Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 4
Circa textum
Quarta distinctio huius primi sententiarum in qua dubia soluit nonnulla circa proprietatum distinctioem. Ic oritur questio satis necectaria. Contat emim et irrefragabiliter verum est: quod deus O pater genuit filium: io quaeritur vtrum cocededum sit: quod deus genu it deu etc. Hic signatur quarta distinctio hu ius primi quae ita continuatur ad praecedentes. Nam postquam in praecedenti distinctione ad probandam sanctissimam vnitatem et trinitatem magister adduxit congruas similitudines. Nunc in ista quar ta emergentes soluit dubitationes. et quia in diuinis est distinguens vt paternitas Se cundo distinctum vt pater: tertio indistinctum: vt essentia diuina. Ideo magister primo mouet dubitationem ex parte proprietatis di stinguentis ad diuinam essentiam in concreatio ne: vt in hoc nomine deus. Secundo frangit fallaciam dum capitur in abstractione: vt in hoc nomine essentia. Tertio mouet quo ad po tentiam: an necessitate pater genuerit: an volitione: secunda dist. v. Post haec quaeritur vtrum etc. Tertia dist. vi. ibi. Praeterea quae ri solet etc.
¶ Prima iterum pars quae est praesens distinctio in tres diuiditur. In quarum prima quaerit. Si deum gignere sit catholicae profitendum. In secunda inquirit. Si deum genuisse deum qui est pater vel deum: qui non est pa ter sit rationabiliter asserendum. In tertia in quirit si trinitatem esse vnum deum: et econtra: sit indifferenter ab omnibus concedendum. Secun da incipit ibi. Sed ad haec opponunt etc. Tertia ibi. Quidam tamen veritatis etc. Es haec est diuisio praesentis distinctionis in genias li. Circa quam mouetur talis titulus quaestionis.
Quaestio
Questio ista indicat quomodo intellectus diuinus et essentia diuina totale principium sunt generationis diuine. Sed circa dubia tagit trium doctorum opiniones scilicet tho. henri. scoti. li. 1. dist. 4. q. 1. et ad hoc dist. 6. q. 3 cum quo tande concludit. Utrum deus alium deum genuit. Et arguitur quod non triplici medio. Primo sic logice Omne nomen adiectiuum ponit suum modum significandi supra substantiuum eius supra quod cadit. Sed hoc nomen alius est adiectiuum: et deus substantiuum eius. Igitur significat praedi cta propositio quod deus alium in deitate deum genuit: quod est impossibile. Assumptum patet: dum enim dico: plato est alius homo a sorte significo alietatem humanitatis in sorte et plato ne. Secundo arguitur sic philosophice. Nihil quod di citur gignitur: sed deus filius dicitur: ergo non gignitur: et ita deus alium deum non genuit. Maior patet secundum enim aurelium Aug. dictio est produ ctio per modum intellectus. Gignitio vero per modum mature. Intellectus vero et natura secundum philosophum. 2. philosophicorum sunt oppositi modi prin cipiandi. Idem autem produci diuersis modis principiandi est impossibile: quia tunc aliquo produceretur quo non posito adhuc productum esset. Minor probatur auctoritate Aug. 3. de trini. verbum est visio de visione. Tertio arguo theologicae sic. Si deus alium deum genuit: aut alium in diuinitate: aut alium in persona: sed vtrumque est falsum. Igitur et propositio est falsa. Assum ptum patet ex diuisione sufficienti. Minor probatur. Primo quod non alium in diuinitate: quia tunc essent duo dii: quod nec etiam in persona: quia persona super diuinitatem nihil addit: alioquin esset compositio. Si igitur diuinitatem non ge nuit: nec psonam genuit.
¶ In oppositum arguitur. Nulla propositio distinguenda est ne ganda simpliciter: sed eius sunt sensus apperiendi: sed ista est distinguenda: et de fa cto in praesenti distinctione a magistro distinguitur: igitur non debet simpliciter negari.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est terminorum motiuus. Quantum ad primum articu lum Primus terminus est gignitio.
