Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Zelus
1
Zelus proprie est motio animi siue in bonum siue in malum. Ideo alio modo diffinitur a philosopho et alio modo a theologo. Nam secundum philosophuum. ii. rhetorice. zelus proprie est tristicia de bono alterius ex eo quod nobis deest illud bonum. secundum vosilic. Tho. ii. ii. q. xxxvi. ar. ii Telus est quidam feruor mentis quo quis debet incitari ad proficiendum cum melioribus.
¶ Hnde notandum. quod differentia est inter Inuidia: misericordiam: nemesim: et zelum. Nam secunum scilicet Tho. vbi supra Cum enim aliquis tristatur de bono alterius: prout existimat illud bonum vt malum proprium inquantum est dimiutiuum proprie glorie vel excellentie. sic illa tristicia est inuidia. secus si tristaretur de excellentia alterius timens ne eum ledat. quia tunc esset effe ctus timoris. vt dicit. Philosophus. ii. Rheto. Cum autem tristatur homo de aliem a miseria inquantum apprehendit vt propriam per vnionem affectus ex eo quod amans reputat amicum tamquam seipsum: et etiam malum amici tanquam malum proprium. et sic talis tristicia dicitur misericordia scunum scilicet Tho. ii. ii. q. xxx. Nemesis vero est tristicia de his qui prosperantur indigne scilicet cum prosperantur mali. Telus autem est tristicia de bono alterius non propter hoc quod nollemus ei tale bonum. sed ex eo quod deyst nobis tale bonum.
2
¶ Utrum zelus sit effectus amoris Arguitur quod non. quia zelus sicut non est sine amore: sic no est sine odio. ergo magis debet dici effectus amoris quam odii. Quod autem effectus z eli sit cum odio probatur per illud psalmo Celaui super iniquos pacem peccatoris videns. Ubi dicit Augustinus. in gloria Celaui iniquos id est inuidi eis: et grauitur tuli pacem peccatorum videns. ergo etc. Rt. secundu scilicet Diony. iiii. de diui. nomini. Si amor est bonus zelus est bonus. Si vero amor est malus zelus est malu. Est autem amor bonus est boni honesti: et praecipue boni diuini. Amor vero boni delectabilis vel vtilis potest esse malus. et secundum hos puos amores: duplex est zelus scilicet bonus et malus. Et lus bonus est diuini feruoris et iusticie. et hoc duplicitr Primo quo quis debet incitari ad proficiendum cum melioribus. secundum illud. i. Corn. xii. Emulamini charismata meiora. vbi Glori. Amh. Id est ardentur desiderate spiritus sancti bona in homonitate excellentiora et perfectiora: et maxime charitatem. Ideo subdit: Adhuc excellentiorem viam demonstro vobis. Unde Ber. tractans praedicta verba apostoli Emulami charismata meliora: sic ait: Nemo perfectus est quie perfectior esse non appetit: et in eo quisque perfectiorem se approbat vt ad meliorem perfectionem tendit. et Augui. libro de verb domini sic ait. Semper tibi displiceat quod es si vis peruenire ad id quod nondum eos. nam vbi tibi placuisti ibi remansisti. si aute dixisti: sufficit: periisti Et idem ibidem. Semper profice: et noli in via dei deficere: noli retrocedere: noli deuiare. Remanet in viaqui non proficit. Retrocedit a via qui ad ea reuoluitur vnde iam recesserat. A via dei deuiat qui a fide apostatat.
¶ Secundo zelus bonus diuini feruoris et iusticie quo quis debet animari ad puniendum peccata propter honorem dei. quo zelo Dauid succensus ait: Telus domus tue comedit meIdem iterum. Tabescere me fecit zelus meus. vbi Glo. Augustinus. Corpore tabescit Dauid: zelus iste est amoris. non liuoris. Hoc zelo arsit Phinees filius Eleazari. Num. xxv. commotus contra israelitem et mulierem madianitam coeuntes similis qui accepto pugione: ingressus post eos in lupanar perforauit ambos similis et cessauit plaga a filiis isral. et occisa sunt. xxiiii. milia hominum. Unde dicitur ibidem a domino. Telo meo id est magno ardore honoris mei succensus et commotus est contra eos. Et. iii. Regum. xix. dicitur. de Helia. Telo zelatus sum pro domino deo ex ercituum. quia deliquarunt pactum domini filii israel.
¶ Secundo zelus malus est qui ab amore malo causatur. et talis est selus liuoris vel inuidie. De quo Iac. iii. ditur. Ubi enim zelus et contem tio: ibi inconstantia et omne opus praeuum. Unde zelus inuidie est causa contentionis non contra rem amatam sed pro re amata contra impedimenta consecutionis et perfecte fruitionis ipsius. Et sequitur ibi inconstantia id est progressus de malo in peius. quia ex indignatione cordis oritur malum oris: ex quo sequr tur peius malum operis. ideo dicitur et omne opus prauu scilicet inte rius et exterius. Hec sanctus Tho. summati. i. ii. q. xxviii. arti. iiii. et. ii. ii. q. xxxvi. et ar. ii. Utinam singuli fidelium dei zelo feruido igniti indocta corda erudirent: neglecta corrigerent: collapsa erigerent ac stabilirent vt adoptionem filiorum dei gratularetur. Quoniam teste apostolo Rho. viii. Quicumque spiritu dei aguntur hi filii dei sunt. De quorum numero nos faciat Iesus christus benedictus vna cum patre et spiritu sancto per infinita secula Amen¬
¶ Cuius quidem sanctissime trinitatis auxilio consummatum et perfectum est hoc opus Rosarii aurei theo logice sapientie super tertio libro sententiarum ad laudem et gloriam ipsius altissime trinitatis diuine: et domini nostri Iesu christi: atque sanctissime sue genitricis virginis Marie: necnon ad honorem seraphici patris nostri Francisci et omnium beatorum celestis curie. Laudetur ergo deusper infinita seculorum secula Amen.