Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 35
Circa textum
Dis. 35. in quae postquam magister dixit superius a 2. di. vsque ad. 34. inclusiue: agit de trinitatis et vnitatis sacramento: hic decla rat conditiones secundum quas in deo ratio est causalitatis: vt sunt potentia / sapien tia / seu scientia et voluntas.
CUnque supra disseruerimus ac plura dixerimus de his quae communi ter secundum subam de deo dicuntur etc. Hic signat 36. dist. huius primi: In qua postquam magister a se cunda dist. inclusiue: vsque ad. 34. de sanctissima egit trinitate ac vnitate: nunc incipit de potentia / scientia agere ac voluntate. Et scin ditur in tres partes principales praesens tracta tus. In prima agit de scientiae infallibilitate. In secunda de omnipotentiae summa maiestate. In tertia de complacentiae dei voluntate. Prima in principio. Secunda dist. 42. Nunc autem de omni potentia dei agendum est. Tertia dis. 465. Iam vero de voluntate dei aliquid. Prima iterum perticula in qua agit magister de scientiae dei infallibilitate: in tres partes diuiditur. In prima de scientia dei agit generalitur. In secunda quaerit / an noscat essentia immutabiliter. In tertia de praedestinatione specialitur. Prima in principio. Secunda dist. 36. Nunc ad propositum ergo re uertentes. Tertia dist. 40. Predestinatio vero est de bonis salutaribus. Prima iterum pars in qua agit magister de dei scientia genera liter: diuiditur in tres partes. In prima dei cognitio clare aperitur. In secunda quo sint res in deo modoostenditur. In tertia deus quo me dio in rebus est dicitur. Prima in principio. Se cunda dist. 36. Solet quaeri cum omnia dicantur esse in dei cognitione. Tertia dist. 37. Et quoniam demonstratum est ex parte etc. Prima iterum quae est praesens distinctio: in qua dei cognitio clare aperitur: in tres partes scinditur. In prima varia nomina dat simplici scientiae. In se cunda ostendit quod per temporalia vox extat praescien tie. In tertia ostenditi / quod in deo entia tenent esse noticiae. Prima in principio. Secunda ibi: Hic considerari oportet / vtrum scientia vel etc. Tertia ibi: Propterea omnia dicuntur esse in deo. Et haec est diuisio etc.
Quaestio
In ista quaestione declarat de ideis iuxta mente Sco. li. i. dist. 36. q. 1. in opere anglicano. Et notat opinioes et errores: sicut patebit in margine: praecipue philosophorum. 7. metaph.
Irca quam que ritur: Utrum mentis diuine obiecta secundaria rerum sint ars vel idea: Et arguitur quod non / triplici medio Francis. de maronis contra doc. subtilem: quae tangit in summa distinctione. 47. q. 1. arti. 2.
¶ Pri mo sic. Nullum quod non est adorandum aut quo fruendum non est / idea censetur: sed obiecta secundaria seu cognitum esse sunt huiusmodi: igitur non sunt ars vel idee. Maior patet auctoritate beati Augustinus in libro. 36. de trini. vbi expresse ponit quod ideis beatificantur: et quod ideae sunt adorandae. Sed minor patet: quia obiecta secundaria seu esse cognitum mentis divinae sunt entia rationis: quib nec adoratio debetur nec fruitio.
¶ Secundo arguitur sic. Nihil quod non est aeternum est ars dei seu idea: sed esse cognitum in deo seu obiectum secundarium non est aeternum: igitur non est idea. Maior est expresse Aug. in li. 93. quaestionum. Sed minor patet: quia aeternitas est conditio entis simpliciter / non secundum quid: inquiente Boe. in 5. de consol. Interminabilis vitae simul tota et perfecta possessio.
¶ Tertio arguitur sic. Nihil quo deus non est formaliter sapiens est idea: sed obiectius secundariis non est deus formaliter sapiens: igitur obiectum secundarium non est formaliter idea seu ars. Maior pa tet: quia inquit Augustinus quod idearum participatione fit anima beatissima. Sed minor probatur: quia videndo essentiam suam est beatus: illud au tem obiectum secundarium distinguitur ab ea ve lut ens secundum quid ab ente simpliciter.
