Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 45
Circa textum
Distinctio quadragesimaquin ta in qua magister postquam determinauit superius per nouem distinctiones de scientia et potentia dei: hic docet de voluntate: et primo de A eius quidditate. gronoessn tate dei pro sensus nostri imbecillitate dicendum est. Sciendum est ergo quia voluntas / siue vo lens de deo secundum essentiam dicitur etc. Hic signatur distinctio. 45. huius primi: quae sic continuatur ad praecedentes. Nam postquam a. 55. dist. inclusiue egit magister primo de diuinae scientiae infallibilitate: vsque ad. 43. distinctionem. Secundo de omnipotentiae sum ma maiestate: a. 43. exclusiue vsque huc: Nunc tertio hac. 45. distinctione: vsque ad primi huius complementum de sanctissima dei agit voluntate. Et diuiditur ista pars ter tia huius tertii tractatus in tres partes principales. In prima diuinae voluntatis ponitur ratio. In secunda summae potestatis pa tet impletio. In tertia nostrae paruitatis secumn vnitio scilicet quomodo debet volnntas nostra suae conformari et vniri. Prima in prin cipio. Secunda ibi / distin. 46. Hic oritur questio dictum est etc. Tertia ibi / distin. 46. Sciendum quoque est quod aliquando etc. Prima iterum particula quae est praesens distinctio in qua diuinae voluntatis ponitur ratio: in tres partes diuiditur. In pma diuina essen tia voluntas dicitur. In secunda reficiens omnia sancte proponitur. In tertia nomina varia habere scribitur. Prima in principio. Secun da ibi: Itaque summe bona voluntas. Ter tia ibi: Hic non est praetermittendum nobis: du abus primis partibus indiuisis manentibus; Tertia pars in qua voluntas diuina nomina varia habere scribitur: in tres scinditur partes. In prima aperitur veritas voluntatis de beneplacito. In secunda sequi pin quidditas signi in sensu mystico. In tertia additur brevitas dicto epilogico. Se cunda ibi: Aliquando vero secundum quandam dicen di figuram etc. Tertia ibi: Quinque igitur su pra posita sunt. Et haec diuisio praesentis distinctionis in generali.
Quaestio
Questio haec declarat de volun tate diuina rerum aliarum causatiua in esse volitos signo et hbemplacito: in qua opiniones et haereses impugnat. Et habetur a sco. li. 1. dis. 26. q. vnica.
¶ Arca quammo uetur talis quaestio: Utrum dei voluntas sanctissima signo et beneplacito rectissime diuidatur: Et arguilu quod non / triplici medio.
¶ Primo sic. Nul lum signum debet in nomine cum signato conuenire: sed dei praeceptio seu probibitio / et sic de aliis: quae sunt signa: conueniunt in nomine cum diuina voluntate: igitur non sunt eius signa: et ita non diuiditur in ea. Maior patet: quia circulus ante tabernam / qui dicitur signum vini: non dicitur vinum. Sed minor probatur ex illo dicto. Quicumque fecerit voluntatem patris in mei qui in caelis est: ipse meus frateri et soror et inater est. Certum est quod hic accipit voluntatem pro eo quod praecipitur aut prohibe tur.
¶ Secundo arguitur sic. Quando sunt aliquae due differentiae aliquod commune diuidentes: numquam contentum in vna doraintia seu ipsamet differentia: debet sub alia repariri differentia: sed voluntas bemplaciti reparitur in voluntate signi: igitur non diuidunt diuinam voluntatem. Maior patet exemplo: quia enim animal diuiditur in rationale et irrationale: nunquam aliquid contentum sub rationali / reparietur sub irrationali. Minor probatur: alioquin si diuinae voluntati non placeret bene: signum diuinae voluntatis esset falsum: sicut vrina extat falsa qua morbum non repraesentat.
¶ Tertio arguitur sic. Nullum simpliciter indiuisibile potest diuidi: sed diuina voluntas est simpliciter in diuisibilis: igitur nequit diuidi in signum et beneplacitum. Maior ertat de se nota. Est nempe oppositum in adiecto / quod sit aliquid simplicitur indiuisibile: et quod diuidatur. Sed probatur minor: quia ita simplex est diuina essentia si cut voluntas / et econtra. Cum igitur diuina essentia sit simpliciter indiuisibilis: igitur et diuina voluntas.
