Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 38-40
Circa textum
POst predicta de voluntate eiusque fi ne disseredum est. Scie dum ergo et etc. Hic signa tur. 36. distinctio huius secundi: quae sic continuatur ad praecedentes: Nam postquam a. 34. inclusiue inquisita est mali causalitas et eius quidditas: Nunc venari incipit magister / quomodo ad malum se habet creata voluntas. Et diuiditur in tres partes. In pri ma: in creata voluntate peccati origo quaeritur. In secunda de culpae nultiplicitate et criminis / sermo contexitur. In tertia / de nostra pec cabilitate vnde sit clarius / panditur. Prima in principio. Secunda dist. 42. ibi: Cum autem voluntas. Tertia dist. 44. ibi: Post praedictam comsiderationem etc. Prima rursus particula in qua in creata voluntate etc. in tres partes diuiditur. In prima tangitur conditio qua voluntas depra uatur. In secunda vnde ipsa sit ostensio plus alia vi coinquinatur. In tertia / an exterior addat actio maculam propriam / inuestigatur. Prima in principio. Secunda ibi / dist. 39. Hic autem oritur quaestio satis etc. Tertia distin. 40. ibi. Post haec de actibus adiiciendum etc. Rursus prima particula quae est praesens dis. in quae tangitur conditio qua vo luntas etc. in tres partes diuiditur. In prima ostendit clarius quod a fine venit rectitudo. In secunda patet subtilius finis. vltim in ingens magnitudo. In tertia voluntatis attentius et intentionis claret habitudo. Prima in princi. Secunda ibi: Qui ergo charitatem sibi ponit etc. Tertia ibi: Solet etiam quaeri quid distet etc. Hic aut oritur questio satis necessaria / ex superioriibus causam trahens etc. In qua postquam in praecedenti distin. tacta est conditio qua voluntas deprauatur: quia scilicet ostendendo quid sit rectitudo vo luntatis: ostensum est quomodo per obliquitatem de turpatur: Nunc in ista ostenditur distin. vnde est quod voluntas plus quam aliqua alia potentia comniquinatur. Et habet diuidi praesens dist. in tres par tes principales. In prima de causa deprauatio nis voluntatis agit deliberatiue. In secunda contra vim determinationis ducitur ratio dubitatiue. In tertia naturalis motionis nostrae patet causa affectiue. Prima in prin. Secunda ibi: Sed ad huc quaeritur quare huius naturalis etc. Tertia ibi: Praetrea quaeri solet quomodo intelligendum sit etc. Bost hec de actibus adiiciendum videtur: vtrum et ipsi ex fi ne sicut voluntas etc. In qua postquam praecedenti distinctione ostensum est quae sit causa quare voluntas plus aliis potentiis coinquinatur: Nunc in praesenti distinctione osten ditur / an exteriori actione aliqua peccati macula addatur. Et diuiditur in tres partes principales. In pruisna ostenditur quod ex fine et intem tione redditur actibus bonitas. In secunda ex subtili indagatione super dictis surgit du bietas. In tertia patet ex intentionis peruer sione / quod in actibus venit obliquitas. Pri ma in principio. Secunda ibi: Sed quaeritur vtrum omnia opera hominis etc. Tertia dis. 41. Cum que intentio: vt supra dictum est. Et haec est di uisio harum trin dist. etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista subtilis et vtilis declarat de synderesi / conscientia et peccati actione / iuxta tres distin ctiones. Et impugnat henricum lorbonicum / et doctore seraphicum. Et habetur a Sco. Istis tribus distinctio Utrum intentio synderesis et conscientia ex actu peccantium corrumpantur: Et argu pri arguitur quod non corrumpatur intentio in peccantibus actu. Nullum prius corrumpitur posteriori: nec cam effectu. Sed omnis intentio est prior actu peccati / et extat causa eius: igitur etc. Maior patet: quia sicuti prius non dependet a posteriori: sic ab eodem corrumpi non videtur: nec causa ab effectu denominatur / sed effectum denominat. Minor patet. Tum quia intentio pertinere videtur ad intellectum: iuxta illud: Omne agens per sei agit per intentionem / ex. 2. physicut. peccatum ad voluntatem. Prior autem est intellectus / et ea quae eius sunt voluntate et entibus in ea. Tum quia intentio motrix videtur operis iuxta nomen suum / intentio in aliS per peccatum / tam synderesis quam conscientia. Sicut se habet ad malum fomes / sic synderesis et comscientia ad bonum: sed per gratiam potest funditus in homine fomes corrumpi: igitur et per malum poteho ior patet. Sicuti enim ex parte carnis ponitur fomes quasi quaddam ad malum inclinatiuum: sic ex parte spiritus synderesis et conscientia: quaesi quiddam contra malum murmuratiuum: vnde de sun F bis gemitibus inenarrabilibus. Et magnus Basilius diffiniens conscientiam dicit. Conscientiaest naturale indicatorium. Sed minor patet in Tt tiolarguitur quod peccatum non consistit in actu. Si enim peccatum constaret in actu: aut exteriori / aut inte riori: sed nec sic nec fic: igitur. Maior patet ex diuisione sufficienti. Sed probatur minor pri modo quod non in actum exteriori: quia potentiae organicae peccati non extant receptiuum / veluti nec virtutum: nec interiori: quia hoc esset in vo luntate: hoc autem eiusdem contradicit libertati: quia quae facit peccatum seruus extat peccati. ppsecoa au tem serua non est / sed libera.
