Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 28
Circa textum
Distinctio. 28. declarat de propri etatibus non personalibus seu consti stitutiuis: scilicet est ingenitum inna scibilitas.
Praeterea conie siderari oportem quod non tm tres praedictae pro prie tates siue notioes in per sonis sut: veruetiam aliae qua aliis notantur nominibus etc. Hic signa tur. 26. distinctio huius primi. In qua postquam magister. 26. et. 27. distinctionibus egit de relationibus constitutiuis seu personalibus hic agere incipit de non constitutiuis seu non personalibus: quae sunt ingenitum / innascibilitas et spiratio. Et diuiditur in tres partes. In prima quid sit innascibilitas / clare ostem ditur. In secunda de nascibilitate ex incidenti sermodo accipitur. In tertia de spiratione seu principio stilus concluditur. Prima in prin cipio. Secunda ibi: Sciendum quoque est / quo sicut solus filius dicitur verbum etc. Tertia in principio distinctionis. 29. Est praetei ea aliud nomen. Prima iterum particula in qua ostenditur quid sit innascibilitas seu ingenitus: partitur in tres partes. In prima osten ditur quid hoc nomen signat ingenitus. In secunda idipsum declarat per hoc non genitus. In tertia quoddam dubium excutit funditus. Secunda incipit ibi: Ideo solet qua ri / vtrum sicut solus pater etc. Tertia ibi: Praeterea quaeri solet cum supradictum sit etc. Et sequitur secunda particula: Sciendum quaque est / quod sicut solus filius dicitur verbum: in qua ex incidenti de nascibilitate sermodo accipitur. Et diuiditur in tres partes. In prima qua ritur / an nata sapientia filius dicitur. In secunda ostendit ex solutione / quod sic esse vere asseritur. In tertia onndit quod essentialiter imago ca pitur. Prima in principio. Secunda ibi: Sed ad hoc dicimus quod in altero etc. Tertia ibi: Illud etiam fieri oportet / quod cum supradictum sit. Et haec est diuisio praesentis distinctionis.
Quaestio
Questio haec tractat de constitutione primae personae et eius negatione. Et duos notat principalitur doctores scilicet Thomam et Bonauen. et habetur a Scoto in isto loco. q. .t et sequentibus. Irca quam mo uetur talis titulus quastionis: Utrum pa ter non genitus hac negatione innascibilitas seu ingenitus in esse constitua tur: Et argu. quod sic / triplici medio.
¶ Pri mo sic. Ca pater proprietate in esse suppositi constituitur: in qua primo a caeteris distinguitur personis: sed huiusmodi est ingenitum seu innascibilitas: igitur etc. Maior patet. Nam qudlibet in diuinis distinguens personale est: cum essentialia sint communia: et ita quod primo distinguit primo constituit. Sed minor probatur: nam negationes insunt ante affirmationes: sicut homo prius est non distinctus quam distinguatur. Cum igitur ingenitum dicat negationem: sequitur quod prae cedit caeteras propetates.
¶ Secundo arguitur sic. Prius quaelibet res est in se quam ad aliud referatur: sed per ingenitum seu per innascibilita tem pater in se absolute consideratur: per patrnitatem vero relatiue ad filium: igitur etc. Maior patet. Quia enim talis res est in se / ideo ad aliud re fertur. Minor patet. Tam enim ingenitum quam inascibilitas priuant generationem et natiuitatem qua sunt respectus: et per consequens non dicunt relationem
¶ Tertio arguitur sic. Fatintale principium totius diuinitatis cuiusmodi est patrsecundum Augustinus et habitum est dist. 15. nobilissima debet constitui proprietate: sed nobilissima dicitur ingenitum et innascibilitas: igitur etc. Maiot pa tet: quia secundum dignitatem suppositorum debet esse dignitas constituentium. Sed minor patet. Considero enim quod id quod minime in creatis a deo communicatur est dignissimum / sicut deitas. Ingenitum autem nulli communicatur: quia omne creatum est productum: paternitas autem con mumicatur. Unde apostolus. Ex quo omnis paternitas in caelo et in terra deriuatur.
