Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 44
Circa textum
Distinctio. 44. in qua magister post determinationem diuine poten tiae secundum quidditate et quantitatem hic agit de potentia secundum modum et qualitatem. Unc illud re stat discutiendum: vtrum melius possit aliquid facere quam facit etc. Hic si U gnatur distinctio. 44. huius primi: In qua magister postquam praecedenti distinctione diuine potentiae ostendit quantitatem: hic possibilium ostendit qualitatem. Et diuiditur praesens distinctio in tres partes principales. In prima quaerit an mundus potuit fieri melior. In secunda an modus congruit fiendi potior. In tertia ostendit: quod potentia vt debuit sit immobilior: quia scilicet non mutatur potentia dei: prima in principio secunda ibi: Post considerandum est. tertia ibi: Praeterea quaeri solet. Et haec est diuisio praesentis distinctionis in geniali.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet de his quae de fecit: an meliora facere potuisset: in qua error philosophorum antiquarum et origenis haeresis refutatur quae a icoto habetur ibidem.
¶ Irca quam quae ritur: Utrum dei absoluta potentia mundus in ordine potuerit fieri melior. Et arguitur quod sic triplici medio.
¶ Primo sic. Illud censetur melius cuius partes sunt meliores: sed partes totius mum di possunt effici meliores. igitur et mundus melior. maior probatur: quia secundum partium quamtitatem totius censetur perfectio: quia enim animae intellectiua quae est pars hominis nobilior ex tat anima vegetatiua et sensibili nobilior bru to existit homo. Sed probatur minor. conuer tatur luna in solem erit melior. vnde dicitur. Erit lux lunae sicut lux solis: et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum lapides in angelos: bruta in homines: et sic de aliis. Et confirmatur: quia quaelibet vniuersi parti cula est finita et per consequens ex aliquo gradum capere potest augmentum.
¶ Secundo arguitur sic. Si mundus non potuit fieri melior aut hoc fuit: quia deus non potuit amplius dare: aut quia creatura non potuit amplius accipere: sed nec sic: nec sic. igitur mundus potuit fieri melior. maior patet ex diuisio ne sufficienti. Sed probatur minor. Primo us facere esset euacuata eius potentia. Secundo quod non ex parte creature: quia si non sit capax amploris perfectionis detur fibi a deo ista capacitas: et sequitur propositum.
¶ Tertio arguitur sic. Quanto aliquid est magis ordinatum tanto melius est. Sed in hoc mumdo plurima fiunt mala inordinata et varie gentium tribulationes: igitur mundus esset melior si ista non essent. maior patet: quia bonitas quammaxime consistit in ordine: et hinc est quod sicut bonitas appropriatur sanctospiritui: ita et ordo. Sed minor pa tet auctoritate beati Aug. in lib. de natura poni: malum enim est carentia modi speciei: et prdinis. Et confirmatur de principaliori parte mundi. scilicet homine. Unde Aug. super Sen. ad litteram: et est in littera: Potuit inquit deus talem facere hominem qui nec peccare vellet nec posset: et si talem fecisset quis dubitat eum meliorem fuisse. q. d. nullus. Et ita videtur quod deus potuit facere mundum meliorem. In oppositum est Aug. in tertio de libero arbitrio. Quicquid vera ratione indies tibi occurrerit scias fecisse deum causam omnium bonorum. Et super illud Sen. 1. Uidit deus cumcta quae fecerat et erant valde bona: Inquit Aug. Singula quaeque bona in se: sed in vni uerso optima. Et ita videtur quod nequit mumdus fieri melior exquo est optimus.
¶ In ista quaestione sunt tres articuli. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus.
