Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Honor
¶ Honor primo parentum. In quo claret summa dei charitas erga homines. qua precepit vt vnusquisque honoret parentes suos secundum quod dicitur Exodi. xx. Honora patrem tuum et ma trem tuam vt sis longeuus super terram. Et Deuteronomii. v. Honora patrem et matrem tuam sicut precipit tibi dominus. vt longo viuas tempore et bene sit tibi
1
¶ Queritur cum pater in scriptura accipiatur multipliciter de quo patre hoc prceptum intelligitur: Et videtur quod intelligitur ta pater spiritualis quam carnalis. quia dicit glo. super illud Deut. v. Honora patrem scilicet carnalem vel spiritualem
¶ Contra. mandata decalogi omnia excepto de sabbato sunt ad litteram intelligenda. Sed ad litteram pater dicitutr tantum carnalis: igitur non intelligitur prelatus cum dicitur Honorapatrem: Respondetur secundum Alexam. in. iii. parte summe. q. xxxiii. quod istud mandatum potest intelligi tribus modis
¶ Primo modo secundum quod educitur a lege nature. Secundo secundum quod est legis scripte a deo inspirate. ertio secundum quod accipitur secundum allegoriam improprie. Primo modo intelligitur pater carnalis. Natura enim non nouit nisi patrem: qui est principium in esse sue nature.
¶ Secundo modo intelligitur pater spiritualis. et in hoc addit lex scripta a deo inspirata ad legem neture. Non enim reputat patrem illum tantum qui est principium in esse nature. imo et illum qui est principium per ministerium in esse gratie. secundum illud. i. Corinth. iii. Per euangelium ego vos genui.
¶ Tertio modo per allegoriam pater intelligitur deus: sed hoc est improprie. Dicendum igi tur: quod proprie et per se in hoc praecepto precipitur honorari pater carnalis: tamen per allegoriam et impropr ie nihil prohibet deum vocari patrem sicut in dilectione proximi intelligitur amor dei. Simi liter in honore patris intelligitur honor dei a quo est omnis paternitas. Et per hoc patet responsio ad premissa
3
¶ Utrum honor parentum sit exhibi tio spiritualis vel corporalis: et videtur quod sit tantum spiri tualis. quia dicit Philosophus. i. Ethi. quod honor est exhibitio reuerentie in testimonis virtutis. Sed exhibus tis reuerentie est exhibitio spiritualis. ergo et honorContra. videtur quod debeatur tantum honor corporalis paritibus. quia filius non accepit a patre nisi quod est corporale. sed ratione accepti solum est debitor honoris. ergo non debet ei honorem nisi in exhibitione corporali. Respondet secundum Alexan. vbi supra quod iste honor parentum intelligitur exhibitio corporalis et spiritualis. Spiritualis in reuerentia Corporalis in sustentatione. Exhibitio vero honoris in reuerentia tribus modis est. scilicet in affectu: effectum: et signo. In affectu: timendo offensam paternam ex amore. In effectu: obediendo ei. In signoscilicet assurgendo ei: sequendo eum et huiusmodi. Sustentatio vero constat in solatio verborum: in seruitio operum et in exhibitione necessariorum. In hoc etiam praecepto includitur secundum theologos pietas exhibenda cuicumque: et etiam omne debitum reddendum cuilibet persone. sicut secundarium includitur in principali.
¶ Ad primum ergo argumentum dicendum Licet Philosophus. i. Ethi. dicat. quod honorest exhibitio reuerentie. tamen non est ratio generalis honoris: sed solum que exhibetur ratione praeminentie spiritualis.