¶ In oppositum auctoritate hilarii. 12. de trini. et habita est dist. 26. Nato deo maximum est proprium esse quod filius est: ita et gignenti cum sit pater: igitur paterni tate constituitur. Probatur consequentia: quia sicut filius ad filiationem / ita pater ad paterni tatem: et ita pater paternitate constituetur / et non ingenito.
¶ In ista quaestione ad alias con formiter sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primii articulum tres termi ni sunt:
¶ Ingenitus / innascibilitas et negatio. Unde hos tres terminos simul capiendo / noto: quod quotiens aliqua dictio est composita ex aliquo multiplici et aliqua negatione: tunc est distinguenda: et ratione multiplicitatis / et ratione negationis: sicut facit philosophus. 5 metaphy. vbi impotentiam distinguit / et ratione po tentiae et ratione huius negationis in. Sic in proposito tam ingenitum quam innascibilitas sunt constitu ti ex genito quod dicitur multipliciter / et priuatione: Et ideo ex parte amborum possunt distingui. Unde quo ad praesens / ingenitum dicitur tripliciter: et similiter intelligendum est de innascibilitate. Uno modo vt proprie negetur esse genitum seu productum per generationem: et isto modo tam pater quam spiritussanctus suut ingeniti: quia non sunt producti ge neratione. Secundo modo dicitur ingenitum: quod non est communicatum generatione: sicut econtra posset dici genitum / quod est generatione communicatum: sicut essentia et sapientia / et communia caetera: quae communicantur filio per generationem: et isto modo etiam tam patur quam spi ritus sanctus dicuntur ingeniti: quia non sic communicantur. Tertio modo dicitur ingenitum / quod penitus negat omnem passiuam productionem / seu vt quo / seu vt quod: sicut econtra genitum dicebatur idem quod productum / seu vt quo / seu vt quod: et isto modo solus pater in diuinis dicitur ingenitus: nec enim vt quo seu terminus formalis: nec vt quod / seu terminus totalis producitur. Unde Augustinus .15. de trini. ca 16. Pater solus non est ab alio: et ideo appellatur ingenitus. Et ad Orosium. Non duos ingenitos esse certa fides declarat: quamuis emim sanctusspiritus non gignatur / tamen producitur: ideo sic non dicitur ingenitus. Magister franciscus de maro. huius distin. addit quartum modum / et dixit: quod quarto modo dicitur ingenitum quod nihil habet in se: nec etiam est quod gigni possit: nec vt quo / nec vt quod. Et sic solum nihil sic capiendo est ingenitum: quia caetera ad minus habent ens cui non repugnat communicari. Dat exemplum sicut dicimus: isto modo quod tenebra est ingenita. Sed contra istum modum loquendi arguo secundum logicos. Nulla propositio affirmatiua est vera / nisi praedicatum et subiectum suppo nant pro eodem. Quando autem quod subiicitur nibil signat / sicut tenebra: praedicatum et subiectum non supponunt pro eodem: quia subie ctum pro nullo supponit: vnde omnes tales sunt falsae apud sophistas logicos: Chimera est ens: hircoceruus disputat: tene bra est ingenita. Et si dicatur: tenebra non est genita: igitur est ingenita. Qui sic defendit Franciscum: vadat ad vicum straminis: et in secundo peri hermenias audiet istam conclu sionem non valere: Homo non est iustus: igitur homo est iniustus seu non iustus: immo est fallacia consequentis. Unde et ipse non conce deret istam consequentiam: Paternitas inquantum paternitas non dicit perfectionem: igitur dicit imperfectionem: quia in deo nihil est imperfectum: vnde dico quod debebat sibi sufficere vnus bonus ternarius / et non addere istum quartum modum: qui simpliciter est falsus: vt malum haberet quaternarium.
¶ Noto secundo / quod negatio capitur triplicit secundum doctorem subtilem huius primi: distinctione. 23 in solutione secundi dubii: scilicet negatio extra genus / negatio in genere / et negatio priuans. Negatio extra genus / est illa quae omnem negat entitatem: et nihil funditus po nit: de qua dicitur in primo principio: De quo libet affirmatio vel negatio / et de nullo ambo simul. Secundo dicitur negatio priuans: et est illa quae aliquid negat ab aliquo: ponit tamen aptitudinem ad essendum: sic non dicitur pater ingenitus: quia nequit gigni. Tertio dicitur negatio in genere: et est illa quae aliquid ponit in quo fundatur: differt tamen a negatione priuante: quia non ponit aptitu dinem: sic dicitur pater ingenitus.