¶ Primus igitur terminus est po tentia absoluta: vnde noto quod in deo tripliciter dicitur potentia scilicet potentia ordinata potentia absoluta: et potentia ordinabilis. Potentia ordinata dicitur quae leges sequitur a diuina voluntate positas: vt sit hic ordo Primo determinat diuina voluntas: omnis finaliter malus damnabitur. Secundo istam contingentem diuinus apprehendit intellectus: quia intellectus vt dictum est in dist. 36. in his contingentibus sequitur determinationem vo luntatis diuinae. Tertio potentia ordinata hunc ordinem exequitur. vnde philosophus in. 1. metha dicit: quod sapientis est ordinare potentia autem absoluta abstrahit ab isto posito ordine a diuina voluntate: ideo dicitur absoluta quasi ab alio soluta: non quin quando fit tali potentia aliquid fiat ordinate: sed dicitur absoluta: quia ab ordine iam posito abstrahit: vnde doct. subti. de his seu hac duplici loquens potentia in reportatis par rhysius et in ordinario reducit nos ad dominos iuristas: potentia enim ordinata in deo tantum sonat quantum in iure potentia iuris dum dicitur hoc solum possumus quod de iure possumus: potenmtia autem absoluta in deo dicitur in iure potem tia de facto quae scilicet leges non imitatur. Ex quo patet: quod communior intelligitur potentia absoluta quam potentia ordinata: multa enim de fa cto possumus: quae non de iure: licet eadem sint potentia: non enim differunt nisi quia illa vna potentia executiua dicitur ordinata inquantum praesupponit tales leges a diuina positas voluntate: sicut in iure dicitur potentia iuris quo vigore iuris vtitur: potentia autem absoluta diciter inquantum abstrahit ab ordine posito per sapientiam legis: licet non a quocunque poni bili: quia nequit deus operari nisi sapier ter. Tertio dicitur potentia ordinabilis in diuinis secundum Franciscum de maronis. et istam ponendo oportet sic ordinare. primo enim intelligitur potentia absoluta absolute inquan tum abstrahit a secundo modo dicendi per se: secundo intelligitur cum secundo modo: et dicetur or dinabilis: tertio vt actu ordinata: et dicetur potentia ordinata.
¶ Secundus termin est mundus: Mundus apud philosophos so let capi tripliciter. vno modo capitur pro mundo archetipo seu exemplari ab ar chos quod est princeps et tipus quod est mun dus: quasi mundus principalis: et isto mo do mundus nihil aliud est nisi esset rerum creabilium cognitum seu idea: vt sunt incom plexa necessaria: aut voluntatis determina tione veluti contingentia: et de isto mundo ex emplari loquitur boe. lib. 3. de. consol. metro nono ad denm loquens. Tu cuncta superno ducis ab exemplo pulchrum pulcherrimus ipse mundum mente gerens similique imagine formans. Et sic accipiendo mundum dicitur a mundicia: quia in tali mundo sine labe aut vi¬ cio decor existit vniuersus. Secundo dicis mundus exemplum illius mundi exemplaris in deo constituti: et sic ab vltimo angelo seu seraphin vsque ad vltimum et insimum iudiuiduum totum diciter mundus. Et a posloronicis dicitur mundus sensibilis: et debet capi sensibilis id est intell gibilis: aut sensibilis proprie: ita quod ibi sensibilis sit quoddam commune tam intelligibili quam sen sibili proprie dicto: sicut est illud. Et pax dei quo exuperat omnem sensum: custodiat corda vestra et intelligentias vestras. Et sic capi endo mundum diffinit mundum Aristo. in li de mundo: quem misit alexandro. Mundus in quit est quidam decor per deos et pro diis reser hoc natus vocat hoc philosophus deos intelligentias sei angelos. sicut in patmeo. Deus deorum dominus locu tus est etc. Et isto modo dicitur mundus a modo quia a modo exemplari mundo et mensura hoc mum dus egressus est. Tertio difter mundus inclu sum sub globo lunari vbi sunt rerum corru ptiones et geneationes continue: et sic accipi tur mundus in titulo li. de caelo et mundo: di diter: incipit liber de caelo et mundo: per caelum enim intelligitur tota sphera superior a globo lunari: per mundum inferior: et sic dicitur mundus a motu secundum Isido. 3. ethimo: quia sper est in mo tu in rerum genatione et corruptioe.