¶ Et g gnitio secundum rationem eius formale est productio similis in natura: et per modum naturae: dixi per modum nature: quia quamuis spiritus sanctus sit eiusdem naturae euius pater et filius: non tamen gigni tur: quia non per modum naturae sed libere pro ducitur. vnde dicit Aug. quod procedit non qui natus: sed quomodo datus. Unde generatio seu gignitio: secundum doc. sub. in istis creaturis vt sepius habet duas conditiones. Una est quod habet annexam mutationem iuxta dictum philosoph Onatio vnius est corruptio alterius. Alia quod est productio ad esse. Et iste due etiam in creaturem distinguuntur: vnde lux a sole gignitur: non tamen proprie mutatur: quia ista gignitio est subita: quod est contra rationem motus: dicitur tamen improprie lux a sole gigni: cum non sit eius naturae cuius est sol: quae est tertia conditio addenda duabus. Unde igitur transfertur ad diuina: debet transferri sub conditione productionis: quae non dicit imperfectionem: non mutationis quae notat imperfectionem.
¶ Nota vlterius quod sunt tres ternarii ab inuicem abstrahentes: quos egre gius doc. Francis. de maronis in hac distin ctione: ponit quamuis secundum eum aliter illuc: alihic disponantur: et in medio secundi ternari collocatur gignitio. Primus igitur ternarius ascendendo est dictio: natiuitas germinatio. Omne enim quod ditur nascitur: sed non econtra. Dictio enim solum est productio per modum intellectus. Natiuitas vero etiam in brutis reparta est: sicut et maternitas: vnde in lege scriptum est. Non coques edum in lacte matris suae. Omne iterum quod nascitur germinatur: sed non econ tra: natiuitas enim solum est in animalibus: germinatio etiam in plantis.
¶ Secundus ternarius ascen dendo est germinatioigignitio / productio omne enim quod germinatur genatur: non econtra: germinatio enim in soels viuentibus est. Onnatio ve ro etiam in non viuentibus vnde ignis ignem geniat. Omne iterum quod geniatur producitur: non econtra. ge neratio enim solum est in productis modo naturae productio etiam in libere: vnde spiritus sanctus producitur non tamen gignitur.
¶ Tertius ternarius sper ascendendo est: productio / originatio / pullu latio. Omne enim quod producitur originatur: non econtra: quia quod producitur: a producente realiter distinguitur: non tamen quod originatur semper ab ori ginantibus realitur distinguitur. Tertia enim quid ditas addita a suis partibus componibilibus originatur: nec tamen realitur distinguitur. Dem iterum quod originatur pullulat: non econtra: vnde attributa diuina teste dionysio: a diuina pul lulant essentia: non tamen originantur: et sic patet quod in filium huius originis est dictio supriumu pullulatio.
¶ Sequitur secundus termi nus Alius. vnde noto quod sunt tres termini idem habentes principium: sed diuersos fines distincta signantes scilicet aliud / alius / alter. Aliud proprie diuersitatem essentiae significat: vt innuit porphirius in suis isagogis. Alius vero magis distinctionem personae: et hinc est quod ista conceditur. Alius pater: alius filius: alius spiritus sanctus: non ista. Aliud pater: aliud filius: aliud spiritu sanctus. Ue rum est tamen quod aliquando ratione additi: alius signifi cat diuersitatem essentiae: aliud vero solum sup positi: sicut si dicerem alius deus sic denomninarem diuersitatem in diuinitate. Dum vero dico aliud suppountum pater aliud filius: solum dico distin ctionem in esse suppositali. alterum vero ex vinomins solum in superadditis seu accidentibus alteritatem seu distinctionem facit: et hinc est quod porphirius in praedicabilibus dicit: quod duae primae differentiae alteritatem. Tertia aliud facit: vnde et hinc alteratio dicta est qua est motus ad qualita tes.