¶ Noto tertio quod differunt ingenitum et innascibile. Unde noto quod ista tria se habent per ordinem: natiuitas i generatio et productio. Natiuitas enim solum est viuentium: generatio autem etiam non viuentium substantiarum: vnde dicimu ignem / ignem generare. Productio autem non solum est substantiarum / sed qualitatum: sicut dicimus caliditatem calorem producere. Nec lo quor hic de immutatione intentionali: quia isto modo qualitates generant vt obiecta: ita quod omne quod nascitur i gignitur / non econtra: omne quod gignitur / producitur / non econtra: ita or dine econuerso appositis negationibus: vt dicitur innascibile / ingenitum et improductum Omne enim improductum est ingenitum / non econtra: quia angelus est ingenitus: non tamen est improductus. Omne iterum ingenitum est. innascibile / non econtra: sicut ignis non nascitur: non tamen est ingenitus: ita quod innascibile est superius ad ingenitum. Et hoc de primo articulo. Quantum ad secundum arti. culum sunt tres conclusiones. Prima est de constitutiuo primae personae. Secunda qualiter se habent inna scibile et ingenitum ad illud constitutiuum. Ter tia de quasito.
¶ Prima est haec. Paternitate formaliter prima persona diuina censetur constitui. Probatur conclusio. Quandocumque est aliquid commune multis / et ex se indeterminatum ad multa: primo adueniente determinatione hypostasis / seipsam determinat si sit perfectum ad hypostasim: aut si est imperfectum determinatur: illo dete minante sicut videmus in creaturis quod dif ferentiae determinant genera et species quas cor trahunt. Sed diuina essentia ex se est commu nis tribus personis / et quodammodo indeterminata. Paternitas deo est primum determi nans non sui sed hypostasis: igitur et constituet primam personam. Maior est manifesta. Sed minor declaratur ex. 26. dist. in qua patet quod absoluta nomina in diuinis non sunt propriaideo in patre non sunt propria / nisi paterni tas / spiratio actiua / et ingenitum et innasci¬ bile. Certum est autem quod spiratio actiua non praecedit paternitatem / sicut nec fecunditas potentiam volitiuam et intellectiuam. Sed probo quod nec etiam ingenitum nec innascibile. Nulla negatio conuenit alicui enti nisi ratione alicuius positionis: ex. 1est posteriorum. Ista enim non est vera / homo non est asinus / nisi quia homo est homo / et asinus est asinus. Si igitur prima persona dicatur ingenita: oportet quod sit aliquod positiuum praecedens ratione cuius insit: haec non sunt essentialia / et non restat nisi pa ternitas: igitur paternitas primo distinguit / et primo constituit primam personam diuinam: et ita quaedam relatio / et non priuatio constituit primam personam.
¶ Ex quo infero quod non est dicendum quod prima persona constituatur in esse personali per relationem / inquantum proprietas vel inquantum relatio sicut innuit sanctus Tho. scripti sui in pluribus locis: scilicet in 13. dist. q. 1. et aliis locis. Dicit enim quod con stitutiuum personae potest capi tripliciter. Uno modo inquantum proprietas: et sic praecedit emanationem diuinam: aut inquantum relatio et sic sequitur nec constituit. Prius enim secundum rationem pa ter generat quam referatur: ita quod secundum eum primo proprietas: secundo emanatio: tertio relatio. Sed contra istum modum salua sempersanctitate: quaero ab eo secundum mentem doctoris subtilis. Si paternitas inquantum proprie tas / sit quid absolutum vel respectiuum. Si dicatur quod sit absolutum: ergo diuinae personae. constituuntur per absoluta: quod ipse negat dist. 26. Si autem sit relatiuum: igitur paternitas inquantum relatio constituit: quia inquantum proprietas: et proprietas est relatio. Si vero dicatur quod paternitas inquantum proprietas non est absolutum nec respectiuum: dimittetur philosophus: cuius sui sequaces ipsum asserunt praecipue fuisse imitatorem. Omne enim ens apud philosophum aut est absolutum / aut respectiuum.