¶ In oppositum arguitur auctoritate Augustinus in li. 93. q. q. 4. 46. ideae sunt formae aeternae in mente diuina / secundum quas aliquid est formabile. Sed huiusmodi est esse cognitum: sicut arca in mente artificis est idea arcae exterioris: et per consequens esse rerum cognitum in deo est rerum idea.
¶ In ista quaestione pariformiter ad alias sunt tres articuli declarandi. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primum articulum termini sunt idea / ars / et obiectum secundarium.
¶ Idea secundum fratrem alexandrum / secunda parte sunme: dicta est ab idor quod est aqua. Sicut enim in aqua representantur variae imagines: sic in deo variae res per huiusmodi ideas. Unde inquit Seneca in lib. 5. epistolarum lucilii: quod idea dicitur vt est in artifice / sed idon in artificiato: sicut diceremus suo modo: Albedo et album: ita quod idon est effectus ideaeUnde idea secundum doctorem subtilem hac distin ctione: est ratio aeterna in mente diuina secundum quam aliquid est formabile antequam forme tur. Tria dicit doctor. Primo dicit ideam rationem aeternam in mente diuina. Ex quo patet / quod loquendo proprie / in nulla creatura est idea: quia est ratio aeterna. Nihil autem aeternum nisi deus: transsumitur tamen ad creaturam: sicut dicitur idea artificis: est autem in mente diuina. Ex quo dicunt aliqui: quod dicitur idea quasi in deo. Et patet vltra quod esse volitum in deo non est idea: Tum primo: quia non est ratio Tum iterum: quia non est in mente diuina. Est autem idea in mente diuina / sicut cognitum in cognoscente. Secundo dicit doctor / quod idea est secundum quam aliquid extat formabile. Et debet accipii secundum quam formatur: vt sit sensus: Sicut artifex operatur secundum artem quam habet / sic deus secundum ideas. Tertio dicit / antequam formeture Ex quo patet nullum conditum coaeternum ide is: immo exigitur praecessio idearum super ideata. Noto quod idea in greco habet tria nominia / et in latino totidem. In greco dicitur idea ethimagium et paradigma. Duo prima ac cepta sunt a platone. De primo dicit Augstinus in libro octogintatrium quaestionum. q. 4. 46. quod nomen ideee a Platone repertum est. De secundo habetur in. 1. metaphy. vbi vocatur secundum modum platonis forma imprimens ethimagium / et impressa sigillum. Tertium repertum est ex Dionysio primo de diuinis nominibus: vbi fuit vsus paradigmate pro idea / secundum trans lationem Ioannis Scoti.
¶ In latino eti am habet tria nomina: ars / exemplar et re tio. Ars habetur ex Augustinus 6. de trinitis vbi dicit: quod filius est ars plena omnium rationum viuentium. Ratio ex eodem libro octo gintatrium quaestionum: vbi dicit quod alia ratione conditus est homo / alia equus. Tertium nomen scilicet exemplar: habitum est a Dionysio. 4. de diuinis nominibus. Ubi enim Ioannis Scoti translatio habet paradigma: abbas vercellarum habet exemplar.
¶ Secundus terminus est ars. Nota quod isti tres habitus differunt: qui sunt de operabilibus: theologia / ars / et prudentia. Potest namque animus noster considerari / aut respectu dei / aut respectu sui / aut respectu exterioris. Si consideretur respectu dei¬ dicitur habitus theologie: qui dirigit animum ad dilectionem dei et proximi propter deum. Si consideretur respectu sui: sic est pru dentia: quae dirigit in actionibus interius seu virtutibus. Unde philosophus in. 6. ethicorum dicit. Prudentia est ratio rerum a no bis agibilium. Si tertio consideratur respectu exterioris: sic est ars. Unde philosophus in sexto eodem. Ars est ratio rerum a nobis factibilium.
¶ Tertius terminus est obiectum secundarium. Obiectum dicitur de obiicio cis. obiicere. Unde obiectum dicitur quod se obiicit seu praesentat potentiae operanti. Unde noto / quod respectu diuini intellectus primo se obiicit diuina essentia contemplanda: propterea dicitur obiectum primarium: et se habet respectu diuini intellectus in ratione mouemtis et terminantis: capiendo mouens large: et sub isto primo obiecto comprehenduntur modi intrinseci deitatis attributa diuina et personae diuinae etc. vsque ad rerum esse cognitum. Secundo se obiiciunt creaturae in esse cognito seu intelligibili: et istud esse intelligibile intellectum non mouet diuinum / sed solum terminat: et ideo obiectum nominatur secundarium: et producitur in tali esse per cognitionem obiecti primarii. Tertio se obiiciunt creature in esse realis existentiae: et istae nec terminant nec mouent intellectum diuinum: sed est solum earum respectus de tertio modo relatiuorum ad deum: ita quod ad deum referuntur / non deus ad eas: vt distin. 30. dictum est. Et tantum de primo articulo. Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima est de idea in se. Secunda de idea vt est in deo. Tertia de idea respectu creature.