¶ Tertius terminus est deus. vnde noto quod secundum doc. sub. ex excerptus praesentis et sequenti distinctionis: ista tria seu istos tres termi nos: deus diuinitas: et diuina essentia: eandem rem simplicissimam significare. Deus enim signi ficat quadam singlsare seu quod: cui primo multa prae dicamta conueniunt et secundo diuins persionis sicut cum dicitur: deus creat: deus gubernat. ita quod intelligo per hoc nomen deus quoddam quod: adequatum diuinitati comne personis tribus quadammodo praeintellectum ipsis personis: nec in isto conceptum includitur incommunica bilitas naturae seu ratio personae: vnde sicut deitas est per se haec ita et deus: deitas vero significat quo deus est deus sicut enim entitas est ratio en tis subiectiua: sic deitas dei: et differunt sicut concretum et abstractum: seu sicut quo et quod. Sicut enim deus est adequatum quod diuintati: sic diuintas est adequatum quae deo. Diuina vero essentia quamuis sit quo simpliciter loquendo: tamen in sua abstra ctione considerata vltima est tantum ipsa: et abstrahit a quo et quod. Et hoc de primo articulo. Quantum ad secundii articulum sit ista prima conclusio: geniationis diuinae totale principium productiuum: intellectus est diuinus cum essentia diuina. Ista conclusio probatur tripliciter. Primo sic. Illa sunt principium vnum pro ductiuum totale alicuius quae ita se habent: quod neutrum ex se solo producit hoc: et ambo illud producunt: sed sic est de intellectu dino diuina essentia igitur etc. Maior patet exemplo. Si enim sunt duo et quilibet separati nauem trahen non possit: sed communiuncti similis tunc ambo sunt vnum principium tractus nauis. Minor patet primo de essentia diuina essentia enim diuina cum sit terminus formalis genia tionis: si etiam esset principium totale productiuum solum fundaret relationem eiusdem rationis et sic fi lius et spiritus sanctus eadem essent persona. Proba tur secundo de intellectu: quia principium totale non videtur esse posterius termino formali: intelle ctus vero intelligitur natura posterior diuina essentia. Cum igitur neutrum sit totale principium et sint principia: quia vnum cognoscibile scilicet diuina essentia reliquum cognoscens scilicet itellectus diuinus: sequitur quod ambo integrant vnum principium. Secundo arguo ad idem sic principia producti ua in diuins sunt circa diuinam genationem: sed prin cipia productia sunt diuina essentia: et intellect diuinus: igister etc. Maior probatur: quia naturale liberum praecedit: genatio vero est opus nature. Minor probatur: quia in diuinis non sunt nisi due productiones: sicut duo producta per modum intellectus et voluntatis: intellectus enim voluntatem ordine naturae praecedit: sicut et actus intellectus actum voluntatis: essentia vero diuina ambo praecedit: quia radix est secundum diui num dionysium diuinarum personarum.
¶ Tertio arguo: diuinus intellectus et essentia diuina integrant memoriam diuinam: immo sunt ipsa memoria. Hemoria enim non est nisi obie ctum et potentia: sed memoria fecunda secundm Aug. de trini. est principium genationis di uinae: igitur etc. Sed hoc occurrunt circa conclusio nem tria dubia.
¶ Primum est de hoc quod dictum est intellectus diuinus cum diuina essentia. Innuit enim conclusio aliqualem distinctionem inter intellectum et diuinam essentiam: quod non videtur cum summa simplicitas sit in diuinis: quae repugnat talibus distinctionibus.
¶ Secundum dubium est de hoc quod dicitur totale principium: nomen enim totius relatiuae ad partes di citur: in deo autem non sunt partes: quare non videtur nomen totius in diuinis collocandum.
¶ Tertium dubium est: de hoc quod dicitur: principium diuinae genationis: quia secundum philosophum in. 5 phisicorum: actionis non est actio: nec motus motus: ergo genatio non principiatur.
¶ Ad pri mum dicit sanctus tho. quia talia solum distinguum tur per actum intellectus nostri negociantis. Sed contra istum modum loquendi obiicio per achillem seu argumentum inuincibile doc. sub. illa non distinguuntur solum per actum rationis nostrae: quae separato quocumque actu nostro distinctarum sunt principia productiua: sic est intellectus et voluntas. Nam ante quamcumque fabricationem cuiuscumque intellectus creati: in tellectus est principium productiuum filii et vo luntas spiritus sancti: igitur etc. Dicit igitur alius doc. Henricus de gandauo: quod hoc fit per actum intellectus infiniti negociantis circa diuinam essentiam et fabricantis talem distinctionem Sed contra hoc obiicit doctor noster: illa quae precedunt actum intellectus infiniti: non distinguuntur per actum ltellectus infiniti: pro batur: quia per eum: per illum actum fit prima di uisio sed intellectus et essentia ante huiusmodi actum distinguuntur. ergo non distinguuntur per actum intellectus infiniti. Minor probatur quia per eundem henricum: essentia non distinguit: intellectus distinguit: et ita essentiae diuinae: et diuino intellectui ante actum intellectus competunt contradictoria: quae arguunt aliqualem distinctionem: ideo concedenda est distinctio non tamen conpositiua: distinctio enim non opponitur simplicitati oppositae compositioni: sed identitati.