¶ Secun da conclusio. Innascibile atque ingenitum in primitate sunt fundamenta originis. Probatur conclusio. Illud est alicuius funda mentum vltimum seu primum a quo suum esse quod est accipit: fundata enim a fundamen tis capiunt quod habent: sicut similitudo ab albedine: sed ingenitum et inascibile sic se habent ad primitatem originis / seu verius primitas ad ipsa: igitur etc. Probatur minor. Primitas enim originis est esse a se / et a quae alius. Quid autem dicit ingenitum / nisi non esse ab alio / et etiam innascibile. Unde loquem do proprie: tam ingenitum quam innascibile / non di cunt nisi quasi partem signati huius quod dico prie mum signum originis. Primum enim signum originis dicit: et non esse ab alio / et a quo alius. Ingenitum vero et innascibile solum non esse ab alio. Et uvltra quando vnum habet re spectum ad duo: et per respectum ad vnum constituitur / et non per respectum ad aliud: prior est respectus per quem constituitur quam alius. Sic in proposito: prima persona constituitur per respectum ad filium: qui respectus signatur per hoc quod dico / a quo alius: alius si gnatur per hoc quod dico non esse ab alio: et ita prius ordine naturae est in patre a quo ali us quam non esse ab alio: et prius pater intelligitur et pater / et esse in primo signo origi nis quam ingenitus et innascibilis: ita quod est ordo iste: Primo paternitas: secundo pri mitas originis: tertio ingenitum et innascibile.
¶ Ex quo infero quod doctor deuotus non satisfecit veritati / ponendo innascibilitatem praeintelligi paternitati. Inquit enim quod primo intelligitur prima persona innascibilis. Secundo pater: ita quod innascibilitas non dicit puram negationem / sed quandam fon talem plenitudinem quae est in patre. Et probat hoc octo mediis. Primo autortoritate magistrorum antiquorum ponentium hanc fontalem plenitudinem. Secundo ex communi opinione: quae dicit innascibilitatem esse proprium patris: et non esset proprium patris si puram diceret negationem: quia conueniret essentiae diui nae qua non est genita: et spiritui sancto qui non est genitus. Tertio ex auctoritate hilarii: quae dicit patrem auctorem diuinitatis. Ista autctorus tas videtur ei inesse inquantum innascibilis: et ita generat inquantum innascibilis: et non inquan tum pater. Quarto ex auctoritate philosophi dicen tis: quod principia quanto sunt priora tanto potentiora: non est autem potentia sola negati one: et ita oportet quod ista fontalis plenitu do quam nominat innascibilitas / dicat aliquam positionem. Quito: quia potest intelligi vna hypostasis sola: quod non posset si paternitas esset prima: cum dicatur relatiue ad fili um. Relatiua autem sunt simul natura id est na¬ turali intelligentia. Probat assumptum: quia sic intellexerunt gentiles: et ita illa erit inasci bilitas. Sexto: quia videtur quod omnes propetates diuine ad vnam diuinam reducantur primam: alia non videtur nisi innascibilitas. Septimo: quia paternitas est communicabilis creaturim: diuina autem innascibilitas non: ergo est per aliquid communicabilis: aliud non videtur nisi innascibilitas: et ita praecedit. Octauo: quia idem est secundum philosophum primum et principium: tamen differunt ratione: nec inest patri primum / quia principium: quia filius est principium: igitur inest patri principium quia primum. Cum igitur ratione paternitatis dicatur principium: ratione vero innascibilitatis dicatur primum: videtur quod innascibilitas precedat. Sed cum doctoris deuoti totali reuerentia: hoc doctori subtili non videtur: nec. etiam vt credo videtur verum: vt patet ex non conclusione. Innascibilitas enim solum dicit negationem in genere. Et quod primo dicit quod antiqui doctores dicunt in patre fontalem plenitudinem. Dico quod ista fontalis plenitudo potest dicere diuinam essentiam: quae est radix fructuum diuinorum / secundum Diony. 