¶ In oppositum primi arguitur auctoritate Augustinus et est in listra. Inten tio est qua sic ad finem peruenire volo: et per consequens si non peruenio / propter peccatum intentio corrumpitur.
¶ In oppositum secundi arguitur ex glosuper Ecech. principium: Scintilla conscientie in chain non extinguetur: et tamen magnus valde fuit peccator. Uocat autem glo. scintillam ipsam synde resim.
¶ In oppositum tertii arguitur ex illo: Produt quasi ex adipe iniquitas eorum et ita exquo est proditio / est operatio
¶ In ista quaesti one ad alias pariformitur sunt tres articuli Ormius est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorumlis motiuus articulum termini sunt intentio / synderesis / conscientia.
¶ Primus igitur terminus est intentio. Unde secundum frem Berat dum odonis in. 3. ethi. in tractatum electionis re spectu finis ista tria differt: voluntas fruitio et intentio. Uoluntas enim vt modo loquimur: est actus voluntatis in vltimum finem / non tamen conside rata ratione finis. Fruitio vero in hoc quod est in vlti mum finem: addit quod sit sub ratione finis habiti: aut perfecte in patria / vel imperfecte in via. In tentio vero solum differt a fruitione: quia est per modum finis non habiti: ideo dicitur a tendendo. Ex quo patet quod intentio est actus voluntatis principali ter: et maxime quando construitur sine praepositione media cum suo casuali: vt dicendo / intendo hoc. Unde autem construitur praepositione media: sicut dicendo / intendo in hoc: tunc pertinet ad intellectum: vt notat doc. deuo. 2. q. arti. 2. distin 36 et sic dicuntur apud logicum intentiones prius mae et secundae. Et in. 1. q. eiusdem arti. notati / quod si cuti triplex reparitur appetitus scilicet naturalis vt in lapidibus / sensitiuus vt in brutis / itellectiuus vt in nobis: sic et triplex intentio. Prima est appe titus scilicet naturalis: et est necessitatis. Secunda appe titus sensitiui: et est magis impetuositatis. Ter tia appetitus intellectiui: et est magelibertatis.
¶ Secundus terminus est synderesis: extat verbum grecum: quam interpritamur scintillam conscientie. Dicit Tho. 39. dis. q. 1. arti. 3. quod dicitur scintilla: quia sicut in igne scintilla est pars ignis magis eleuata: sic pars animae supriuma dicitur scin tilla qua cum spiritibus conuenimus angelicis Unde notat glo. super princi. Ecech. quod synde resis differt ab his tribus: rationali / concupiscibili et irascibili: et superior extat. Figurat enim irascibilem in leone / concupiscibilem in vitu lo / rationalem in homine: et dicit synderesim quasi aqui lam super alias volantem. Ex quo clare patet quod syn deresis intelligituraltior supruma portione rati nis. Unde noto tertio: et potest in parte trahi a doc. sub. 1 et. 2. quaestionibus. dis. 36. quod ista tri drinunt / synderesis / conscientia et lex naturae. Syn deresis enim nominat vel superiorem partem animae vel ha pitum principiorum operabilium: vt deo est obedien dum parentes sunt bonorandi: et sic de aliis. Con scientia autem nominat habitum conclusionum / ex huiusmodi principiis habitarum. Uerum quod discursus hic fieri intelligitur mediante supruma portione rationis: et ita praecedet synderesis / mediabit suprema portio rationis: tertio iungetur conscientia. Lex autem naturae dicitur obiectum huiumodi principio rum. Unde glo. super illo verbo: Cum gentes quae legi non habent ea quae legis sunt faciunt: ipsi sibi sunt lex: dicit sic. Lex naturae est qua sibi conscii sunt: et glosetur glo. obiectiue.