¶ Ad aliud dicendum quod tam patri carnali quam spirituali debetur honor reuerentie et sustentationis. quia enim vterque est principium. ideo vtrique dehetur reuerentia. quia vtrique indigenti debetur sustentatio. quia quelibet res diligit salute sui principii. vnde tenetur illam tueri si indigeat. Preterea in carnalipatre specialis ratio reuerentie est. quia principium generationis secundum quod dicitur Ecci. vii. Memento quoniam nisi per illos natus non fuisses. et hec ratio reuerentie est naturalis. Unde Philosopu scilic. Topico. Deum venerari vtrum oporteat vel parentes honorare: si quis dubitat indiget pena. sicut si quis dubitat: vtrum nix si alba: indiget sensu. Sustentationis ratio est specialis educatio. Unde Hierony. de honore parentum. Foueatur senectus parentum: et factis eorum vicissitu do reddatur. habet enim quandam senectus insaniam. In patre vero spirituali spiritualis ratio reuerentie est peminentia potestatis. Rho. xiii. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit
4
¶ Utrum honor in sudi intellectum dicat respectum praeminentie: Respondet Alexanvbi supra. Quod honor dicit respectum praeminentie. Est. autem peminentia increata que excedit in infinitum quamlibet peminentiam creature: Inde est quod honor infinitus debetur deo. Et est preeminentia creata que est primo secundum tres modos. scilicet secundum parationem Principii: Sapientie: et Bonit silicet tis. Item preeminentia principii est secundum tres modos. qui est principium ad esse. sicut pater carnalis. Item est principium ad bene esse: quod est in esse ipirituali sicut pater spiritualis. Ita est principi um ad bene esse in temporali: sicut temporalis pelatus vel rex. Item preeminentia in communicatio ne sapientie ratione cuius honorandus est doctor vel senex. Item est praeminentia in communicatione. bonitatis: ratione cuius honorandus est vir sanctus. quibus rationibus debemus tales honorare: imo omnes homines debemus honorare arbitrantes nobis in praesenti vel futuro: siue actu vel potentia esse vel fieri posse meliores. Phil. ii. Supe riores inuicem arbitrantes
5
¶ Queritur cum honor dicatur multipliciter prout dictum est respectu dei respectu patris: respectu spiritualis: respectu regis: respectu doctoris et senis: respectu sancti hominis et respectu cuiuslibet hominis. Utrum honor dicatur equruoce. Quod sic videtur. Honor enim qui debetur deo est honor latrie qua homo protestatur deum suum conditorem. Honor vero qui debetur homini est honor dulie. ergo talis honor non debet vniuocari: si cut creator et creatura non vniuocantur. Contra hoc Honor semper dicit respectum superioritatis quamtum ad aliquam dignitatem. sed superioritas siue dicatur de creatore siue de creacura non dicitur equiuoce seu secundum analogiam. hoc est per prius et posterius sicut potestas. Potestas enim de deo dicitur per essentiam: de creatura per participationem. quia non est potestas nisi a domino deo. ergo honor non dicetur equiuoce. Respondet Alexam. vbi supra quod honor secundum propriam rationem est protestatio praeminentie in aliquo exhibitione illi qui honoratur. Honor ergo potest accipi materialiter et formaliter. Materialiter accipitur pro eoquod exhibetur. vt beneficium obsequium obedientia et huiusmodi. Formaliter autem honor accipitur pro ipsa protestatione praemi nentie vel dignitatis. Quantum ad protestationem honor non dicitur equiuoce nec etiam vniuoce: sed analo gice: quemadmodum ratio preeminentie cuius est. Quantum vero ad exhibitionem equiuoce diceretur nisi discernatur ipsa protestatio. Et sic patet ad argumentum: quod honor inquantum dicitur equiuote accipitur materialiter. inquantum vero analogicecunc accipitur formaliter
6
¶ Queritur quare deus pecepit filiis honorare parentes cum magis conueniret vt parentes honorarent et sustentarent filios. secundum quod dicitur. ii Corinth. xii Patres debent thesaurizare filiis et non filii parentibus. Respondetur secundum Alexandrum: quod amor patris in filio totus est gratuitus: qui filii sunt a parentibus Intenditur amor per naturam sensualitatis. Amor autem filiorum in parentes maxime est debitus. quia ac cipiunt a parentibus esse et educationem. Ex quo igitur natura sufficienter inclinat parenteps ad di¬ ligendum et sustentandum filios non erat necesse illis precipere hoc. sicut non est preceptum homini de amore sui: cum natura ad hoc inclinet: sed de amore proximi. Ad honorem vero parentum inclinat ratio excitata per considerationem debiti et precepti. ergo magis precipit deus honorare parentes quam filios.
¶ Sed di. quare huic precepto additur promissio longioris vite magis quam aliis: Respondetur secundum sanctum Bonauentu. in. iii. dist. xxxvii. in expositione litterali. et Alexan. vbi supra Quod hoc est propter commendationem ipsius misericordie in cuius actumaxime meretur homo dei miseri cordiam et gratia: et magis promittitur vita quam aliud donum: propter hoc quod illa est quae maxime amatur: et vt homo expectans longeuitatem vite: non abhorreat logam vitam parentum. Et quia in hoc praecepto precipitur exhibenda pietas que vitam prolongare meretur. secundum quod dicit Apostolus. i. Timo. iiii. Pietas ac omnia valet promissionem habens vite que nunc est et future. Congruum nanque est: vt procuratio consert uationis vite principii mereatur conseruationem sui.