¶ Tertius terminus est ordo. Ordo secundum Aug. 9. de ciui. dei: est parium dispariumque sua cui que loca tribuens dispositio. Si enim inquit Augustinus Omnia essent aequalia iam non essent omnia: ideo dicit parium dispariumque. Si enim omnia sol: vbi luna: si omnia homo: vbi leo: et sic de aliis.
¶ Noto tamen quod est triplex est ordo scilicet Tperis. sicut plato praecedit sortem. Ratio / si nis. sicut cognitio esse cogniti. Naturae: et hic est triplex loquendo large. primus ori ginis: sicut in diuinis pater precedit filium origine: perfectione: sicut ho precedit asi num. natura solum: sicut animal precedit hominem a quo scilicet non conuertitur subsistendi consequenta.
¶ Quantum ad secundum arti. s culum qua sunt tres conclusiones. prima est de mundo archetipo seu exemplari: secunda de mundo exemplato vniuersaliter qui dicitur mun dus sensibilis. tertia de mundo sub globo lune posito.
¶ Prima est haec. Tanta pace concordiae necessaria contingentibus t in archetipo mundollocantur: vt nequeat maior intelligi: pro captu huius conclusionis.
¶ Noto quod in hoc mundo sunt tria o signa in cognitione. Primum signum quo diuinus intellectus suam infinitam intel ligit essentiam et omnia intrinseca: et ista diuina cognitio sub hoc modo cognitionis mundi archetipi dicitur Ierarchia secundum modum loquendi dyon. in li. caelestis ie rarchiae: sicut in productione diuina pater totius censet ierarcha trinitatis seu principalis quod dem est in latino. Secundum signum cogniionis huius mundi exemplaris est rerum esse indeale: et in hoc signo ponuntur idee infinite: quia in hoc signo sunt omnia simplicia deo possibilia: omnia possibilia genera: omnes possibiles species: quae sunt infinite ascendendo dnde Aug. in li. de trini. Sapientia dei: (cu is non est numerus) cognoscitomnes numeos quorum non est numerus: quilibet enim lumerus possibilis in deo ideam habet: mnes figure quae etiam infinite sunt ascen endo: omnia indiuidua possibilia sola ex tentia et realitate cum se sequentibus: excepta a hoc signo secundo locantur: et in primo: secundo hoc signo est necessitas: quia quio d habet ideam non potest non ideari: vnde idee non possunt non esse. Tertium signum est deterninatio diuine voluntatis: et in hoc signo unt per esse voluntatis omnia contingentia: aut permissiue: sicut mala: aut peccata quae cognocuntur a deo. sed non sunt in deo: vt patet ex predictis: aut pene etiam effectiue: omnia lella: guerre: rerum fortunae seu casus: et uicquid rebus inest contingenter vniueris a supremo spiritu angelico creabili vs ergo ad vltimum et infinitum rerum indiuisuum: sicut pulchre declarat in suo marocosmo hermannus siluestris. probatur. gitur conclusio. primo quod sit in mundo archetilo summa concordia. In illo summa est ax a quo extra pax et concordia deriuair: sed sic est delmundo archetipo in deoitur. maior patet auctoritate philosophi in prius o posteriorum vbi dicit: quod propter vnumquodtale et illud magis. Et in secundo metha. cit: quod in quolibet genere est dare vnum derest maxime tale. Sic in gene calorum ignem axime calidsi. Sed patet minor auctoritate diui Dyonis. in lib. de diui. noi. ca. 11. de pace vere dicitur pax dei omnem exuperans sensum mala enim in archetipo mundo cognita bonis cognitis bella non faciunt. Et si