Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 34
Circa textum
PRedictis est quae adiiciendum quod quidam peruersi sensus homines intantam prosilierunt in sania: vt diceret non idem esse natura dei: et personam si ue hipostasim. Hic signatur distinctio 34. huius primi quae sic continuatur ad praecedentes. Nam postquam magister in praecedenti distinctione ostendit: quod personalis proprietas deitas vere dicitur: nunc in ista distinctione ostendit quod personarum maiestas deus esse dif finitur. Et partitur in tres partes principa les. In prima an sit praedicatio de deo tangitur. In secunda appropriatio mira subiungitur. In tertia grata translatio epilogo nectitur. prima in principio. secunda ibi Ex predictis constat quod sicut essentia etc. tertia ibi. Praeterea sciendum quod in assignatione etc. tertia parte indiuisa manente: pars pri ma in qua: an sit predicatio de deo: tangi tur: diuiditur in tres. In prima erroris deus uii claret positio. In secunda dicti hylarii datur solutio. In tertia cadentis dubii est explanatio. prima in principio. secunda ibi: Hic quidam dicunt non intelligentes. tertia ibi Hic considerandum est cum deus sit diuina essentia. Et sequitur illa particula: ex predictio constat: quod sicut essentia etc. in qua appro priatio mira subiungitur: et diuiditur in tres. In prima appropriationis tangitur veritas In secunda huius rationis additur equitas In tertia vnius dictionis adest autctoritas: scilicet homousion: prima in principio. secunda ibi: Id ergo sacri eloquii prudentia: tertia ibi: Hic non est praetermittendum etc. Et haec est diuisio praesentis dist. nectionis.
Quaestio
Questio haec declarat secundum mentem sco. li. i. dist. 34. li. reportationum parrhysius q I. est de appropriatis personarum diuinarum in qua tangit opiniones et errores vt patet. Irca quam moue tur etc. vtrum patri potentia: filio sapientia: spiritui sancto bonitas debite approprientur. Et arguitur quod non triplici medio.
¶ Primo probatur quod patri non attribuatur potentia: arguitur sic. Cui attribuitur virtus: ei attribuitur potentia: sed virtus appropriatur filio: ergo potentia: et per consequens non patri. maior patet per philosophum in primo de caelo et mundo: virtus enim secundum eum est vltimum de potentia: et ita dicit quasi potetiae comple mentum: et per consequens eidem appropriatur persone vtrumquem. Sed minor patet auctoritate apostoli vbi loquens de filio dicit. Qui cum sit splendor et figura substantie eius: portansque omnia verbo virtutis eius: et ita virtus ei appropriatur.
¶ Secundo arguitur quod sapien tia non debeat appropriari filio. Illi est sa pientia approprianda cui rerum creatio sed creatio appropriatur patri non filio. igitur et sa pientia. maior patet: quia sapientia cuncta in suo ordine conduntur: vnde philosophus in. 1. metha. Sapientis est ordinare. minor vero patet auctoritate simboli apitulorum et niceni. Credo in deum patrem omnipotentem crea.