2. diuinorum nomninm. Et quia in patre primo pullulant: ideo appropriatur patri ista fontalis pleni tudo. Nec oportet quod inascibilitas illam formaliter dicat / sed bene connotat. Et quod dicit secundo / quod non esset proprietas patris st solum diceret negationem: quia essentiam diuina non est genita: iam patuit quod non dicit negationem extra genus / sicut obiicit / sed bene in ge nere: quae non conuenit essentiae diuinae. Et quod tertio ponit hilarius auctoritatem in patre: non est ratione innascibilitatis: vt patet manifeste ex. 16. distin. ca. Hilarius: sed propter fecunditatem vtramque intellectiuam et vo utiuam. Et adhuc Hilarius non videtur loqui nisi de productione filii: patet ex prin cipio praesentis distinctionis. Nec quod quarto: quia pater principium est per paternitatem: et ita non sola negatione / sicut obiicit. Et quod hoc obiicit quod gentiles intellexerunt vnum suppositum / nec tantum paternitatem. Dico si gentiles hoc intellexerunt constitui: non intellexerunt per innascibilitatem sed per aliquod absolutum. Ceterum intelligebant modo opposito veritati: ideo non est mirum si in¬ conueniens sequitur quod sexto dicit: quod opor tet omnes proprietates reduci ad vnam / quae videtur innascibilitas. Dico quod non est inna scibilitas / sed paternitas / vt patuit. Dico ad septimum secundum doctorem subtilem: dist. 26 quod paternitas diuina de se est incommu nicabilis: licet habeat conceptum vniuocum deo et creaturis. Ad octauum dico: quod tam primum quam principium exquo sunt re spectus / habent aliquod fundamentum: il lud est paternitas / quae dicitur principium respectu filii: et primum respectu ad prius quo caret: nec proprie ratione primi inest sibi prinm cipium / nec econtra: sed ambo ratione pater nitatis. Et licet principium sit in filio: non ta men quod secum habeat primitatem sicut in pa tre: ideo non est consimile. Et sic patet quod fundamentum ingeniti et innascibilitatis est primitas originis.
¶ Tertia concluino. Innascibilitas seu ingenitum primae personae diuinae nequit esse constitutiuum. Probatur conclusio: quia iam intelligitur constitu ta per paternitatem ex conclusione prima. Con firmatur: quia nullum positiuum cuiusmodi est prima persona diuina constituitur per priuatiuum: sed tam ingenitum quam innascibilitas / dicunt ne gationem ex genere: ex secunda conclusione: igi tur etc. Et hoc de secundo articulo. Quantum ad tertium articu lum iu xta tres conclusiones sunt tres difficultates.
¶ Prima. Si paternitate prima persona constituitur: et relatiua sunt simul natura: quomodo potest prima persona secundam praecedere: Respondet doctor subtilis hac distinctione. q. 3. quod sicut cum simul tate naturae stat prioritas perfectionis / sicut homo et risibilitas: quia homo perfectior est. risibilitate: sic cum simultate naturae stat prioritas originis. Et de ista dicit Augustinus li. bro de triplici habitaculo. Cum erimus in patria: videbimus qualiter pater filium praecedit origine. Textus Augustinus in illo libello potius quam libro: quia paruus est: qui intitulatur de triplici habitaculo dei: est iste. parum ante finem libelli. Tunc id est in prima abdi ta creaturarum et ipsius inferni videndo deum videbimus. Tunc iustis manifestum erit quomodo deus est inuisibilis et incor¬ poralis: sine initio / sine fine. Et ante omnis quicquid interest inter nasci quod ad filium pertinet: et procedere quod ad spiriumsanctum. Excepto quod vnus ex vno natus sit: alter ex duobus processit. Et quomodo pater non praecessit filium tempore / sed origine: nec spiritumsanctum. Et quomodo omnia dei vnum sunt in deo: excepto quod ad relationem pertinet. Unde sapientia dei trinitas et aeternitas non solum sunt vnum inter se: verumetiam non sunt aliud quam sit ipse deus etc.