¶ Prima est haec. Uirtute diuinae scientiae in esse intelligibi li idea producitur. Dicit prima pars / quod virtute diuinae scientiae. Probatur. Omnis enim scientia / aut est mensura rerum sicut diuina aut mensurata a rebus sicut alia: vbi iuxta obiecti esse scientia mensuratur: et est obiectum causa partialis effectiua scientiae: sicut dicit Augustinus obiectum et potentia pariunt noticiam. Exquo igitur scientia dei est mensura re rum non debet accipere esse ab obiecto rei cre¬ abilis: sed eidem dare esse per obiectum scientie creaturae. Et ideo dicit prima conclusionis pars: quod est scientia dei ideae productiua. Et si obiiciatur quod obiectum debet praecedere eius cognitionem. Di co quod est obiectum primarium quod mouet et terminat: et de isto verum est: et huiusmodi est diuina essentia. Est aliud quod non mouet sed terminat: sicut sunt ideae: et de isto non oportet: immo producitur scientia: sicut esse cognitum cau satur a nobis in obiecto cognito. Et si dicatur quod scientia et cognitio diuina quammaxime non de bent esse productiue: cum sint actiones immanen tes: quae sunt fines et non principia operandi secundum pilosopum. Dico quod est productio realis: et de ista verum est / quod diuina cognitio non est productiua. Est et productio rationis / sicut esse intelligibile: cuiusmodi est idea: et de ista non opor tet: immo a qualibet cognitione relinquitur in obiecto esse cognitum.
¶ Secunda pars conclusi onis dicit: quod idea est esse intelligibile: vnde idea nihil aliud est nisi obiectum secundarium diuini intellectus. Imaginor enim quod non solum ab aeterno intellexit deus suam essentiam / sed relucentes creaturas in esse simplici. Istud autem esse relucens dico esse rerum intelligibile: vnde patet quod deus respectu sui / nec alicuius entis in deo formaliter est idea: vnde hic extat ordo. Primo essentia diuina. Secundo essentia diuina a diuino cognita intellectu. Tertio istud esse intelligibile / seu dea a diuina productum cognitione: vnde proprie hoc esse intelligibile seu idea: non est nisiquidam respectus terminatus ad diuinam cognitionem: sed ille respectus est aeternus si cut creari temporalis.
¶ Tertia pars con clusionis diciti / quod idea producit. Probatur: quia ab extremo ad extremum non fit transitus nisi per medium. Accipio produci simpliciter / et non produci simpliciter: sunt extrema contradictionis: igitur inter ea non fit transitus nisi per medium: medium autemest produci in esse secundum quid: quod nomino esse intelligibile seu ideam.