¶ In oppositum est magister in littera: diuidens voluntatem diuinam in voluntatem signi / et voluntatem beneplaciti. Unde de voluntate beneplaciti scribit apostolus. Uoluntati eius quis resistet: Iterum de voluntate signi regius propheta dicit: Magna opera domini exquisita in omnes voluntates eius.
¶ In ista quaestione ad alias pariformiter sunt tres articuli declarandi Primus est terminorum declaQuorum Oratiuus. Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus.
¶ Quantum ad primum artic culum termini sunt: voluntas / beneplacitum seu volum tas benemplaciti / et voluntas signi.
¶ Primus igitur terminus est voluntas. Unde vltra ea quae de voluntate. 10. dist. dicta sunt: voluntas dicitur tripliciter. Uno modo dicitur voluntas quicunque appetitus / seu sensitiuus siue rationalis / seu creatus seu increatus: quomodo accipit voluntatem doc. subtilis in. 3. di. 17. vbi distinguit triplicem voluntatem in christo scilicet voluntatem increa tam / voluntatem rationalem et creatam / et appetitum sensitiuum: quem quandoque vocat voluntatem. Hoc enim modo et habet vsus: dicimus enim: hic canis vult comedere: cum tamen non habeat nisi appe titum sensitiuum. Secundo dicitur voluntas appe titus rationalis creatus solum: et hoc modo diffi nit Augutinus voluntatem in li. de libero arbitrio. Uoluntas enim inquit est rationalis motus sensui praesidens et appetitui. Hoc enim modo voluntas est animae nostrae regina: imperans caeteris potentiis / vt prosequantur aliquid aut fugiant. Unde idem Augustinus aliter voluntatem istam diffiniens in li bro de duabus animabus / dicit. Uoluntas est animi motus ad aliquid prosequendum vl fugiendum: ideo dicitur voluntas a volubilitate: quia nunc voluitur in fuga / nunc in prose cutione. Tertio modo dicitur voluntas pro quo dam communi appetitu vniuoco deo et creaturis. Et hoc modo diffinit voluntatem doctor irrefragabilis in prima parte summaecollatione de voluntate. Uoluntas est vis cognoscens / domina sui actus. Per hoc enim quod dicitur vis cognoscens: differt voluntas a tota parte sensitiua / in qua nulla extat cognitio licet aliqualis sui obiecti perceptio. Per hoc autem quod dicitur domina sui actus: diftert ab intellectu: qui mere naturaliter in obiectum suum mouetur ex parte sui: non sic vo luntas / seu nostra / seu diuina / sed libere. Licet nempe voluntas diuina sit principi um producendi necessario spiritum sanctum / non tamen naturaliter.
¶ Nota rursus quod vo¬ luntas potest dici tripliciter. Uno modo pro ipsa virtute volitiua / quae distinguitur contra in tellectum. Secundo pro ipsa operatione respectu finis: hoc modo accipit voluntatem Aristotur. in. 3. ethicorum / vbi distinguit ista tria: electionem / consilium et voluntatem. Consilium enim actus est intellectus: et vbi desinit consilium / incipit electio vnde electio secundum ipsum est acceptio praeconsiliati. Rursus vbi dest nit electio / incipit voluntas. Clectio enim est entium ad finem: sed voluntas est finis. Li cet enim finis prior sit intentione: vltimus est tamen in executione. Tertio dicitur volun tas ipsum obiectum volitum: hoc modo voluntas signi dicitur voluntas / sicut praecepta et prohibita.
¶ Secundus terminus est voluntas benplaciti. Unde noto quod volum tas bemplaciti in diuinis potest capi tripliciter. Uno modo dicitur voluntas bemplaciti amor cuiuscumque in diuina entis essentia: seu sit essentiale / seu notionale / seu in esse simpliciter / seu in esse secundum quid: sicut esse volitum et cognitum operatione voluntatis seu intellectus productum. In his nempeio cundissima extat dei felicitas / secundum Richar. in libro de trinitate: quae non fit sine beneplacito voluntatis. Secundo dicitur voluntas besmplaciti in deo: quando aliquid extra se vult efficaciter: et hoc modo distinguitur contra voluntatem signi: sicut voluit efficaciter creationem caeli / aut saluationem petri / seu damnationem iude: Et de ista volunmtate benmplaciti dicit tapostolus. Ut probetis quae sit voluntas dei bona / benmemplacens et perfecta: vnde tante extat perfectionis vt impediri nequeat. Tertio dicitur voluntas be neplaciti omne quod in mundo agi soleti et hoc modo voluntas bemplaciti continet voluntatem signi / et voluntatem beneplaciti proprie acceptam. Isto modo omne quod agitur: aut voluntate diuina fit permittente / aut operante. Unde Augustinus n Enchiri dion. Non fit aliquid nisi omnipotens fieri velit: vel sinendo vt fiat / vel ipse faciendo.