¶ Tertio arguitur: quod bonitas debeat appropriari filio non paraclito: illi maxime est bonitas approprianda: qui se maxime communicat. Sed filius est huiusmodi: non aliae personae. igitur sibi debet appropriari bonitas. maior patet per Diony. 4. de diui. nomnibus: bonum sui ipsius est communicatiuum. Sed minor patet In creatione enim: verbo cuncta creata sunt. In redemptione verbum caro factum est. In glorificatione: haec est vita aeterna vt cognoscant te solum deum verum et quem misisti iesum christum. In oppositum est magister in littera vbi patri potentiam: filio sapientiam: clemen tissimo spiritui bonitatem attribuit.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus; Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Potentia ultra dicta de ea in. 7 et. 20. distinctionibus potest hoc accipi tripliciter i Primo theologice: et dicitur respectu produ cibilis in eadem suba seu essentia: ita quod hoc modo pa ter habet potentiam productiuam filii: et filius habet quod possit produci: nisi enim esset produci bilis / nullatenus esse posset productus. Unde Aristo. in. 6. physicorum. Quod impossibi le est fieri / impossibile est factum esse: et ista dicitur simpliciter potentia productiua. Secun do dicitur potentia metaphysice: et isto mod dicitur potentia creandi in deo: et in creatura respondet potentia obiectiua quae non dicit for maliter nisi quendam respectum ad esse in actu distincto essentialiter a potentia creatiua: et ista potest vocari potentia actiua: quia ex par te eius quod agitur nihil praesupponit. Tertio dicitur potentia physice: et dicitur in agen te potentia factiua / et in facto potentia subie ctiua: et est quando aliquo praesupposito agens agit: sicut fit in actionibus naturalibus: vbi semper materia seu subiectum supponi tur: et his tribus modis applicari possunt tres modi potentie: quos ponit philosophus in. 5 metaph. vbi vocat potentiam potestatemus Primus enim modus est: quando potestas est principium motus aut mutationis: aut in al tero simpliciter / aut in altero inquantum alterum. In altero simpliciter / quando faciens distinguitur a facto. In quasi vero altero: quando idem in seipsum aliquid facit: sicut dum seipsum sanat medicus. Et iste mo dus philosophi respondet tertio praedicto scilicet physi co. Secundo dicitur secundus modus potestatis apud philosophum: quando est potestas non solum agendi / sed bene agendi: sicut sunt perfecta agen tia: et hic modus respondet secundo scilicet meta physico: vbi res de non esse simpliciter ad esse producuntur. De quo dicitur. Uidit de us cuncta quae fecerat: et erant valde bona Tertius modus est: quando potens poter tia / aut omnino immutabile est / aut non de facili: et hic respondet primo: in quo tam pro ducens quam productum aeterna sunt: et hic est rectissimus ordo ascendendi ab imperfecto ad perfectum in natura primo simpliciter posse: secundo posse bene operari: tertio esse immutabile / aut simpliciter / aut non de fa cili.
¶ Secundus terminus est sapion tia: aut a sapere inquantum illuminat intellectum: aut a sapore / inquantum inflammat affectum. Unde sapientia solet capi tripliciter. Uno modo vt tam scientiae quam intellectus complectitur noticiam / seu conclusionum et principiorum. Et hoc modo videtur loqui philosophus in. 6. ethicorum: vbi sapientiam diffiniens dicit: Sa pientia est quasi quoddam caput / habens intellectum et scientiam. Unde et philosophus in 1. metaphy. dicit: quod sapiens quodammodo omnia nouit. Et in. 1. elenchorum (vbi opera enu merantur sapientis) philosophus dicit: quod sapientis est bene dicere de eis quae nouit: et mentientem posse redarguere. Secundo dicitur sapientia vt distinguitur contra scientiam: et sic dicit aeternorum noticiam solum: et scientia temporalium est: vt inquit Aurelius Augustinus super illo verbo apostoli. Alii per spiritum datur sermi scientiae / alii sapientiae. Isto modo sapientia est in portione superiori / et scientia in inferiori Tertio dicitur sapientia quidam spiritualis gu stus in mentibus deuotorum ex speciali am plexu condilecte in voluntate exhibitus: et isto modo dicitur septimum donum spiritussanctim scilicet donum sapientiae. Et sunt tres gradus perueniendi ad hanc sapientiam. Primus timor in fide fundatus. Unde dicitur. Initium sapientiae timor domini. Secundus affectus charitate informatus. Tertius sapor intrinsecus hominis totius: dum in solo deo anima delectatur. Unde. Quam dulcia faucibus meis elo quia tua: super mel ori meo
¶ Tertius teminus est bonitas. Dicitur bonitas a boo boas. quod est voco vocas: ex commento super quartum de diui. no. Dionysii: quia omnia bonum appetunt: et omnia bonum ad se vocant.