¶ Ex quo pateto defectus Goffredi de fontibus / ponentis huiusmodi requiri ideas propter rationem obiecti intellecti. Inquit enim quod ad cognitionem tria requiruntur scilicet intellectus: secundo obiectum: tertio ratio obiecti: tunc dicit quod in deo penitus est idem intellectus et idem obiectum: et ita non potest poni idea ex parte intellectus / nec obiecti vt sic: sed ponitur ex parte rationis: quia sub alia ratione causatur cognitio a diuino intellectu: inquantum essen tia diuina est obiectum. Et sub alia ratione essentiae / et inquantum repraesentat creaturas: et dicit quod non possit esse diuina cognitio distin ctorum nisi in obiecto praecederent distinctae rationes sub quibus cognosceretur: patet oppositum ex conclusione: non enim idea praecedit diuinam cognitionem / vt dicit: sed sequitur: quia ea producitur: nec est ratio obiecti primarii / sed sequitur primarium obiectum. Et confirmatur conclusio ratione docto. subtilis. Undecumque obiectum limita tum potest esse causa alicuius cognitionis: si illud fiat illimitatum aliqualiter: potest esse causa perfe ctioris: et si illimitatum simpliciter infinitae cognitionis. Probatur ista: quia ista illimitatio non ponit imperfectionem / sed addit perfectionem: sed si essentia diuina esset limitata posset vna ratione causare cognitionem sui: igitur exquo simpliciter est illimitata: poterit vnica ratione perfectissima omnium causare cognitionem: et ita idea non praecedit cognitionem diuinam / sed sed cur. Et si quaeratur: anidea producatur a diui na cognitione ante productionem filii et spiritussan cti / vel perfecta productione: et videtur quod ante: quia pater est sapiens in primo signo origi nis / non praeintellecto filio: et tamen ideis fit quis sapientissimus secundum Augstin. Hic dico quod praeintelligitur productio tam fili quam spiritussan cti productioni idearum. Productio enim tamfili / quam spiritus sancti est ex obiecto primari:o productio idearum est ex obiecto secundario / vel verius productione secundarium producitur obiectum. Quando autem aliqua potentia aspi cit duo obiecta: primo aspicit obiectum prius marium quam secundarium / immo per primarium aspicit secundarium: vnde dico quod tota trinitas pro ducit ideas in esse intelligibili / tamen alio modo: quia pater a se / filius a patre / spiritussan ctus ab vtroque. Et quod dicitur quod pater intelligitur sapiens / non intellecto filio: hoc non obuiat: possum enim intelligere patrem habere ideas / non intelligendo filium: quia patur eas habet a se: sed dicetur quod non habet nisi producto filio. Dico quod habet in illo priori cognitionem diuinae essentiae / in qua est perfectis si ma beatitudo: nec expectat idearum cogni tionem: vt quidam imaginantur: cum omnia sint in eodem instanti aeternitatis. Et si quae ratur: ad quid sunt istae ideae in deo? Dicius doctor deuotus huius distinctionis: q. 1. quia omnis sapiens artifex requirit similitudinem artificii vt debite operetur. Cum igitur deus sit artifex sapientissimus: requirit ideas / quasi quasdam rerum similitudines. Et si dicatur / quod cognitio diuinae essentiae sufficeret cum sit eminentissima. Dico quod sufficit eminenter: ex sua tamen eminentia pas magis proprias producit ideas.
¶ Secunda conclusio est de ideis respectu dei: et haec est. Cum formali idearum a diuina essentia distinctione / inter eas realis stat identitas. Dicit prima pars / quod ideae distinguuntur formaliter a diuina essentia. Probatur. Nullum ens rationis est idem formaliter enti reali. Sed diuina essentia est ens reale: ideae sunt ens rationis: igitur non sunt idem formaliter. Et addatur. Sed ens rationis dicit quidditatem et diuina es sentia: igitur distinguuntur formaliter. Et si quaeratur: an formalitas ideae sit quid absolutum vel respectiuum? Dico quod dicit quid respectiuum. Et si quaeratur: ad quid: an ad ideatum / an ad diuinam cognitionem: Dico quod ad diuinam cognitionem: vnde ad ideabile nullum respectum dicit nisi solum quia ter minat respectum ideati. Et si quaeratur: an dicat solum respectum? Dico quod non: quia includit ens quod abstrahit ab absoluto et respectiuo.
¶ Sed forsan quaereret quis: quod est fundamentum idearum? Dico quod di dina essentia: vnde omnes ideae collocantur in diuina essentia. Sed quare ergo non di citur ideata diuina essentia / sicut paries dicitur albus / quia albedo est in eo? Dico quod non est simile. Albedo enim est in pariete et tanquam in subiecto / et tanquam in fundamento: et dicitur paries albus: non quia fundamen tum albedinis / sed quia subiectum. Diuina essen tia autem solum est fundamentum idearum / non subiectum: ideo non est simile. Et est exemplum. Diuina enim essentia extat fundamentum divine paternitatis: et tamen non dicitur pater loquendo formaliter / sed bene identice.
¶ Secunda pars conclusionis dicit / quod ideae sunt idem realitur cum diuina essentia: probatur. Omne eternum est deus: sed idee sunt aeterne: igitur sunt deus seu diuina essentiam. maior est fidei quae plura aeterna non patitur: immo cuncta praeter deum ponit condita ex tempore. vnde In principio creauit deus caelum et terran Sed minor patet per Augustinus in li. 93. quae stionum. Idee sunt formae aeterne et inuaria biles.