¶ Tertius terminus est volun tas signi. Unde de ista signi voluntate tres extant famosae opiniones. Prima est e Francisci de maro. Secunda est hugo. d sancto victore. Tertia magistri. Prima scilicet Francisci / tres ponit ternarios huius vo luntatis. Primus ternarius est praeceptum probibitio et operatio. Secundus ternarius: con silium / monitio et permissio. Tertius ternarius: promissio / punitio et remuneratio. Et differunt hoc modo. Sunt nempe tria tempora: praeteritum / praesens / et futurum. Respectu praeteriti non sumitur aliquod diuine voluntat signum: quia iam in rem transiuit iudicatam. Ista igitur differunt: quia sunt vel respectu temporis prae sentis vel futuri. Si respectu temparis praesentis / sunt duo membra: operatio et permissio: et differunt: quia permissio est de malo / et operatio de bono. Si autem sunt respectu futuri: aut per modum dirigentis ad finem:. aut per modum finis his respondentis. Si primo modo sunt quinque: probibitio / praeceptio / monitio / consilium / et promissio et differunt: quia probibitio et monitio sunt respectu mali fu giendi: sed probibitio est de peccato morta li / monitio de veniali: praeceptio vero consili um et promissio respectu boni prosequendi: sed praeceptio de bono simpliciter necessario ad lalutem: consilium de bono supereroga tionis: sed promissio ad vtrumque se habet per modum allicientis. Si autem sint ipsius finis vel respectu mali: sic est punitio / quae est finis malorum: vel remuneratio / quae est finis bonorum. Ad punitionem nempe malorum et lau dem bonorum cunctae leges ordinantur: vt nota tur in decre. dist. 3. c. Omnis autem lex. Ei enim praemio aut poena vita moderatur hu mana.
¶ Secunda opinio famosa est hugonis de sancto victo. et hic huius signi vo luntatis tantum ponit quattuor membra: permissionem et operationem de praesenti: sed operatio est in bono / et permissio de malo: et prohibitio nem et praeceptionem de futuro: sed probibi tio de malo / et praeceptio de bono: et dicitur voluntas signi: quia signum est diuine voluntatis: quando nobis aliquid aut prohibetaut praecipit.
¶ Tertia opinio est magistri littera: et extat conformis opinioni hugonis / nisi quod addit quintum. scilicet consilium / quod est de maiori bono: et ista est opinio communi or et melior: ita quod sunt quinque signa volum tatis signi: scilicet prohibitio / praeceptio / permissio / operatio et consilium. Et continentur in isto versu. Praecipit et prohibet: permit¬ tit / consulit / implet. Ex quo patet quod volum tas beneplaciti et signi: sufficienter diuinan diuidunt voluntatem.
¶ Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima de diuina voluntate in se. Secunda de voluntate bemplaciti Et tertia de voluntate signi.