quae ratur an ista pax sit aequalium vel inequalium. Dico quod est aequalium loquendo identice: quia totus mundus archetipus est deus: sed non formaliter: quia alia est idea hominis: alia angeli: nec ista distinctio turbat pacem sed miram facit concordiam vnitatis. Secunda pars conclusionis dicit: quod in hoc mundo sunt contingentia et necessaria. parte3t. diuina enim cognitio in primo et secundo signorum extat necessariorum. Sed quaeritur: quae sunt princi palius in hoc mundo: an contingentium cognitio: an necessariorum. Dico quod necessariorum dato enim quod ab aeterno deus disposuisset extra se mihil producere cuiusmodi sunt contingentia adhuc in ipso mundus lateret pulcherrimus: vnde hoc aduertendum dictum doct. deuoti huius primi. dist. 39. q. 3. Solet dici triplex distingui cognitio approbationis: et secundum hoc solum bona in mundo sunt seu mundi sunt archetipi. Secundo difitur scientia visionis. et sic hoc mundo omnia praeterita: praesentia: et futura cognoscuntur: seu bona: seu mala. Tertio ditur noticia simplicis intelligentiae: et sic omnia possibilia ad intra et ad extra cognoscum tur licet numquam sint huius mundi archetipi. Ex quo patet quod hinus mundi archetipi de contingentibus fiunt angelicae inter eos reuelatio nes: et ad nos disponuntur et varie intereos locutiones. Tertia pars conclusionis dicit: quod hic mundo archetipo nequit maior intelligi in sua locutione ita quodlibet in suo locatur ordine: patet: quia sapientissimus artifex in seipso quammaxime nihil reliquit inordinatum huiusmodi mundus extat deus quo est sapientissimus vt adhuc eum praedicant philosophi. igitur maximus ordo in illo est mundo: ex quo patet quod si alia faceret quam facit ex parte sui non esset melior ordo.
¶ Ex secunda parte con clusionis infero: quod defecerunt democritus et empedocles: et caeteri antiqui philosophi qui rerum prouidentiam negauerunt in deo: sed cunctam necessitatem ex parte posuerunt materiae vt de clarat Aristo. in. 2. philosophicorum: oppositum patet ex conclusione: nec enim folium cadit arborum nec capillus de capite absque dei regiminae singulari. Et si quaeratur an sit beatitude in isto mundo archetipo. differe videtur quod sic Aug. in li. 93. q. q. 46. Sed dicendum quod in telligit identice: quia est deus qui est bea titudo per essentiam: vel consecutiue: quia ad visionem diuinae essentiae consequitur istius mun di visio. Et si quaeratur: an quilibet videns di uinam essentiam mundum videat archetipum. Dico quod non est necesse immo non fit: quia tunc in caelo cessarent reuelationes cum fiant de illo mundo: et quilibet videat diuinam esse tiam quod tamen negat in quinto caelestis ierar chiae: diuinus diony. et patebit in secundo. Et si obiiciatur ex regula topicorum quod potens plus potest et minus: sicut si rex possit expu gnare castrum: ergo et militem. Dico quod illa re gula tenet in causa totali seu adminus prir cipali: beatus autem in patria non est tota causa diuinae visionis: sed nec principalis sed deus: ideo non currit. Et si quaeratur ad quam cognitionem pertinet visio huius mundi archetipi: aut ad matutinam: aut ad vespertinam Dico quod ad matutinam: quia videtur in verbo diuino quod dicitur exemplar et ars rerum cuius vi sio extat matutina: vt declarat aug. super Sen. ad litteram.