¶ Ex quo patet error quorundam an tiquorum ponentium ideas distingui realiter a diuina essentia. Dicunt enim isti: quod for mae reperiuntur in triplici rerum genie. Primo in mundo sensibili. Secundo in mente creata. Tertio in mente diuina in qua est mundus archetipus: immo ipse idee in deo dicuntur mundus archetipus siue arche tipia secundum Dion. de diui. non. dicunt igitur isti quod formae in mundo sensibili habent tria sicut albedo et nigredo scilicet distinctionem rea lem: oppositionem et compositionem: distinguuntur enim realitur albedo et nigredo: opponuntur contrariae: et componuntur cum subiecto: vt cum sorte et platone. In mente autem creata so lum habent duo scilicet distinctionem realem et compositionem: non enim est oppositio inter eas in anima secundum algamelem: in deo autem seu diui o na mente solum est realis distinctio inter eas et non compositio seu oppositio: hoc pa tet / esse erroneum: nam quicquid est in deo est realiter idem deo: vnde ista opinio ex bono principio in malum decidit finem. Quo enim ad duo prima membra: dicit verum: sed in tertio deficit:
¶ Sed dubitatur hic: quia varii varie loquuntur de platone et de ideis platonicis quae fuerit de istis ideis eius intentio. Dicitur probabiliter: quod eius positio fu it ponere istas ideas in deo / siue in mente diuina quam vocauit noyvm: vt refert macrobius in li. de somnio scipionis mediam tibus quibus creauit vniuersa: vt patet in thimeo. Unde Boetius allegans eius dictum me trice. 3. de consol. dicit. Mundum mente ge rens similique immagine formans id est gerens in mente mundum archetipum seu exemplarem et ad eius immaginem mundum creans sensibi lem: et ita non posuit ideas realiter distingui a deo. Et hoc confirmatur triplici auctoritate. Prima est aug. 7. confessio. vbi dicit. Formasti mihi domine quosdam platonicorum libros ex greca lingua in latinam versos: vbi legi non eisdem verbis sed eisdem sententiis quod in principio erat verbum et verbum erat apud deum etc. vsque ibi. Et verbum caro fa ctum est. vbi Aug. per verbum capit ideas t ita est realis identitas quia dicitur et deus erat verbum.
¶ Secunda est eustracii in commento primi ethicorum in expositione opi nionis platonisqui posuit bonum per se esse hominis felicitatem: vbi increpans arist. de impugnatione platonis dicit: Poteras o Aristo. aliud dicere: vnde in textu commenti dicitur quod aliud sentiebat Plato: aliud impugnabat Aristo. quod non valet: nisi quia plato ponebat ideam boni deum esse: et aristo. dicebat quod ponebat quoddam aliud separatum
¶ Tertia est magistri Frantur. de maronis conflatus sui dist. 47. q. 3. vbi dicit platonem recte de ideis sensisse: et philosophum eum ex inuidia impugnasse. Et si obiicitur ex glo. super Sen. Dicente quod plato posuit tria aeterna: deum: ideas et ile seu materiam primam. Dico quod glo. loquitur secundum opinionem commu nem: vel verius dicendum: quod non est glo. il la satis autentica.
¶ Tertia conclusio est: de ideis respectu creature: et est respe ctu cuiuslibet incomplexi creabilis in deo cem setur idea probatur. summus artifex suum sunme nouit artificium: sed deus summus est artifex. igitur summe nouit creaturam quae est suum artificium: et ita sigillatim de qualibet in particulari habet ideam.