¶ Prima est haec: quod diuina voluntas sit contingentium / pri ma extat regula: vt ab aeterno rebus omnibus det esse volitum. Prima pars conclusionis diciti / quod diuina voluntas est prima regula contingen tium. Probatur ista pars. Solum creata contigen tia aspiciunt: aut quammaxime ista tria attributa: potentiam / scientiam / seu intellectum et volunta tem. Sed nec potentia nec intellectus sunt pri ma contingentium regula: igitur voluntas. Ma ior patet ex ordine magistri: quae rerum creatione seu secundo suo lib. solum ista proposuit attribu ta. Sed probatur minor: primo quod non scientia seu intellectus: quia intellectus est potentia naturalis: et mere agit necessario: et ita nequit esse prima regula contingentium. Secundo probatur quod non potentia: nam dei potentia executi ua non agit nisi dei voluntate praeuia ex vi vo cabuli: exequitur enim quod praeiudicatum est: et ita a sufficienti diuisione relinquitur voluntatem contingentium primam regulam: ita quod sit iste ordo. In primo signo offert diuinus in tellectus sanctissimae suae voluntati omnia cog nita necessaria scilicet et contingentium complexiones neutras. In secundo signo diuina voluntas dat esse volitum omnibus necessariis. Et in tertio determinat contingenter vnam partem harum contingentium veritatum. Et si obii citur: ex dicto famoso Augn. Nihil volitum nisi praecognitum: et ita oportet quod prima determinatio veniat ex intellectu dante esse cognitum: alioquin in incognitum ferretur voluntas. Hic dico quod illa auctoritas intelligitur quo ad obiectum primarium / non quo ad productum ipsa voluntate. Et est exemplum: diligo pla tonem: non oportet quod praenoscam dilectionem quam produco / sed platonem quem diligo: sic in proposito. Dilectioni diuinae essentiae praesupponitur eius cognitio sed non cognitio esse voliti istorum obiectorum secundariorumproductorum a diuina voluntate. Secunda pars dicit: quod diuina voluntas ab aeterno omnibus rebus dat esse volitum. Probatur. Ab aeterno voluit res diuersas: igitur ab aeterno habent res esse volitum. Probatur comsequentia: quia implicat quod aliquis velit / et nihil sit volitum. Et probatur antecedens: quia si non voluit ab aeterno / et modo vulti/ mutatur: quia ne quit esse in alio mutatio: quia illo esse volitum est in ea. Noto tamen quod licet ab aeterno voluerit res et eas produxerit in esse volito: tamen non voluit eas pro aeterno / sed pro cer to tempore: sicut vnus nostrum potest velle ab ista hora pro cras ire ad missam sua non mutata voluntate. Ex quo patet defect illius saraceni Auerrois: qui nequiuit videre deum immutabiliter se habere: et ta men quod res produceret contingenter: et exquo voluit ab aeterno / quin res fuissent ab aeterno. Sed ad intelligendum haec: valde facile reducenda est memoriae quaedam doctoris deuoti distinctio huius primi. Di cit enim / quod causam immediatam esse potest capi tripliciter: aut respectu substantiae / aut respectu dispositionis / aut tertio respectu actus. Si loquamur de deo respectu sub stantiae: ab ae terno fuit causa rerum immediata: quia nulla mediabat substantia inter eum et opus eius. Si secundo de dispositione: sic iterum ex se erat dispositissimus. Sed si loquamur respectu actus: non quia ipse aeternus effectus temporalis: ipse tamen immutabils/ effe ctum ordinauit facere mutabilem tempore determinato. Et si quaeratur: an istud esse volitum sit ens rationis vel reale: Et videtur reale: quia producitur per voluntatem: et ens rationis solum est intellectus: et per consequens videtur quod deus re feratur relatione reali ab aeterno ad creaturam. Dicendum quod ens rationis sumitur tripliciter. Uno modo pro ratione quidditatiua: et sic sunt entia volita / entia rationis: quia habent propriam quidditatem. Alio modo dicitur ens rationis pro ente solum fabricato opere intellectus: et sic non sunt entia rationis. Tertio dicitur ens rationis pro producto secundum quid cuiuslibet vertute potentiae collatiuae: vt innuit doctor subtilis in hac distinctioe: et isto modo tam voluntas quam imaginatiua potentia producunt ens rationis. Ex quo infert quod illa diui sio entis: aliud reale / aliud rationis: non est bo na: capiendo rationis pro ente fabricato opere intellectus: quia isto modo ens volitum formali ter: nec est hoc / nec illud.
¶ Ex prima parte conclusionis ego infero / quod defecit sanctus Tho. in suo scripto / dist. 36. q. 3. ponendo intellectum diuinum omnia nosse per ideas seu contingentia seu necessaria: patet oppo situm: sequeretur enim diuinum intellectum esse primam regulam contingentium: quod improbatum est. Et si quaeratur: quid est regula necessariorum: Dicitur quod diuina essentiam virtualiter / et diuinus intellectus formaliter. Ex quo patet / quod regula in diuinis habet tria signa. Prima enim regula est diuina essentia: et est solum vertualis. Secunda regula est diuinus intellectus: et est regula necessariorum. Tertia regula est diuina voluntas: et est regula contingentium formaliter.