¶ Tertius terminus est conscientia. Unde conscientia in theologia solet accipi tripliciter. Primo modo accipitur conscientia pro ipso conscito: sicuti dum diffinit dam conscientiam di. Conscientia est lex intellectus noster scilicet obiectiue. Secundo dicitur conscientia pro habitu quao sum conscii: sicut est illud: Charitas est de corde bonon / et conscientia pura / et fide non ficta. Tertio dicitur conscientia pro ipsa potentia conscientie: et hic modus quo nominamus obiectum intellectus et habitus principi orum / et ipsam potentiam intellectiuam eodem nomine / scilicet intellectum: sic in proposito. Quantum ad secundum arti. sunt tres con¬ q clusiones. Prima est de intentione iuxta. 36. di. Secunda est de synderesi et conscientia / iuxta. 36 Tertia de actu peccandi / iuxta. 46.
¶ Pri ma igitur est haec. Intentionis bonae finis vna c praecipue extat charitas: et eius subiectum vo / si luntas dicitur. Dicit prima pars conclusionis quod finis intentionis est vna praecipue charitas. Probatur. Omnis bona voluntas ad hoc ordinatur vt deum habeat / et deo fruatur: sed nos non fruimur deo: nec eum habemus nisi per charitatem: et ita finis erit charitas. Unde dicitur: Plenitudo legis est dilectio. Nec il lud obuiat quod alibi dicit: Finis legis christus: quia christus est charitas: non quidem inhae siua / sed obiectiua. Unde. 36. dist. recte est lo cutus magister finem ponens homonae intentionis charitatem: sicut et Paulus dicit / et Augustinus in li. de laude charitatis. Ille tenet quicquid latet: quicquid patet in diuinis sermonibus quo charitatem seruat in moribus vnde tota scriptura ad charitatem temminatur: vnde primo deus quo extat charitas ob¬ iectiua: de quo dicitur: Deus charitas est / et finis c enostr. Secundo charitas inhaesiua in nob in patria quae dicitur consummata. Tertio charitas viae / quae dicitur ichoata: vnde pondus dicitur voluntatus quo in deum fertur Augstin. dicente: Pondus meum amor meus. Et si dicatur ex illo verbo Bern. in li. de amore deiEx amore dei venitur ad charitatem / ex chari tate ad sapiniam: et ita sapinia nobilior charitate videtur. Dicitur quod ibi sapinia solum nominat excellentiorem gradum charitatis: vt deriuetur sapinia a sapore / non a sapere. Sed compatitur ne ista charitas alium finem secum: quia super illud Quanti mercennarii in do. pa. mei abum. padicit Amb. Ibi multi sunt mercennarii qui abundant fide / spe et charitate: et tamen mercennarius ponit praeter deum alium finem: alioquin non esset mercennarius sed filius. Dicit doc. deuot q. 3. arti. 1. di. 36. quod ponere finem alium in operi bus suis praeter deum / potest intelligi tripliciter. Pri mo modo vt sit finis sub fine: puta si canonicus vadat ad ecclesiam vt seruiat deo: ecce finis principalis: et vt habeat suas distributiones quas pauperibus distribuat: ecce finis subfine: et istud inquit est bonum et meritorium. Se cundo intelligitur vt sit finis principalis / et finis non principalis: ita tamen quod finis non principalis non sit propter deum: sicut si canonicus vadit ad ec clesiam vt deo principaliter seruiat et minus principaliter vt distributiones suas recipi at: nec istum finem referat in deum: talis inquit non peccat mortalitur / sed forsan venialitur: vnde non amittit pro huiusmodi charitatem: et hoc innuit Augstinus in li. confess. Minus quippe te amat qui praeter tealiud amati / quod non propter te amat. Tertio intelligitur vt sint duo fines principales: sicut si canonicus vadit aeque primo ad ecclesiam vt seruiat deo et habeat pecuniam: et tunc est et bonam voluntatem: et talibus dicitur: Non poteston