¶ Ex quo patet er tor commentatoris auerrois in. 1i. metha. ponentis quod deus non habet noticiam aliari rerum a se nisi inquantum sunt entia: quia enim inquit essentia sua est causa rerum: ideo cognoscendo essentiam suam: cognoscit alias res inquantum entia: licet non inquantum veo vel illud: sicut cognoscens calorem ignis qui est causa aliorum calorum: alios calores cognocit non inquantum hoc vel hoc: sed inquantum calor: hic patet manifeste falsum et contra scacram sripturam: ad Heb. 4. omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Et confirmatur: quia congnoscere hoc vel illud in particulari arguit aliquam perfectionem: et ita si deus ea careat non erit summe perfectus saltem extensiue quod est impossibile. Dixi tamen notanter in conclusione respectu cuiuslibet incomplexi creabilis: quia complexorum contingentium non habet ideas: sed ea cognoscit determinatione voluntatis: vt pa tebit infra. distin. 36. verbigratia: Antichristus habet ideam: et forte habet ideam: non tamen huius antichristi erit: vnde idea in deo so lum est cognoscibilium ante determinationem voluntatis: quae necessario producuntur in esse in telligibili: cuiusmodi sunt omnia incomplexa. Et si quaeratur: vtrum in deo sint idee infini te: dicitur quod sic: quia omnium numerorum habet ideas proprias qui tamen sunt infiniti: tum quia omnium punctorum in linea habet proprias ide as: quae tamen sunt infinita: tum tertio: quia omnium instantium temporis habet ideas quae tamen sunt infinita. Et si quaerat quis vtrum idee dicant formaliter perfectionem. Dico quod non licet bene realiter: cum sini idem quod deus: et ratio: idea enim est solus re spectus rationis. igitur: cum igitur paternitas sit relatio realis et non dicat perfectionem forma liter: a fortiori nec iste idee. Et hoc de secundo articulo. Quantum ad tertium articu lum sunt tres difficultates iuxta tres con clusiones.
¶ Prima est: vtrum idee aequae pene dicantur produci virtutae diuine sapientiae sicut virtutae diuinae scientiae. Dico quod non nam sapientia proprie aspicit diuinam essentiam scientia autem creaturam vt inquit Augstin. super illo apostoli verbo: alii per spiritum datur fermo sapientiae. Alii sermo scientiae secundum eun demspiritum etc. idee vero non sunt respectu dei vt dicatur deus idealis: sed solum respe ctu creature: ideo dicuntur virtute diuinae sci entiae produci non sapientiae.
¶ Secunda difficultas est: quo possunt idee esse idem realiter cum diuina essentia cum non sint res et identitas realis requirat extrema realia Dico quod ideas esse idem realiter cum diuina essentia potest intelligi: aut quod eorum quodlibet ex parte sui sit natum esse res: tamen identificatur in identitate reali: et sic dico quod idee et diuina essentia non sunt idem realiter: quia idea solum est formaliter rationis respectus. Secundo potest intelligi esse idem realiter quod non dicant distin ctas res: et veram habeant inter se identitatem: et isto modo sunt idee idem realiter cum diuina essentia.
¶ Tertia difficultas: vtrum sit prdo in ideis. Dico quod loquendo quantum ad genia et species est ordo: vnde prima idea est pri me in perfectione speciei creabilis. sicut si se raph esset vltima seu prima in perfectione: species illius esset prima idea in deo: secunda consequentis speciei: et sic consequenter de spe ciebus: et completo ordine specirum oportes scandere ad genia subalterna: et dehinc tertio ad genalissima genia: vnde idea substantiae pri or est in deo quam idea quantitatis: et idea quali tatis quam relationis: loquendo autem de ideis indiuiduorum: Dico quod non habent ordinem: quia sunt idee infinitae: et inter infinita non est primum nec vltimum: et per consequens nec medium: nec tamen est confusio: quia confusio eorum est quo apta nata sunt ordinari: cuiusmodi non est in ideis indiuiduorum. Et tantum de tertio articulo: et sic patet ad quaestionem quod videlicet men tis diuinae obiecta secundaria sunt vere idea sed non ars nisi appropriate: quia ars dicit habitum. Et tuc ad argumenta.
¶ Ad I primum nego minorem: ad probationem: quia sunt ens rationis. Dico quod non adorantur inquantum entia rationis: sed inquantum sunt idem diuinae essentiae.
Conclusiones
¶ Ex ista vero distinctione sicut de praecedentibus de mente magistri tres ca piuntur conclusiones.
¶ Prima conclusio: vario nomine dei scientia ac sapictia lucet in homine Dicit conclusio quod scientia dei habet multa nomina et tamen vnica est: et ponitur a principio distinctionis vsque ad capitulum illud: Hic considerari oportet vtrum scientia etc.
¶ Secunda conclusio: praescientia et dispositio manent in deo si non sint entia. Dicit conclusio quod dato quod nihil esset praeter deum: adhuc esset praescientia et dispositio in deo: et hoc intelligendum est quo ad absolutum. scilicet scientiam absolute: non quo ad respectum quem notat praescientia. Et deducitur ab illo ca. hic considerari oportet vsque ad illud capitula Propterea omnia dintur esse in deo.