¶ Secunda conclusio est de voluntate bemplaciti: et est haec. Tanti viq goris insuperabilis beneplaciti extat volunm tas / vt visibilium et inuisibilium causa perfecta con sistat. Prima pars dicit: quod voluntas hbemplaciti extat vigoris insuperabilis. Probatur. Omnia quippe quecumque voluit dominus fecit ince lo et in terra: in mari / et in omnibus abvssis. Et probatur sic ratione. Si besmemplaciti voluntas pos set superari: aut hoc esset a superiori / aut ab aequali / aut ab inferiori. Non a superiori: quia non habet: est enim deus cuius est ipsa voluntas ens primum rerum princeps: ex. 12. metaphy. Entia nolunt male regi: vnus ergo princeps. Non ab aequali: quia non habet alium deum secum equalem. Audi israel: dominus deus tui us vnus est. Nec apud philosophum principatuum pluralitas in eodem gradum laudatur. Nec ab inferiori: quia nequit inferior voluntatem sisperioris immutare. Et si obiiciatur: Deus vult platonem facere bonum: et plato peccat: igitur. Uidetur quod plato superet voluntatem beneplaciti. Dico quod voluntas qua de us vult platonem facere bonum est voluntas signi: et antecedens nec est beneplaciti: alioquin si vellet platonem operari bonum voluntate bemplaciti / plato operaretur: sed non est sic: et addo quod non implendo voluntatem dei de eo fit voluntas dei: cadit enim sic pec cans ab ordine misericordiae in ordinem iusticiae: nec potest a facie voluntatis diuine fugere: et dat exempum Ansel. Si quis ex oriente ad occidentem veniat: caelum non fugit quod omnia continet: sed ordinem caeli mutat sic in proposito. Secunda pars dicit: quod est causa visibilium et inuisibilium articulus est fidei. Creatorem caeli et terrae. visibilium omnium et inuisibilium. Et corroboratur. In quolibet genere est dare vnum primum a quo caetera effluunt: ergo est dare vnam primam causam efficientem a qua conduntur: et visibi lia et inuisibilia. Et si quaeratur: ex quo creat omnia ista voluntas beneplaciti videntur caetere causae ociose: quod est contra Aug. super Sen. Sic deus res quas condidit administrat vt eos proprios motus agere sinat. Respondendum quod causatio diuinae voluntatis non impe dit aliarum causarum causationem: quia causat in suo ordine et aliae in suo. Sed tunc cum secundum actorem de causis propositione prima. Omnis causa prima plus est influens super causatum suum quam causa secunda: et per consequens totum causat: et ita causae caetere nihil causabunt. Dicendum quod totum causat: et tamen caeterae causae causant: imaginatur enim argumentum istud: quod causatio ista sit successiua: ita quod causa prima primo causet in vno instanti: et causae aliae in alio instanti. Sed non est sic: immo omnes in eodemu instanti causant: ita quod sunt signa permanentia Et est exemplum. Pater et filius sunt vnum principium spiritus sancti: et pater prius origine pro ducit spiritum sanctum quam filius: nec tamen tollitur quin eum producat filius. Et si obiicitur: quia no videtur quod concurrat diuina voluntas ad peccatum. Dicendum quod si sit peccatum commissionis concurrit ad substratum peccati: et non ad deformitatem: immo ipsa deformitas est a vo luntate creata. Et si dicatur quod sunt alia secundum Aristo. in secundo ethicorum: quae mox nomina ta habent annexam maliciam sicut mentiri: et in theologia odire deum.
¶ Hic dicit Guilb. oclian in suo centilogio quod posset quis meritoriae odire deum: sicut si deus praeciperet seipsum odire. sed hoc est tantum piarum offensiuum aurium: vt impugnari non debeat. In prima tabula non cadit dispen satio: vt patebit in tertio vnde dicendum quod licet deus ad totum tunc concurrat non tamen peccat: quia illa deformitas ex parte est voluntatis create. De hoc in secundo
¶ Ex quo patet peccatum impii manes: a quae sunt manichei dicti: vt habetur in decre¬ tis. 24. q. 3. ca. quidam autem haeretici: hii ponunt vnum creatorem visibilium: alium inuisibilium: patet oppositum ex conclusione: omnia enim ex deo condita sunt.