deo seruire et mammonae. Terram enim sanctan duabus ingrediuntur viis: quod non licet. Filius autem est in primo gradum / mercennarius autem bo nus in secundo / mercennarius malus in tertio. Et patet causa quare boni filii vno fine contentantur: hoc enim amor exigit filialis / vt solum deum sicuti patrem diligamus: perficit quod diligi mus ipse deus / quo extat summum bonum: in quo cuncta quae optamus inuenimus abundanter. Mali autem ratione libidinosi amoris in diuersa feruntur: nec in his quae diligunt vnde satientur inueni unt. Superbus enim in excellentia non inuenit sufficientiam: auarus in pecunia non inuenit sa tietatem ita de aliis. Sed numquid si intentio sit bona erit totum residuum bonum: vtsi quis mentiatur vt saluet proximum suum: Dicendum quod ad hoc quod aliquod sit bonum ex intentione / tria requiruntur. Primo vt finis habeat rationem me lioris boni entibus ad finem: si enim diligerem deum solum propter me / peccatum graue esset. Se cundum vt ea quae sunt ad finem sint bona: ideo peccatum est si quis furetur vt pauperem nutriat: quia furari non est bonum. Tertium vt sit considera tio: quia opera moralia scientiam requirunt / ex 2. ethie. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod subiectum intentionis est voluntas. Probatur illud ex parte cuius principaliter residet meritum est in voluntate: sed huiusmodi est intentio: igitur. Maior patet: quia sicut virtus principalit est in voluntate / ita et meritum / cum libera sit. Mi nor vero probatur auctoritate Bern. in li. de libe. ar bi. Intentio inquit sufficit ad meritum: sed actio requiritur ad exemplum. Confirmatur auctoritat magistri in littera. Intentio quippe est qua perueni re ad finem volo: vnde non obuiat: quia intentionis est referre. Uoluntas enim ex eo quod est quo ad operari separata a corpore / est supra se conuersiua. Et si dicatur: quia super illo: Si oculus tuus fuerit simplex. dicit glo id est intentio. Et super illud in eodem. Uide ne lumen quod inte est tenebrae sint. Slo. diciti / quod intentio qua bonum facimus lumen est. Tam enim oculus quam lu mem ad intellectum pertinet. Ideo dicendum finaliter / quod sicut liberum arbitrium includit in tellectum et voluntatem: sic licet diuersimode intentio est intellectus et voluntas: intellectus vt primi / voluntas vt subiecti. Et hanc intentionem doc. deuo. arti. 2. q. 2. dist. 37. Et doc. subtilis in eadem. Et Tho. q. 3. nominat formaliter actum circa finem: et ex consequenti et materialitur ea quae sunt ad finem modo opposito electioni quae est primo entium ad finem / et ex consequenti ipsius finis.
¶ Secunda conclusio est iuxta di. 36. de syn deresi et conscientia: et est haec. Sic synderesis et conscientia habitus sunt intellectiui: vt peccatis ex to to non corrumpantur. Dicit prima pars conclusionis quod synderesis et conscientia sunt habitus intellecti ui: nisi acciperetur aliquitiens synderesis pro su prema parte animae: sicut tactum est in primo artiem. sed pronunc dimittitur. Probatur ergo primo de synderesi: primo auctoritate magistri in littera. Et con irmatur per illam glo. super illo: Custodite spiritum vestrum / et vxorem adolescentiae vestrae. Dicit glo. quod vxor est lex naturalis: sed spiritus non animalis / quae non percipit ea quae dei sunt / sed rationalis. Et vocat hunc iynderesim. Nec obuiat quod synderesis murmur dicitur: quia murmur tale habet capi ostensiue: inquantum ostemdit voluntati quid faciendum. Nec oportet dare voluntati talem habitum / quo actu elicito necessario tendat ad bonum non libere: liber tati enim hoc repugnat maximae viae: vnde quando