¶ Ad secundum dubium de nomine totius dicit doct. quod debet intelligi quasi totale: ita quod non sit in diuinis totum: sed quasi admodum: vel dicitur. quod totum capitur duplicicer. Uno modo pro ut dicit relationem ad partes: et sic non est in di uinis: Alio modo vt significat idem quod perfectum sicut dicit philosophus totum et perfectum idem sunt. Isto modo bene nomen totius repartum est in diuinis: vnde Ambro. In patre totus filius: et tot in verbo pater.
¶ Ad tertium: de hoc quod dicebatur essentiam diuinam: et diuinum intellectum: non esse pricipia genationis diuine: quia tunc actionis esset actio. Responsio quod essentiam diuinam et diuinum intellectum etiam principium emanationis illius potest capi tripliciter: vel quod ipsa sit elicita denominatiue sic non: quia tunc curreret argumentum: vel constitutiue: sic non: immo sic eli citur filius: vel tertio quidditatiue sic bene: sicut dicitur quod albedo est alba. Et hoc de prima conclusioe.
¶ Secunda conclusio est quod hoc principio productiuo: deus deum genuit: probatur ista conclusio Dem habens aliquod principium productiuum perfectis si mum a se sine imperfectione: ab aeterno illo produem: sed deus ab aeterno humit essentiam diuinam: et intellectum diuinum: et a se: et sine imperfectione: igitur illo producit seu genuit. Maior patet. ille eim sunt tres conditiones qui impediunt principium ne producat. Prima quando non est productiuum. Secunda quando non est a se: sicut licet filius habeat intellectum et essentiam: non tamen potest ilis producere: quae non habet a se: Tertia sine imperfectione: quia licem puer ha beat vim genatiuam: nondum tamen genat: quia imperfectus: ista enim omnia in maiori remouentur. Mi nor patet: quia deus est intelligens: alioquin ignorans cuncta crearet: habet etiam a se prima persona: alioquin esset processus in infinitum: et sine imperfectione quia a primo cuncta imperfectio relegatur.
¶ Sed ex tat dubium. Quia sicut ista est vera: deus geniat deum: pro patre genante deum filium: periformitur ista deus non genuit deum pro filio non genante: sed ista non conceditur: igitur nec prima. Responsio. docto. deuo. per quandam regulam. Regla est et est summpta ex. 2. periarmenias: quando in aliqua propositione est terminus singulares: nihil differt ei praeponere vel postponere negationem: sicut tantum valet dicere: Sortes non currit / sicut non sortes currit et econtra.
¶ Ad propositum: deus est terminus singu laris: tantum ergo est ei praeponere negationem / sicut postponere: et si in sensu vno reddit propositionem falsam et in alio. Sed prae ponendo negationem falsa est: vnde ista falla est: non deus generat deum: et ita ista: deus non generat deum. Probatur tamen quod ista: non deus generat deum: sit falsa: ex regu la sophistarum: quam adducit doctor subtilis. Regula est. Quando in aliqua propositione ponitur dictio officialis duo habens officia: ad quodcunquam se vnum officium extendit / et reliquum. Sic in proposito: ista negatio non habet duo officia distribuere et negare: sed negat dum dico: non deus generat deum: et per consequens distribuit: et sic est sensus: nullus deus generat deum: et per consequens nec pater: quod est falsum: et sic non est simile de ista: deus generat deum pro patre generante: et ista: deus non generat pro filio. Et haec de secunda conclusione.
¶ Tertia conclusio est: licet apud aliquos haec: deus generat alium deum: sit distinguenda: tamen de virtute sermonis verius apparet neganda. Prima pars patet. Alio enim dicunt: quod li alius potest capi dupliciter. Uno modo adiectiue: et sic cadit super deum: et significat alietatem in diuinitate: et isto modo est falsa. Alio modo potest capi substantiue: et sic est appositiua constructio: sicut haec / animal homo: et sic est sensus: deus generat alium deum id est deus generat alium qui est deus: et in hoc sensu est vera: quia generat filium qui est deus.