¶ Secunda conclusio est: de mundo exemplato seu vniuersali rerum esse extra primum: et est haec. Et si mundi exempla ti quaelibet pars fieri potuit: melior ordo tamen est maximus. probatur conclusio quo ad primam partem. scilicet quod quaelibet pars mundi potuit fieri melior: deduco: lapis potuit a deo creari bomo: homo angelus: angelus perfectior: igitur etc. ita deducendo in singulis
¶ Noto tamen quod partes vniuersi seu istius mumdi exemplati possunt considerari tripliciter: primo in suo esse quidditatiuo remanente et sic non potuerunt effici meliores. Si enim vnicus gradus perfectionis adderetur speci ei: iam esset variata species: et inde est quo philosophus dicit in. 5. metha. quod species se habent sicut numeri: sicut quaelibet vnitas addita numero praecedenti variat numeri speciem: ita in speciebus vnde gratia exempli: si gradus perfectionis humanitatis adderetur leoni non esset leo perfectior leo: quia iam non esset leo sed bomo. Secundo potest considerari in esse quidditatiuo simpliciter vel esse existem tiae: et sic possunt effici meliores: sicut dedu ctum est: nam lapis potuit effici leo: et leo et fici homo: et tunc non est dubium quin fuisset perfectior. Tertio possunt considerari secundum esse accidentale: et sic etiam potuit quaelibes res effici melior. Si enim lucifer cum suis an gelis non peccasset dubium nulli quin melior fuisset.
¶ Et si quaeratur an vnus totus mun dus possit effici isto vniuerso perfectior. Dico quod non vnus solus solum: sed infiniti lat tant in mente dei isto mundo exemplato perfectiores. Et si hoc intellexisset democrit qui posuit infinitos mundos actu recte in tellexisset. Et si quaeratur qualiter ille tunc secundus mundus ad istum se haberet. Dico quod esset possibile quod quaelibet illius mundi spe cies a qualibet huius mundi distingueretur Et si vltra quaeratur vbi esset. Dico quod supra quamlibet caeli partem posset collocari: aut ad meridiem: aut ad septentrionem: orientem: seu occidentem: sicut secundum imaginationem albumasar in suo introductorio super astro logiam: sub pedibus nostris sunt homines qui dicuntur antipodes.
¶ Sed tunc sur / per git dubium: quomodo possemus de illo mundo ha quod bere noticiam. Dico quod reuelationibus ange licis vel diuina. Et si quaeratur: si in illo mum do essent homines: an Adam peccante peccas sent. Dico quod non: quia non contraxissent pec catum: sicut nec esse humauitatis ex adam. Sed dato quod de isto virtute dei fuissent in illum transiati: sicut Enoch et Hel vas in paradisum terrestrem: vtrum christus moriendo in isto mundo illos redemisset. Dico quod potuit non solum pro isto mundo: sed pro infinitis si essent: nec oportuisset eum in alium ire mun dum vt de nouo moreretur.
¶ Ex quo patet defectus grauis Orige. in periarchon dicentis christum iterum moriturum pro demonibus. primo falsum est: quia iam non morie retur christus. Quia christus resurrexit a mortuis: iam non moritur etc. secundo falsum est: quia non sunt daemones redimendi. Ite maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo etc.