¶Unde secundum Aristo 1. ethicorum. triplex est bonum: bonum honestum / bonum vtile / et bonum delectabile. Et differunt: vt inquit magisterAlexam. de ales / collatione de bono. Bonum enim bonestum respicit partem animae ratio nalem. Unde Tullius. 4. rhetoricae nouae. Honestum est quod sua virtute nos attra hit / et dulcedine allicit: et inde dicitur bonestum quasi bonoris status id est bonum propter se diligibile: aut simpliciter sicut deus: aut secundum quid / vt virtutes. Bonum delectabile respicit vim concupiscibilem in qua est delectatio vtile vero vim irascibilem: quae semper in ardua tendit: sicut bonum vtile est ad aliud or dinabile. Et hoc de primo articulo. Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima de potentia respectu patris. Secunda de sapientia respe ctu filii. Tertia de bonitate respectu claementissimi spiritus.
¶ Prima est haec. Patnali supposito a diuina essentiam formaliter distincto appropriatur potentia. Prima pars dicit: quod pater distinguitur formaliter a diuina essentia supposita identitate reali trium personarum cum diuina essentia. Tum auctoritate ma gistri in prima distin. et hic et alibi sepius: Tum auctoritate Augustinus in de doctrina chri stiana. Tum tertio autortoritate ecclesie quo ma ior est. Unde inquit Augustinus contra manichiebs. Cuangelio non crederem / nisi quia ecclesie catholicae credo. Ecclesia autem hoc determinauit di. quod pater et filius et spiritus sanctus sunt vna summa res. Probatur quod distinguantur ab eadem formaliter. Quandocumque aliqua ita se habent quod ex natura rei aliquid vni competit quod non alteri: illa distinguuntur formaliter si vtrumque quidditatem dicant. Sed sic est de diuina essentia / patre et filio et sanctospiritu: igitur etc. Maior est nota ex primo principio. Impossibile extat enim quod idem secundum idem et ad idem et in tempore eodem dormiat / et non dormiat: sit hic et non hic. Sed minor probatur: quia essentia est communicabilis persona incommunicabilis: essentia non refertur: persona refertur: et sic de aliis multis.
¶ Ex quo patet defectus sancti Thomae in scripto hac dist. q. 1. qui ponit personam et diuinam essentiam sola distingui ratione. Et dicit argumento quo probaui conclusionem meam. Est enim argumentum secundum illius quaestionis: quod sicut a parte rei idem signant vestis et indumentum et tunica: et ita si ista sit vera: tunica est alba: et vestimentum erit album: non tamen oportet quod vestimentum sit album: quia licet conueniant in significato: tamen in nomine differunt. Sic in diuinis licet diuina essentia a parte rei idem sit quod persona: et ita si essentiam est increata / et persona: non tamen oportet quod si perso na generat quod essentia generet: quia differunt ratione. Quid velit dicere non video: quaero: aut sunt penitus idem a parte rei persona et essentia sequestrato cuncto intellectu mor talium / aut non. Si dicat quod non: habeo propo¬ situm quod distinguitur formaliter. Si dicat quod sic: igitur a parte rei vnica est in diuinis persona sicut vnica essentia. Et ista fuit positio Sabellii: qui posuit personas ratio /in ne sola distingui. Et hoc satis innuit exemplum suum. Inquit enim: quia ratione distinguitur persona ab essentia: ideo haec conceditur: persona generat. Ista non conceditur: essentia ge nerat: et tunc sequitur quod a parte rei sicut perso na generat / ita essentia: exquo sola ratione distinguitur praedicatio ideo breviter credo istam opinionem cum reuerentia sancti Thomae / aut modicum aut nihil quo ad hoc continere ve ritatis: nisi forsan Hug. qui istam opinionem sequitur: aliquod habeat donum quo videat / et ppostolus reliquus deficiat: quod non video. Et si quaeratur: quomodo possunt distingui tres personae a diuina essentia: cum includant eam: et non differant formaliter includens ab eo quod includit: sicut homo non differt formalitur ab animali. Respondet doctor subtilis in hac di. in quaestione. 1. reporta. paris. quod essentia diuina a potest capi vt fundamentum huius distinctioniset persona vt terminus: et sic differunt forma liter: quia essentia non includit personam forma. liter: veluti animal non includit hominem: immo differt ab eodem formaliter. Uel potest capi persona vt fundamentum huius distinctionis / et essentia vt terminus: et sic non differunt formaliter: quia persona includit essentiam: sicut nec isto modo differt homo formalitur ab anima li: quia includit animal formaliter.