¶ Sed diceres iterum. Quare in ordine pre ceptorum secunde tabule Primo precipitur de honc re parentum: Respondetur secundum Alexan. Quod hoc fit ra tione principii: cuius honor precipitur. Unde sicut in ordine ad deum Primum preceptum est de honoreprincipii quod est deus in prima tabula ita in ordine ad proximum primum preceptum est de honore principii quod est homo in secunda tabula. Unde Hugo de sancto Uictore. Utrobique dignitas printi ntum nott.
7
¶ Utrum filius magis teneatur alere patrem quam matrem: si ambos non poteritt Repondetur. quod Scneca libro declamationum mouet ha. questionem: pro et contra probat. sed relinquit insolutam. Utrum honorare patrem magis teneatur quam matrem: et magis alere: et de captiuitate redimere. Legiste vero respondent institu. de patria potestate in Glosa. quod magis decet patrem alere vel redimere quam matrem. Ratio est. quia ex legis praesumptione vt communiter plus filius sperat habere a patre quam natre. Cui concordat beatus Hieronymus super Ezechi. dicens. quod post deum patrem omnium diligendus est pater: et postea mater. Hoc tamen intelligendum est ceteris paribus. quia dicit beatus Ambro. quod boni domestici malis filiis priponendi sunt. Uerum tamen parentes etiam si sint peccatores et infideles: tamen sunt honorandi ex iure diuino et naturali pro loco et tempore.
8 (2.1)
Honor parentum secundo quantum ad obligationem. In quo claret magni dei magna charitas. E quo tamfortiter hoc praecepto obligauit. vt vsque ad mortem quilibet teneatur honorare suos parentes. Unde circa hoc queritur.
¶ Utrum hec obligatio soluatur per votum religionis: Et videtur quod sic. Constarr enim quod religiosus moritur mundo. ergo obligatio viuentium in mundo non artat eum. ergo non tenetur ad ministrandum necessaria que pertinent ad vitam mundi. Sicut enim si moritur filius morte nature soluitur ab obligatione huius precepti. ergo si moritur morte gratie et perfecte sicut religiosi soluetur. cum mors gratie eque nos separet a vita mundi. quia quod est mors secularibus hoc est introitus religionis religiosis quo ad mundum
¶ In contrarium arguitur sic. Hoc praeceptum est morale legio nature preceptum: ergo propter ingressum religiois nullus absoluitur ab illo.
¶ Item perfectio gratie non destruit quod est nature: sedt perficit. Cum ergo ingressus religionis sit perfectionis gratie: ergo non soluit praeceptum de honore parentum
¶ Item si consilium perficit preceptum: non ergo se compatiuntur sed sunt contraria. ergo in ordine vite moralis determina to a deo esset contrarietas. quod est inconueniens. Respondetur secundum Alexan. vbi supra Quod nullum consilium soluit obligationem precepti nature: vnde nec istud. Tum quia affirmatiuum est non obligat nisi proloco et tempore. Unde obligatio ad mistrandum patris simpliciter non est necessaria: sed sub conditione duplici. Una ex parte dantis: si habet. et alia ex parte recipientis si indiget. Et ad hoc semper tenetur tam se cularis quam religiosus scilicet dare si habet. et si patur indiget. Sed quia religiosus nunquam potest habere: ideo nunquam dabit et non transgreditur: quia non tenebatur simpliciter.
¶ Ad argumentum in contrarium dicendum quod cum honor patris consistat in pluribus. et omnia intelligantur cum dicitur: Honora patrem etc. non soluitur honorificatio parentum per ingressum religionis: licet soluatur obligatio quo ad debitum sustentatiouis. quia quo ad illam solutionem moritur mundo. sed exhibitio spiritualis in reuerendo: consolando et in orando non soluitur so ae friot.
9 (2.2)
¶ Utrum propter necessitatem parentum sit dimittendus ingressus religionis. Et quod sic videtur. Nam honor patris intelligitur in corporali sustentatione cum tempus adest. sed indigentibus parentibus tempus adest subueniendi. si ergo non subue nio transgredior. quia nonn honoro patrem quando tempus est honorandi. sed intrando religionem bono me in statu non subueniendi: ergo pecco.