diuidit Dam. voluntatem in thelisim et bulisim id est naturalem et deliberatiuam: non intelligitur quod voluntas naturalis habeat actum elicitum et non libere: hoc quippe voluntati repugnat: sed solum nominat appetitum. Secundo probatur illa pars de conscientia / quod sit in intellectu probatur. Omnis scientia est in intellectu: pinis conscientia est scientia: igitur. Maior est no tia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. Patet secundo ex differentiis quia rectum et erroneum diuidunt conscientiam: et tamen erroneum ap propriatur intellectui. Patet tertio ex acti bus consciae: quae sunt / testificari / dirigere / le gere / iudicare / et consimiles: et tamen sunt omnes intellectus. Nec obuiat quod dicitur conscientia remor dere: quia intelligitur ostensiue aut bona aut mala: quia totum intelligitur inquantum dirigit appetitum. Ex quo patet quod defecit doc. solen nis / ponens tam synderesim quam conscientiam in vountate: synderesim quasi principalem: conscientiam autem quasi ex synderesi natam: patet oppositum ex conclusione. Patet secundo quod defe cit doc. deuo. ponens synderesim in voluntate / et conscientiam in intellectu: ita quod sicut conscientia ex parte intellectus est quasi naturale indicatorium agendorum sic affectus habeat suum habitum qua tendat in bona honesti: patet opus positum ex conclusione. Ex quo patet tertio quod verius hicit sancet Tho. quae hac dist. arti. 3. q. 1. et. 2. et latius distin. 24. huius secundi parte. 1. arti. 1. q. 3. et 4. posuit tam synderesim quam conscientiam in intellectu. Cui consonat doc. subti. in dist. 36 id est et 2. quaestionibus. Unde secundum eum ibi tam synderesis quam conscientia sunt habitus intellectus / non quidem speculatiui sed practici: vt sit ordo iste) in practico syllogismo: sicuti in speculati uo sunt tres propositiones / maior et minor et conclusio. Maiorem ponit synderesis: vt puta deo est obediendum. Minorem autem por tio superior aut inferior scilicet sed deus hoc praecipit / vtputa parentum dilectionem: conclusionem autem conscientia: vtputa / ergo diligam parentes. Unde patet quod quo ad habitum sunt habitus nobis congeniti: licet quo ad actum conscientia permutetur. Et si dicatur / quia philosophus dicit quod anima est sicut tapula rasa: intelligitur de habitibus acquisitis / non his. Sed dicit secunda pars / quod conscientia non corrumpitur ex toto / aut synderesis per peccata. Probatur primo de synderesi. Si synderesis in aliquo esset extincta / maxime esset in dam natis: sed hoc est falsum: quia habent vermem conscientiae ex synderesi prodeuntem. Unde Augstinus in li. de ciui. dei. Tanta est vis castitatis et probitatis: vt omnis vel pene omnis eius laude moueatur humana natura: nec vsqueadeo sit in turbine vitiosa / vt totum amittat sensum honestatis. Ex quo patet quod illae auctoritates quae dicunt vnderesim extingui: debent intelligi quantum ad actum / non habitum. Licet enim haereticus sine murmure synderesis pro suo errore libenter ignem patiatur: quia adhuc habet habitum: tamen pro alio actu remurmurat in quo non est habituatus vitiose. Sed probatur etiam de conscientia: quia est nobis qua ad habitum inata. Unde et dicitur a Basilio naturale indicatorium. Et si dicatur: quia aequilis difficultatis est scire moralia qualis speculatiua: et tamen si conscientiam haberemus ingenitam / esset nob valde facile: cum de talibus sit dicendum quod de his non est nisi initiati ue: sed completiue er habitus acquisitos: sicut est suo modo de principio speculabilium: et aliquibus caoncluionibus in communi ex illo elicitis principio.