¶ Tertia conclusio est de voluntate signi et est hec: perfecta signi voluntas voluntati beneplaciti est eadem ex parte rei et ab ea sola est ratione differens. Ista conclusio declaratur exemplo: sit aliquis princeps qui inquantum potest laboret ad faciendum aliquid tunc dicemus quod il lud vult voluntate efficaci et benmemplaciti quod idem est. Rursus: idem priceps dicat suis officialibus facite hoc: aut dimittite hoc: sed non prosequatur vt fiat: aut non fiat toto posse: haec est voluntas signi ex quo enim praecipit aut prohibet signum est quod vult: sed quia id non prosequitur toto posse non vult efficaciter sic in deo illa quae deus actu facit vult vo luntate beneplaciti: id autem quod praecipit faci endum aut consulit: et sic de aliis vult volun tate signi: signum est enim velle dare precepta et consimilia: et ita eadem est voluntas soum differens ratione secundum diuersa volita. Quantum ad tertium articulum: sunt tres difficultates.
¶ Prima quare non di citur deus ita omniuolens sicut omnisciens vel e omnipotens. Respondit doctor deuotus hac lin dist. q. 2. quod ratio est: quia quando dico omnisciens aut omnipotens: non pono scibilia actu aut possibilia: scit enim deus multa quae numquam fient: et potest multa quae numquam euenient: quam do autem dico omniuolens: pono volitum actu: aut in dispositione aut essendum: et hoc est falsum: quia multa sunt in potentia dei quae nec sunt in dispositione dei ad essendum: iodeo non conceditur ista: deus est omniuolens: sicut ista: deus est omnipotens: aut omnisciens
¶ Secunda difficultas. vnde est quod magis tractando de his tribus attributis: primo egit de scientia. secundo de potentia. tertio de voluntate: et doctor irrefragabilis. primo de potentia. secundo de scientia: tertio de voluntate prima parte sum:ne dico quod diuerse considerationes hoc fecerunt. Conside rauit enim magister quod amplioris latitudis est scientia quo ad obiectum quam potentia: quia dei scientia bona et mala: et tamen solum potest bona Rursus. amplior est potentia quam voluntas quia multa potest quae non vult actu esse: ideo prae ordinauit scientiam: consequenr potentiam: vltimo volun tatem. Doctor autem irrefragabilis aspexit dictum Rich. in de trinitate dicentis: multa habet posse quae non habent scire: sicut arbores multa scire quae non velle: ideo praeordinauit potentiam: secundo scientiam: tertio voluntatem: ita quod magister aspexit obiectum: sed doctor alexam: subiectum: ideo vterque diuersis viis bene dixerunt.
¶ Tertia difficultas vbi apparuit primo voluntas signi. Dico quod in caelo dum in mente angeli lux creata fu it dictans deum venerandum a qua recessit lu cifer et angeli eius. secundo in paradiso ter restri in prohibitione ligni vitae: a qua rece sit adam et eua eius vxor misera. tertio in hac valle miseriae: a qua recedunt peccatores Et sic patet ad quaestionem: quod perfectissima dei voluntas signo et beneplacito rectissi me diuiditur. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum: nego maiorem: et dum probat de circulo ante tabernam. Dico quod non sufficit vnum indiuiduum ad verificandum vnam vnibilem: vri na enim est signum sanitatis: et tamen dicitur sana: sic in proposito praeceptum dei dicitur signum voluntatis dei: et dicitur voluntas dei sicut obiectum participat nomen illius cuius extat obiectum: sicut principia dicuntur intellectus um quia sunt obiectum intellectus.
¶ Ad secundum dico: quod equocat de voluntate beneplacit Uno modo enim vt dictum est in primo articulo dicitur voluntas beneplaciti: voluntas dei efficax: et sic capitur vt diuiditur contra volunta tem signi. Alio modo dicitur voluntas bempla citi: vt se habet in communi ad id totum quod non impedit: et sic est communis tam volunta ti signi quam beneplaciti proprie sumpti: sed non capitur sic in diuisione.
¶ Ad tertium dicendum: quod est diuisio ex parte rei in se: et isto modo vnica simplicissima est dei volun tas non diuisa: nec diuisibilis. Alio modo est di uisio ex parte modi significandi: et sic nihil probibet diuinam voluntatem diuersimode si gnificari: secundum quod aliter et aliter nobis manifestatur: sicut in proposito. Et sic patet ad quaestionem.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione tres capiuntur conclusiones. Prima dei essentia voluntas dicitur atque conceditur sicut scientia: dicit conclusio quod sicut con ceditur: quod diuina scientia sit diuina essentia: ita concaditur: quod diuina voluntas sit diuina essentiam. Et ponitur a principio distinctionis vsque ibi: haec itaque summe bona etc.