¶ Secunda pars conclusionis dicit: quod de virtu te sermonis est neganda: quia adiectiuum iunctum substantiuo / vt homso albus: non dicitur substantiuari. Nec appositiua locutio dicitur hic esse: maxime cum illa sit minus com munis respectu magis communis: vnde cum hoc nomen alius sit adiectiuum habens substan tiuum communiunctum in praedicta locutione: ponit ali etatem circa ipsum ratione suppositi et formae: propterea si volumus artificialiter procedere indiuidenda: est falsa.
¶ Sed dubitatur: quae locutiones in tali conceduntur materia: Ramon quod in diuinis triplex est modus nomnm. Quedam enim important solum distinctionem. Secunda omnimodam vnionem. Tertia modo medio. Prima non admittuntur respectu nominum communium: vnde haec non conceditur: deis dicitur a deo: dens genuit alium deum: nec secunda quando ponuntur cum nomine distinctio nis: vnde haec non conceditur: deus genuit se: sed tertia: quae signat distinctionem et vnitatem sicut generare: vnde haec conceditur: deus gene rat deum: quia dicit distinctionem in persona / et vnitatem in essentia. Et similiter haec: Pater genuit alterum se. Istam enim ponit Augustinus d Maxi mum. Et hoc de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima est. Quod est principalius principium productiuum in fili generatione: an essentia / an intellectus: Dico quod essentia diuina. Et ratio. Quia quando ad aliquid producendum concurrunt duae cause: quanto aliqua est vniuersalior / tanto est principalior: sicut patet in connexione causarum. Sed sic est quod essentia diuina est huiusmodi respectu intellectus diuini: nam ipsa eadem concurrit cum vo luntate in productione spiritus sancti: quod non facit intellectus. Et si obiicitur: quod in nobis sit intellectus causa principalior quam obiectum. Dico quod verum est: quia est illimitati or: non sic in diuinis / immo essentia: ideo non est consimile.
¶ Secunda difficultas est. Quomodo potest esse deus generans eius dem essentiae cum deo genito: cum causa differat a causato essentialiteer. Dico quod relatiuorum triplex est genus. Aliqua emim differentiam arguunt in essentia sicut causans et causatum. Aliqua solum in persona: sicut producens et productum. Aliqua solum rati: onis: sicut mouens et motum: idem enim ( sicut voluntas) seipsum mouet. Unde Anselmus dicit: quod voluntas est instrumentum seipsum mouens: et ita sufficit quod distinguantur personaliter personae: ad hoc quod vna aliam producat.
¶ Tertia difficultas est. Si intellectus habet aliquem actum ante quam gignat filium: maxime cum potentiae distinguuntur per actus / et actus per obiectaResmpon. quod sic. Habet enim actum essentialemus qui est intelligere: qui praecedit filium: et alia notionalia: sicut essentialia praecedunt notio nalia. Unde noto quod actus intellectus sunt duo: essentialis et notionalis. Et in quolibet est tria considerare. In essentiali qui vocatur operatio est primo considerare quod intellectus quae producit. Secundo quomodo operatio quae producitur. Et tertio actus ipse qui est operatio et dicitur actus intelligendi / et actus in tellectus. Similiter in secundo scilicet notionali: est tria considerare. scilicet productio actiua scilicet dicere: productio passiua scilicet dici: et filium qui est constitutus ex essentia diuina et dici. Et tunc quando dubitatur quod non / possit habere plures actus: quia potentiae distinguuntur per actus. Uerum est per actus adaequatos: et neu ter (vt patuit)s est adaequatus potentiae. Et sic patet ad quaestionem / quod haec non est simpliciter concedenda: Deus generat alium deum. Tnme si quis velit ipsam distinguem modo praedicto: potest respondere rationibus in oppositum fa ctis.
¶ Ad primum iam patuit: quomodo li alius potest capi adiectiue: et sic significat alietatem in diuinitate: et est falsa. Uel capi substantiue: et sic est vera. Signat enim quod deus genuit alium qui est deus: et hoc est verum.
¶ Ad secundum: negatur maior. Ad probationem: quia intellectus et natura etc. Dico quod philosophus in. 2. physicorum locutus est de intellectu vt est vnum principium producti uum cum voluntate: et sic dico quod bene habet alium modum producendi a natura. Alico modo potest capi intellectus in se: vt est suarum intellectionum principium: et sic est principium productiuum per modum naturae: et sic capitur in proposito: et est completum principium: quando habet obiectum intelligibile sibi praesens.