¶ Secunda pars conclusionis diciti: quod mundi exemplati ordo extat maximus. Et vt melius videatur conclusio: Noto rerum triplicem ordinem. primus est rerum huius mundi exemplati ad mundum archetipum qui est deus: et certum est quod in isto ordine non potuit mundus exemplatus melior fie ri: quia non potuit ad meliorem finem ordinari quam ad deum. Ordo rerum secundus est entium inter se: et iste est optimus etiam. Teste enim Augustinus to tum vniuersum extat velut quiddam carmen pul cherrimum. Sicut enim in vno versu quaelibet sys laba sic collocatur in suo ordine / vt ibidem me lius sit quam alibi: et si alibi poneretur / versus corrumperetur: sic in vniuerso toto melius collocatur sol in suo orbe quam in caelo mercurii seu lune. Helius homo pronunc in terris quam in caelis. Unde Augustinus super Ioam. inquit: quod sicut angelus optime in caelo: sic vermiculus optime in limo. Et si dicatur: Numquid si essent duo soles: aut luna ita calida sicut sol: esset or do melior: tunc enim non tanta vigeret in hye me tempestas? Dico quod qui sic considerat vni uersum / imperfecte considerat: nec totius attendit vniuersi rationem. Solis enim multiplicatio conbustionem induceret (sicut et in fabu la ceres ponitur clamare ad iouem de regimine phoetontis in. 2. metamorphoseos: quia equi solis nimis appropinquabant terris) cessaret sanitas corporm: et breviter immensum vni uerso afferret malum. Si rursus luna habe ret claritatem saoel: vbi luna: iam non esset luna. Et secundum Aug. in li. 93. quaestionum. Si omnia sunt aequa lia: iam non sunt omnia. Unde ad haec valde gratum affert doctor deuotus huius distinctionis q. 3. exemplum. In cithara enim aliquae chor de possunt ita disponi / vt maiorem sonum faci ant / aliquae vt minorem: sed si omnes non dispo nantur conformiter / iam cessabit melodia. Et si quaeratur: quis est hierarcha totius mundi huius exemplati? Dicendum / quod si fiat sermo de hierarcha extrinseco / est deus. Ex quo pa tet quod deus non est de esse intrinseco vniuer si. Et hic est modus loquendi Diony. quae ipsum vocat super ens / super bonum / super iustum: et sic de aliis. Si autem fiat sermo de intrinseco: tunc hierarcha vniuersi quo ad humanitatem suan extat christus: non quidem per naturam / sed per gra tiam. Et si quaeratur: quas erat per naturam: hoc est dictu: cuius erat natura nobilior? Dicunt aliquio quod lucifer: cuius omnis lapis praeciosus operimentum fuit. Et si quaeratur: vtrum sit adhuc hierarcha vniuersi interior: Dicendum / quod licet secundum sententiam beati Diony. de diui. no. adhuc sint naturalia integra in daemo nibus: tamen obfuscata sunt. Unde loquendo proprie: hierarcha debet habere cum praecellentia nature etiam precellentiam gratie: quod deficit lucifero. Unde simpliciter fatendum est dominum uostrum iesum christum totius vniuersi nostri esse hierarcha excellentissimum. Ratione siqui dem diuinitatis est hierarcha exterior: ratione autem humanitatis cum gratia est hierarcha interior. Et de his duobus ordinibus scilicet rerum inter se / et ad ducem seu hierarchaem: loquitur Aristotur. in. 12. metaph. vbi dat exemplum de exercitu: vbi est duplex ordo scilicet partium exercitus ad inuicem et dispositio / et exercitus totius ad suum principen. Primus ordo scilicet rerum inter se / arguit sapientiam dei: qui tam subtiliter vniuersum disposuit: vt quaelibet res opti me suo loco conueniret: vt sicut in homine melius locatur oculus in capite quam in pede: et sic de aliis: sic in vniuerso. Secundus ordo est bo nitatis / quai cuncta in se ordinauit: aliqua per esse solum / sicut lapides: alia per esse et viuere / sicut arbores: alia per esse / viuere et sentire / sicut bruta: alia per esse / viuere / sentire et intelligere: sicut homines et angelos. Tertius ordo est rei ad se: et hic est etiam optimus de se: licet ali quando creatura eum vertat: sed tunc in alii ordinem relabitur: vt inquit Boe.