¶ Secunda pars conclusionis est / quod patri appropriatur potentia. Unde noto quod secundum doctores tres sunt appropriationes in diuins personis.
¶ Pri ma est hilarii: et tacta est distin. 31. ca. i. Non est praetermittendum etc. et est in patre aeternitas: in filio seu immagine species: et in numine seu poracleto vsus. Secunda est Augustinus et ponitur eadem distinctione. ca. i. Illud etiam sciri oportet etc. et est in patre vnitas / in filio aequalitas / in sanctospiritu vnitatis equalitatisque concordantia: et de his duab latis dictum est supra.
¶ Tertia est quae in distinctione praesenti a magistro ponitur. In patre potentia / in filio sapientia / in spiritu sancto bonitas: et complectutur per apostolum dicentem: Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ex ipso patre: quia ab ipso suut omnia / et ipse a nullo: et hoc signat vnitas aug. eter nitas hilarii / potentia magistri: haec enim tria signant principium / non de principio. Per ipsum attribuitur filio: quia per eum cuncta ordinantur et disponuntur. Unde dicitur: Omnia per ipsum facta sunt: hoc signat aequalitas Augstin. species hilatii sapientia magistri. Unde dauid. Omnia in sapiencia fe cisti. In ipso attribuitur spirituisancto: quia cuncta in sancto quiescunt spiritu. Etiam productio in diuinis a patre et filio ad eundem terminatur: et tres simul ad extra concorditer operantur / et seipsos communicant. Hic signatur concordia vnitatis et aequelitatis Augstin. vsus hilarii et bonitas magistri. Probatur ista pars / quod potentia approprietur patri debite. Illi debite personae appropriatur potentia/ cui prima penitus actiua copetit productio sed pater est huiusmodi: igitur. Unde in aliquibus ecclesiis in magnis festiuitatibus cantatur pa tri: Ryrie fons bonitatis / pater ingenite. Unde noto quod in diuinis considerantur tres mo di. Sunt enim primo atiqua quae sunt communia: et nulli appropriantur persone: sicut diuina essentia est communis tribus: et non appro priatur alicui. Secundo sunt aliqua quae sunt propria alicui personae: sicut paternitas patris filiatio filio etc. Etiam ista non appropriantur: quia appropriatio est de communi facere quasi proprium: ipsa autem sunt propria. Tertio sunt aliqua: quae licet sint communia tribus: tamen vni attribuuntur: vt est potentia patri / sapientia filio / bonitas spirituisancto. Ex quo patet / quod quando dicitur potentia appropriari patri: intelligitur de potentia creandi: sicut in symbolo dicitur: Patrem omnipotentemus creatorem caeli et terre: quae est tribus communis: sed appropriatur patri. Potentia autem generandi secundum Scotum dist. 7. huius primi / in solutione principali: loquendo proprie est propria patri. Unde licet filius habeat memoriam perfectam sicut et pater: non tamen proprie dicitur habere potentiam generandi. Et ratio doctoris est: quia r iste) genitiuus generandi: significat actum vt egredientem a tali potentia: quod non con uenit filio / sed patri: et est simile. Ista enim non conceditur in diuinis: Filius habet scientiam generandi: licet ista scit gene¬ rationem. Ratio autem istius appropri ationis potentiae patri est: Tum ratione creature: tum ratione dei. Ratione creature: quia in creaturis patres respectu filiorum senescunt / et impotentes efficiuntur: et ita ne carnales homines tale quid suspicentur in patre diuino: sibi attributa est po tentia: et haec est ratio magistri in littera. Ex parte vero dei quia pater est principium sine principio: ideo iure ei attribuitur potem tia: per quam res in esse prodeunt: et inde est quod ista non conceditur ita communiter / potentia de potentia: sicut ista / sapientia de sapientia. Est igitur pater potens / cunctas condens creaturas potentior / filium aequalem generans: potentissimus / pelagus diuinitatis continens.