¶ Secur da difficultas. Cum innascibile et ingeni tum sint negationes: quomodo possunt poni esse notiones? Respondit frater Franciscus: quod ad notionem quattuor requiruntur conditiones. Pr ma quod importet dignitatem: vnde quia improductibilitas ad intra non importat dignitaton non dicitur notio. Secunda quod sit comune ad positiuum et negatiuum: quia aliqua negatio est no tio / sicut inquit / ingenitum: positiua / sicut caeterae: vt generatio et processio. Tertio requiri tur quod non sit commune tribus: ideo infinitas non est notio: et hucusque bene dixerat: sed vt suum malum habeat quaternarium: et di mittat bonum ternarium: dicit / quod quarto requiritur quod non sit communis duabus personis: et ideo inquit: Spiratio actiua non est notio. Ecce dictum contra vniuersitatem magistrorum: et maxime contra suum magistrum huius dist. q. 1. in solu. vltimi argumenti: vbi expresle ponit spirationem actiuam notionem.
¶ Tertia difficultas. Si inspirabili tas sit notio sicut ingenitum: Respondit do ctor deuotus. q. vltima huius dist. quod non: quia includitur in innascibilitate. Quia vt dictum est in primo articulo. Innascibile dicitur quod omnem negat productionem / et ita spirationem passiuam. Doctor tamen subtilis sub dubio relinquere videtur / aut quodammodo innuere quod sit notio et sic essent sex notiones scilicet quattuor in patre: duae affirmatiuae. scilicet generatio actiua / et spiratio actiua: et due negatiuae / igenitum et inspirabile: et tres in filio scilicet vna negatiua / scilicet inspirabile: et duae positiuae / scilicet generatio passiua / et spiratio actiua. Unica vero in sancto spiritu scilice spiratio passiua. Teneatur ista via: vel illa teneatur quae tacta est distin. 26. quod sunt tantum quinque. Et sic patet ad quaestionemus quod scilicet pater non genitus / nec ingenito nec in nascibili in esse constituitur. Et tunc ad argu menta.
¶ Ad primum: nego minorem: et quod probatur: quia prius est negatio quam affirmatio sicut prius homo intelligitur non distinctus quam distinctus. Dico quod si habet veritatem: solum habet in his quae sunt eiusdem nomins: sicut distinctus non distinctus: sicut in essen tia diuina prius intelligitur non pater quam pa ter. Sic autem non est de innascibili et paternitate / vt patet: ideo non currit argumentum.
¶ Ad secundum dico / quod maior est vera: quand res per respectum ad aliud non constituitur: sic non est in proposito: quia per paternitatem in esse constituitur: quod etiam dicitur in minori / quod in genitum non dicit relationem. Dico quod immolicet negatiue. Unde Augustinus 10. de trini. et est in littera. Non receditur a relatiuo praedicamento cum ingenitus dicitur.
¶ Ad tertium di co: quod essentia dinina est nobilissimum constitutiuum: non solum personae patrem / sed trium: et hoc sufficit. Et quod dicit: paternitas commu nicatur / non ingenitum. Dico quod non est propter maiorem perfectionem / sed propter repugnan tiam ad creaturam: cui repugnat quod sit: et non producatur. Et sic patet ad quaestionemus
Conclusiones
¶ Ex ista vero distinctione sicut x prae cedentibus: de mente magistri tres capi untur conclusiones. Prima conclusio. Altera notio ingenitum fertur quam sit gignitio: nec fla men dicitur. Dicit conclusio quod alia est in par tre ingenitum notio / alia generatio actiua: et quod spiritus sanctus non dicitur ingenitus. Et ponitur haec conclusio a principio distinctio nis vsque ad illud ca. Praeterea quaeri solet cum supradictum sit etc.
¶ Secunda conclusio. Esse simpliciter donat essentia: dicit veraciter sacra theologia. Dicit conclusio: quod licet pater paternitate sit pater / et filius filiatione filius: tamen tres persone sunt simpliciter diuina essentia. Et deducitur ab illo loco: Praeterea quaeri solet etc. vsque ad il lud capitulum: Sciendum quoque est quod sicut solus.