¶ Tertia conclusio est de actu peccandi iuxta dist. 40. et est haec. Sic iuxta intentionem pperatio pensatur exterior / vt aliquid demeriti aut meriti secundario apparet. Dicit prima pars quod secundum intentionem pensatur opus exterius. Pro batur per auctoritate Amb. Affectus operi tuo nomen imponit. Cuius ratio: quia intantum opus exterius lau datur aut vituperatur: inquantum a bona vel mala exit voluntate quae per intentionem operatur. Noto tamen quod quo ad bonitatem operis / opus exterius seduitur olum intentionem / quando est bonitas tam in fine quam in bis quae sunt ad finem: sicut dum orat quis propter deum: tunc oratio exterior intantum pensatur inquantum ex bo¬ na affectione procedit / sic de mala intentione respectu mali operis. Si autem solum finis sit bonus / et ea quae ad finem mala: non oportet propter finem opus exterius esse bonum / immo malum: vt si quis interficiat innocentem vt va dat ad caelum: finis est bonus / et tamen opus malum: ita dicamus de quantitate: quanta est intentio tantum iudicatur opus exterius in se: dico non re spectu obiecti. Unde glo. super illo verbo: Bo nus homo de thesauro suo / dicit. Quantum intendis / tantum facis ex parte actus / sed non obie cti: non enim est verum quod si quis intendat modicum peccare quod modicum peccet / immo aliquo tiens multum. Dicit secunda pars / quod operatio exterior aliquid affert meriti vel demeriti / licet secundario: patet quod secundario: quia ex interiori com scientia principaliter iudicatur homo aut liberatur Sed quod aliquid afferat operatio extior ad me ritum vel demeritum / patet liquido. Tum in pri mio subali per opera exteriora dispositiue coseruatur charitas. Tum etiam in accidentali seu aureola qua edificatur proximus: et pro benefaciente orat / aut tenetur de congruo. Ex quo inferi quod non sufficit potenti benefacere solum velle nisi operetur. Sed quis magim meretur: aut vo lens solum bene operari / sed non potens: aut volens / potens et faciens: sicut est dare elemofy n? Dicendum quod si equaliter habent velle inti rius: equaliter merentur quo ad praemium essen tiale: sed quo ad praemium accesmentale magimmeretur qua dat. Et dicit hic vnum bonum verbum doc. de uo. arti. 2. q. 2. di. 40. quia dando elemosyna obligat pauperem vt oret pro eo: et obligando pauperem quodammodo obligat deum: et ita quaedam dispositio ad melius / vt remotio poe narum: et alia multa hinc proueniunt. Qunatum ad tertium articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima est: quare cha ritas dicitur radix / forma et finis virtutum? Di cendum quod dicitur radix: quia est origo bonorum ope rum: dicitur forma: quia nos deo assimilat: dicitur finis: quia nos in deo quietat.
¶ Secunda diffi. an conscientia erronea obliget? Dicendum quod consci entia dictat tripliciter. Primo modo secundum legem dei: et sic conscientia ligat id e ligatum onndit: nihilominus enim in hoc erat ligatus homo ex diuina lege. Secundo dictat praeter legem dei: sicut est leuare festucam de fra: tunc ligat ad peccatum mortale: vnde aut teneor dimittere illam erroneam conscientiam aut pecco mortalitur nisi leuem festucam de ter ra stante conscientia. Tertio dictat contra legen dei: vt si dicat quod homicidium sit faciendum: sic non ligat ad faciendum / sed solum ligat ad se deponendum: quia extat contra legem dei.
¶ Tertia diffi. Quis plus meretur: aut pauper modicum dans / aut diues multum; Dicendum quod pensata aequali voluntate accidentali: diues plus meretur quo ad datum: quae autem ad aliud potest pauper plus mereri: si illud modicum plus sit de substantia pauperis quam illud multum de suba diuitis: sicut de illa paupercula quae duo minuta misit in ga cophilacium: et testimonio christi plus dedit quam omnes diuites: quia totum: ita applicetur ad malum. Ex quo patet ad quaestionem / quod videlicet li cet intentio per peccatum corrumpatur / non tamen ex to to synderesis vel conscientia: et si quo ad actum / non quo ad habitum. Et tunc a argu.
¶ Ad primum argu. dicendum ad minorem primo / quod illa inten tio intellectus de qua loquitur philosophus i. 2. phy. non est haec de qua modo sermo dicitur vltra: quod licet intentio habet modum motoris: vel verius sit in motrice voluntate respectu operis exterioris: nihil prohibet eam infici interius vbi principaliter extat peccatum: ideo non obuiat.
¶ Ad secundum dicendum in summa / quod non est simile de fomite vel synderesi et conscieia: fomes enim est in nobis praeter naturam institutam / non alia: ideo non sequitur si remoueatur per aliquam gratiam quo alia remoueantur per peccatum.
¶ Ad tertium dicendum ad maiorem / quod peccatum stat instru mentaliter in actu exteriori per potentias organicas formaliter autem in voluntate: nec obuiat libertas eius: quia serua facta est peccato li bera autem a coactione.
¶ Ex his tribus etc Prima conclusio. Finis intentionis charitas dicitur: a qua seiungitur actus volitionis. Dicit conclusio / quod intentio est respectu finis qui di citur charitas: et differt a voluntate: et ponitur per totam. 36. distin.