¶ In contrarium dicitur Mar. iii. Que est mater. mea et qui sunt fratres mei. Glos. Non recusat obsequi matri qui dicit: honora patrem et matrem. sed ostendit se plus debere paternis ministeriis quam abfectibus maternis. Ideo exemplo monstrauit quod verbo ait: Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus. Si ergo introitus religino nis pertinet ad ministerium paternum non est dimittendus propter parentum affectum. Unde eadem glosa dicitur. Opus spirituale praefertur coginationi docens meliorem esse copulam cordiu quam corporum. Respondetur secundum Alexan. vbi supra. Et comcordat sanctus Thomas. ii. ii. q. ci. art. iiii. Quod ad hoc dicunt quidam: quia aut potest secure manere in seculo sine detrimento salutis. Et in tali casu dicunt quod non debet intrare sed bene ministrare. aut videt sibi imminere periculum salutis et lapsum in peccatum. et in tali casu non tenetur. Alii vero dicunt quod quardocunque spiritu dei ducitur non tenctur manere inseculo vt ministret parentibus necessaria. Signum autem quod ducatura spiritu est triplex
¶ Tertium propositum proficiendi in melius dicunt: quod aut habet temporalia quibus possit sustentari aut non habet. Si habet potest patri dimit tere ea ad sustentationem. Si non habet non tener tunc ministrare. Sed cum transfert se totaliter ad seruitium liberalissimi dominatoris patris celestis commendare ipsi curam patris qui dat escam omni tarni: et qui pascit volucres celi. Matth. v. Curest cura de omnibus. et sic meliori cura dimittitur. Et quamuis ista opinio videatur magis perfecta prima tamen magis pia. Hec Alexan. Addit tamen
¶ Thomas vbi supra. Quod ad pietatem et cultum parentibus exhibere honorem secundum debitum modum non est debitus modus vt plus homo attendat ad colendum parentes quam deum. Et ideo quando parentes impedirent in cultu dei: tunc ipsi non sunt honorandi secundum quod dicit Gregor. in homels. Parentes citarnaliter propinquos quos aduersarios in via dei patimur odiendo et fugiendo nesciamus. quasi enim per odium diligitur dum carnaliter sapiens praua nobis ingeredo non auditur. Unde de huiusmodi dicitur Deutero. xxxiii. Qui dixerit patri suo et matri sue nescio vos. et fratribus suis ignoro illos. et nesci crunt filios suos: hi custodierunt eloquium tuum domine. Et saluator Luce. xiiii. Siquis venit ad meet non odit patrem suum et matrem et vxorem et filios et fratres adhuc autem et animam suam non potest meus esse discipulus
10 (2.3)
¶ Utrum filius accusans patrem de heresi ad damnationem mortis soluat hoc mandatum Et quod sic videtur. quia dicitur Deutero. xxi. Quod etsi genuerit homo filium contumacem et proteruum qui non audiat patris et matris imperium debet a parentibus accusari: et lapidibus obruet eum populus. Si ergo pater tenetur accusare filium ergo et filius patreAd quod respondet Alexam. vbi supra. Quod hereticus aut solum sibi nocet. vt quando heresis occulta est: aut alios etiam praua doctrina corrumpit.
11 (2.4)
¶ Utrum patri carnali in omnibus silitio sit obediendum: Et quod sic videtur. secundum apstolum qu Col. iii. dicit. Filii obedite parentibus vestris in omnibus ergo in omnibus licitis est eis obediendum. ergo tenentur filii parentibus praecipientibus intrare claustrum: ducere vxorem: fodere vineam etc. Respondet Alexanm der de ales vbi supra quod secundum gradum superioritatis est modus obeditionis. quia sicut dicitur Rho. xiii. Oomnis potestas a deo data est. et omnis anima potestatibus sublimioribus subdita debet esse. Est autem superioritas constituta in spiritualibus et in temporalibus. In temporalibus quantum ad regimenreipublice et quantum ad regimen proprie familie. In regimine spirituali praest spiritualis praelatus. In regimine temporali quantum ad rem publicam prelatus secularis scilicet rex vel princeps. in regimine tem poralium quantum ad propriam familiam pater. Sicut ergo determinatur obedientia prelati spiritualis in his in quibus preest scilicet spiritualibus: et praelatisecularis i in temporalibus reipublice. sic obedientia debita patriin dispositione rei familiaris. Et secundum hoc dicitur quod fi lius patrisfamilias tenetur in omnibus patri obedire quae pertinent ad necessitatem vel vtilitatem rei familiaris. Unde filius tenetur obedire patri in disciplina bono rum morum quae sunt necessaria ad salutem. no autem tenetur in his quae sunt supererogationis: vt intret claustrum. vel quod etiam vxorem ducat. vel quod se exponat morti. quia potestas eius non extenditur ad illa etc. Ex quibus responsio ad dictum apostoli praeallegatum patet