¶ Secunda coclusio est de sapientia respectu filii: et est talis: sapientia licet tribus communis sit suppositis: iure tamen verbo dei extat appropriata. Prima pars di cit: quod sapientia est communis tribus suppositis. Probatur. Omnis perfectio simpliciter est communis tribus suppositis: sed sapientia est perfectio simpliciter: igitur est commu nis tribus personis. Maior patet: quia si ali qua foret perfectio in vna persona diuina quae non est in alia: tunc non essent aequales perfecti one: quod est falsum. Sed probatur minor. Perfectio enim simpliciter secundum Ansel. est: quae in quolibet melius est ipsum quam non ipsum: id est quam suum incompossibile / secundum doc. subtilem in supposito / non concernendo naturam: huiusmodi est sapientia. Licet enim leoni inquantum est leoseu talis naturae: non sit melius esse sapien tem quam non esse: quia si esset sapiens / non esset leo: sapientia enim leoni repugnat: tamen inquan tum suppositum absolute / non concernendo na turam / esset ei melius.
¶ Ex quo eliditur er ror quidam: quem recitat Augustinus aliquorum dicentium sapientiam solum esse in filio: et patrem et spiritum sanctum non intelligere nisi per filium seu in filio: sicut de quodam monstro gorgonico fabulae referunt. Dicunt enim tres puellas in eodem corpore existentes vnicum habusse oculum: quem mutuo quaelibet alteri communicabat: patet erroneum. Et confirmatur. Tunc enim pater esset a filio perfectus / et non a se: cum in sapientia sit beatitudo.
¶ Secunda pars conclusionis diciti / quod sapinia iure verbo dei appropriatur: et hoc tum ratione creature: tum ratione dei. Ratione creature: quia videmus quod iuuenes de communi non sunt sa pientes. Unde et philosophus in. 3. thopicorum dicit: Nemo iuuenes eligit sibi duces: ex eo quod non constat eos esse sapientes. Sed antiqui sunt. Unde dicitur: Cani sunt sensus ho minis. Ideo ne ignorantes filium dei existimarent ignorantem: attributa est ei sapien tia. Et haec est ratio magistri. Ratione dei: quia filius dei procedit a patre per modum intellectus. In intellectu autem est sapientia. Ideo recte in signum huius processionis attribuitur ei rerum gubernatrix lapientia patri simillima. Identice: cum diuina eadem essentia: vt in prima dicatur filius sapiens / in secunda sapientior in tertia sapientissimus.
¶ Tertia conclusio est de bonitate respectu pacleti: et haec est. Ultimae diuinarum personarum quae claementissimus dicitur spiritus / appropriatur bonitas. Dicit prima pars / quod vltima diuinarum personarum est claementissimus spiritus: patet: quia pater est a se: ideo est prima persona / filius vero secunda. Probatur: quia procedit per modum intellectus: et intellectus natura praecedit vo luntatem. Exquo igitur non sunt ad intra nisi duo principia productiua intellectus et vo luntas: sequitur quod spiritus sanctus procedit per modum voluntatis: et ita erit tertia persona et vltima. Ex quo patet error dicentium spiritum sanctum mediam personam in diuinis esse falsum: quorum corroboratio est: quia spiritus sanctus est nexus patris et filii: et nexus habet locum medii. Sed hoc nihil est: quia (sicut alias dictum est) spiratio actiua est nexus formaliter patris et filii: quia in eo conueniunt: sed spiritus sanctus quasi productum quoddam a duobus conformiter: si cut vniuntur duae flammae in combustione vni us ligni.