¶ Tertia caonclusio est de mundo sub globo lunae comstituto et est: Sub globo lunae nihil sic inordinatum censetur / quin optime optimo deo disponatur. Prima pars diciti / quod aliqua de se sunt inordinata sub globo lunae: patet ad sen sum de peccato: quia priuat ordinem: patet etiam de principatu fatuorum super sapientes / de iniquis ponis dominantibus quae tangit sapiens. Uanitas vanitatum et omnia vanitas. Etiam in rebus natu ralibus quod destruantur indiuidua: de se inordinationem dicit: quod ignis agat in aerem / et aer in aquam: et sic de aliis. Sed probatur minor auctoritate beati Augstin. 11. de ciui. dei. Nullum malum in suo orbe deus permitteret / nisi ex malis bona eliceret. Et in Enchiriud. Malum suo loco positum eminentius commendat bona: vnde ex respectu malorum boni magis apparent. Cuius rei dat exemplum Augustinus Sicut nigrum suo loco in pictura positum facit appa rere magis album: et tamen nigrum est insimus color. Unde dicitur. Contra vitam mors / contra b o num malum: vnum contra vnum: et duo contra duo: sic intuere in omnibus opera altissimi. Si rursus deessent mali mundo: vbi sanctorum patiemtia: ita quod peccata aut per paenam ordinantur: sicut latro melius est in patibulo quam in ciuitate: et damnati in inferno quam in caelo: aut proficiunt sicut mali iuuant bonos ad meritum. In na tura etiam generatio vnius est corruptio alterius / et econtra. Ex quo concluditur quod nullum malum quodcumque accidere potest intur nos / quin or dinetur ad melius. Et si quaeratur de hierarcha huius mundi. Dicitur quod exterior est deus interior fuit homo in statu innocentiae in pars diso terrestri: vt declarat Orego. nacancenus. Et adhuc est quammaxime / dum est in sta tu gratiae. Et tantum de secundo articulo. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima: an mum dus archetipus praecessit duratione mundum ex emplatum? Dico quod sic: nec potuit similis duratione esse mundus exemplatus cum archetipo sicut nec creatura creatori equari.
¶ Secunda difficultas. Si indiuidua sunt partes essentiales vniuersi? Dico quod non: sed solum species et genera: nisi detur exceptio / quam maxime omne christo et eius matre sanctissima: sub dubio relinquo.
¶ Tertia difficul tas. Si in nostro mundo potuit deus crea re massam mundam a peccato originali: Respon det sanctus Tho. in scripto hac dist. q. 3. in responsione ad tertium argumentum / quod sic. Ideo dicit de facto eam fuisse mundam a peccato originali et actuali. Uide locum. Et sic patet ad quaestionem / quod videlicet dei poten tia absoluta iste mundus potuit fieri meli or quo ad partes / seu accidentales / seu essentiales / sed non quo ad ordinem. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dico / quod procedit de bonitate essentiali et accidentali quo ad esse / et non ratione ordinis. Et isto modo dico: quod deus posset in infinitum meliorem mundum facere quam iste sit: sed non esset eiusdem rationis cum isto. Sed dico quod iste in suo ordine est optime ordinatus / licet non vide amus: nec posset melius ordinari:
¶ Ad secundum dico quod ista impossibili tas quod non possit iste mundus melius ordinari quammaxime quo ad partes essentiales: est originaliter ex diuino intellectu appe¬ hendente mere necessario esse rerum ideale: ad cuius exemplar fit iste mundus / for maliter autem a seipso: sicut repugnat for maliter homini quod sit leo: nec addi potest sibi quaecumque perfectio essentialis / quin mu tetur species eius. Nec debet dici ex hoc euacuata potentia dei: quia ad impossibile nu la extat potentia.
¶ Ad tertium dico / quod licet plurima in nostro mundo fiant mala: et malum de se priuet ordinem: tamen ista mala optime ordinantur / sed non videmus. Et dat exemplum Augustinus in libro. 1. contra Faustum: Uadit quis in domum carpentarii: et videt tot instrumenta: nescit de quo seruiunt: attamen non sunt frustra carpentario / qui de quolibet scit vti: sic in proposito: vnde nec vna musca frustra est in mundo et sine causa. Et ad confirmationem de homine / qui fuisset melior si fuisset impeccabilis. Dico quod verum est in se: tamen in ordine vniuersi non. Propter nempe peccatum quot bona venerunt in mundo: quot martyrum patientiae: quot experimenta bonorum vnde et quidam di cunt / quod si adam non peccasset christus incarnatus non fuisset. De hoc in tertio.
Conclusiones
¶ Prima. Suprema bonitas potest producere meliusque facere cunctas in res conditas. Dicit conclusio / quod deus potu it quamlibet rem facere melius quam fecit. Et ponitur a principio vsque ibi: Post haec com siderandum.