detrminatam. eo quod natura repraesentat in somniis anime aliquas dispositiones quae sunt in corpore: ex quibus postea contimgit infirmitas vel aliquod aliud. Unde quando que contigit quod in quo superabundat cholera nimis intensa reprentatur anime in somnis imaginatio febris future. Unde Aristo. libro de som. et vigi. dicit. Quod si somnia sunt ex his ex quibus componimur: tunc sunt signa sanitatis vel infirmita tis secundum eorum differentias. Ut si quis somniet de occupationibus igneis: signum est quod praedominatur in eo cholera. Si de occupationibus aeris vt de volatu: signum est sanguinis. Si aquem vel alterius liquoris signum est flegmatis. Si de terreis: signum est melancholie. Et ideo per somnia iuuantur medici ad cognoscendum dispositi ones corporis. Et dicunt aliqui quod huiusmodi saonia sunt tantunmodo signa non cause accidentium futurorum in homine. Quedam vero futura habent causam naturalem extra hominem somniantem. vt sunt illa quae proueniunt ex aliqua deter minata influentia celestium corporum. vt nimia aeris siccitas. vel abundantia imbrium et multa alia. Et huiusmodi saoionia etiam quando quam praeuidentur in somnis per aliquam causaum naturalem et determinatam. Quandoque enim influentia celiet elementorum impressionem facit in corpore hominis: que reirsentatur anime in somnis imago alicuius effectus futuri extra hominem. sicut videmus etiam in formi cis quae propter talem impressionem portant grana in cauernam antequam pluat. Et sic somnia erunt signa non caus futurorum nec necessaria: sed contingenter. quia muta possunt impedire tam ista quam prima. puta medicine et dispositio superior. Quedam autem futura habent causam voluntariam in homine somniante. vt sunt illa que dependent ex opere ipsius somniantis. et hec sunt a casu nisi habeantur per reuelationem. sicut cum quis aliquando somniat quod est voluntarie facturus quod tantum facere cogitauerat. et diligenter inuestigando modum illius non inuenerat: et in tali sollicitudine obdormierat Quedam futura sunt quae per aliquam causam determinatam ex voluntate creata pruidentur. vt cum homo multum in vigilia de aliquo non potens cognoscere quomodo perficiat: aliquando somniando prauidebit propter sedatione motuum exteriorum et interiorum. Quedam denique futura sunt que habent causam voluntariam in aliis hominibus a somniante. vt scilicet illa somniat qui alii facere disposuerunt. et talia praeuidere non possunt in somnis per aliquam causam naturalem. sed si quis illa somniat hoc est a casu. ideo talia dicuntur a casu per accidens secundum Philosophum de somno et vigilia. et hec sunt a diabolo vt plurimum: vt decipiat fidem adhibentem. vel aliquando a deo vel a sanctis angelis. quia tunc sunt magis dispositi ad recipiendum reuelationem. sicut Mat. ii. tribus regibus fuerat reuelatum per angelum ne redirent ad Herodem. Quaproptr vt dicit Philosophus de somno et vigilia. Somnia non debemus omnino contennere: nec omnino de eis curare. eo quod sicut dicit Auicenna. vi. naturalium. lib. iiii. Non omia somnia sunt vera. His concordat scriptura sacra: quae quandoquehibet attendere somniis: quandoque approbat attendere visionibus que fiunt in somniis. vt dicit Rich. et secundum san. Tho. ii. ii. q. xcv. articulo. vi. Si quis vtatur so mniis ad cognoscenda futura scilicet quod somnia procedant ex reuelatione diuina: vel ex naturali causa intrinseca vel extrinseca: quantum se potest extendere. talis virtus non erit illicita diuinatio. Si autem huiusmodi diuinatio causetur ex reuelatione demonum cum quibus hebentur pacta expressa vel occulta. vel quia ad hoc inuocantur. vel quia huiusmodi diuinatio extenditur ad illud ad quod se non potest extendere: erit diuinatio supersticiosa et illicita. prohibetur ergo curiosa somniorum obseruatio: quoniam difficile est cogscere quando accidunt ex causis naturalibus vel supernaturalibus. vel quando ab angelbonis vel malis. Ideo dicitur Ecci. xxxiiii. Multos errare fecerunt somnia et exciderut sperantes in illis. Et Leui. xix. Non obseruabis somnia etc.