¶ Secunda pars diciti / quod sibi attribuitur bonitas. Et huius ratio est: tum a parte creature: tum a parte dei. A parte creature: quia spiritus dicit quandam tempestatem. Unde dicitur. Ignis grando / nixi glacies / spiritus procellarum. Uel secundum Augstin. spiritus tempestatis: ideo ne crederetur tempestuosus spiritus sanctus / attribuitur sibi bonitas. Et haec est ratio magistri. Unde di citur. Oquam suauis est domine spiritus tuus in no¬ bis. Ratione dei: quia procedit per modum voluntatis: in qua specialiter est bonitas: ita quod spiritus sanctus est bonus se nobis communicans: melior nexus patris et vnigenitia optimus deus existens. Et tantum de secun do articulo. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates. Prima est. Quae praece dunt: an personae / an appropriata quae eis at / tribuuntur: Dicit doctor deuotus hac dis. i q. 3. quod capiendo absolute appropriata: vt sapientia / potentia / bonitas: tunc appropria ta praecedunt sicut essentialia notionalia. Ca piendo autem sub ratione appropriationis: quae est quidam respectus rationis: dicit quod personae praecedunt: quia prius est intelligere id cui fit appro priatio quam aliquid ei appropriare.
¶ Secun da difficultas est. Utrum scientia ita pra prie approprietur verbo dei sicut sapientia: in Dico quod non: nam productio verhi dei est ex obiecto infinito et diuino intellectu: cuius ratio ne obiecti infiniti sapientia est habitus: et ita praeintelligitur verbo dei. Scientia autem dicit respectum ad oppositum secundarium: quae respectus sequitur ordine naturae completam productionem ad intra: sicut ens rationis sequitur ens reale. Nec concludit ad productionem debi dei scientia: quia negat obiecta secundaria: vt patebit in sequenti quaestione.
¶ Tertia difficultas. Quare diuina essentia alicu non appropriatur personae: sicut bonitas quae est eius passio appropriatur paracleto. Dico quod quia in vltima signatur abstractione: et quia impossi bile est aliquam diuinam intelligere personam non intelligendo essentiam: quia quaelibet constituitur ex sola diuina essentia et sua personali proprietate: non sic de bonitate: ideo non est simile: et sic patet ad quaestionem / quod videlicet patri potentia / filio sapientia / spiritui bonitas debite appropriantur. Et tunc ad argumen ta.
¶ Ad primum dico / quod virtus potest tripliciter considerari: aut vt principium operationis: aut vt id per quod fit operatio aut vt id in quo terminatur. Primo appropriatur patri: tertio spiritu sancto: medio modo filio: quia per ipsum operatur: et hoc est quod dicit auctoritas allegata: portansque omnia verbo virtutis suae etc.
¶ Ad secundum dico / quod in creatione rerum tria sunt scilicet ipsum esse: et hoc est a potentia quae appropriatur patri. Secundo ordo re rum inter se: et hoc est a sapientia quae ax propriatur filio. Tertio ordo rerum ad finem: et hoc est a bonitate quae appropriatur spiritui sancto.
¶ Ad tertium dico / quod sicut pater per verbum cuncta condidit / sic perspiritum sanctum: et licet incarnatus sit filius: tamen charitate factum est: quae appropriatur spiritu sancto. Unde apostolus. Propter magnam charitatem suam qua dilexit nos deus etc. Et sicut erimus filio beatisic spiritusancto. Beatitudo enim essentialis in diuinitate est / non humanitate / vt patebit in tertio. Et sic patet ad quaestionem
Conclusiones
¶ Prima est. Sunt diuina essentia tres personae trinitatis atque summae maiestatis fantur in theologia. Di cit conclusio quod tres diuinae personae sunt diuina essentia: et etiam dicuntur vnius essen tiae et maiestatis. Et deducitur a principio distinctionis vsque ibi: Ex praedictis autem constat.