12 (2.5)
¶ Utrum ex precepto vel consilio debeatur honor in exhibitione necessariorum praelato spiritua i: Et videtur quod sit ex consilio et non ex praecepto. Quia sicut dicit apostolus. i. Tim. v. Qui bene praesunt praesbyteriduplici honore digni habeantur. Glo. Necessitatis est accipere vnde viuitur: charitatis praebere. Si ergo charitatis est: voluntarium est. non igitur precepti sed consilii. In contrarium vero dicitur. i. Cor. ix. Nunquid non habemus potestatem sororem mulierculam circuducendi. Num quid non habemus potestatem manducandi et bibendi. Ubi glosa Dominus mulieres ministraturas sequi se voluit ostendens quid a plebibus deberetur euangelistis. Et. ii. Tin. ii. Laborantem agricolam opertet primum de fructu edere. Similiter apostolus ait. Si nos vobis spiritualia seminamus quid magnum est si vra carnalia metamus ergo ex praecepto debetur. Respondetur secundum Alexan. vbi supra Quod honoris exhibitio est in praecepto subditis. Sed honoris receptio non est in praecepto praelatis. Unde i. Corinth. ix. Nunquid non habemus potestatem manducandi etc. Gloi. Permisit dominus non iussit apostolis recipere necessaria a subditis. vt quisquis ea vteretur vt sibi liceret ex domini constitutione. Siquis vero nollet non contra iussionem faceret et de suo iure ceder. potestas enim est non iussio domini accipere sumptus. Et est verbum Augusti. de opere monachorum. super illud Matth. x. Dignus est operarius cibo suo
¶ Ad argumentum vero quod obiicit. quod charitatis est praebere. Intelligendum est propter modum tribuendi qui debet fieri in hilaritate et ex amore. Iuxta illud. ii Cor. ix. Non ex tristicia aute ex necessitate: hilarem enim datorem diligit deus
13 (2.6)
¶ Utrum honor sit exhibendus malo prelato ex hoc praecepto. Et quod non videtur. quia dicit glo. super illud. i. Timo. v. Qui bene praesunt etc. quod iste honor non determinatur nisi bene praesidenti. ergo malo prelato non debetur honor nec temporali um administratio. Item Iosue. i. dicitur. Sicutis obediuimus Moysi obediemus et tibi: tantunm sit domius tecum. ergo sub conditione bonitatis profitentur obedientiam.
¶ In contrarium vero dicitur. Petri. ii Subiecti estote in omni timore dominis non solum bonis et modestis: sed etiam discolis. Et. i. Regum. xxiiii. Dauid precidit oram chlamydis Saul latenter. postea percussit corsuum Gloi. Prepositi oris gladio feriendi non sunt etiam cum recte reprehendi videntur
¶ Respondetur secundum Alexan. vbi supra Quod malo praelato quamdiu ab ecclesia toleratur debetur honor. et quamuis male praesideat quousque ab ecclesia non de ponatur vt bene praesidens debet haberi. ideo debita a subditis non debent subtrahi. Et generaliter de episcopis non est inferiotum iudicare vtrum bene operentur Rhom. xiiii. Tu quis es qui iudicas alienum seruum etc. Sed illos dominus iudicabit Esaie. iii. Stat ad iudicandum dominus. Et sequitur. Uos depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestraHec verba diriguntur ad praelatos. ergo videant
14 (3.1)
nor parentum tertio quantum ad penam. Triplex pena non honorantibus parentes debetur. Prima vite praesentis abbreviatio. quia demerentur vitam suam amittere. qui secundum legem dei non sustentant vitam parentum. secundum quod dicitur Exodi. xxi. Qui maledixerit patri vel matri morte morietur. Et Prouerb. xx. Qui maledixerit patri vel matri extingue tur sumen eius in mediis tenebris et morietur in peccatis suis
¶ Secunda pena est legalis damnatio. Nam pena filii qui interficit patrem vel ma trem et econuerso secundum Panor. in ca i. de his qui fili os proprios occidunt. secundum leges ponatur in saccode corio: cum cane simia et vipera et gallo. et sic proiiciatur in flumine. Si vero non habetur portetur in insulam a feris deuorandus id est vnica. C. de his quipra. vel fi. pro. occi. Et. l. i. fi. ad i lest pom. de parricidis Tertia pena est eterna damnatio. secundum quod dicitur hrouerb. xxx. Oculum qui subsamnat patrem. suffodiant eum corui de torrentibus id est deimones inferna les. Cuius rationem dicit Petrus. Rauen. Tolle. radium a sole et non lucebit. riuum a fonte et non fluet. ramum ab arbore et arescet. membrum a corpore et. putrescet. Sic separa filium a deuotione paterna et iam non est filius: sed collega istorum de quibus dicitur: Uos ex patre diabolo estis et operapatris vestri vultis facere. Hec ille. Diabolus si quidem patri omnium inobediens extitit.