Distinctio 42
Distinctio 42
Circa textum
Distinctio. 42. in qua magister differenter agit de peccatis qui superius in gene locutus est prout a volutate descendunt comuniter.
CUm autem voluntas mala et operatio sint peccatum quaeri solet vtrum in eodem homine et circa eandem re haec duo vnum sint peccatum vel diuersa etc. Hic si gnatur. 42. dist. huius secundi quae sic continuari habet ad praecedentes: nam postquam a. 36. di. huius secundi inclusiue increata voluntate peccati origo fuit inquisita: nunc in praesenti dist: de culpae multiplicitate materia est habita: et habet diuidi ista pars in tres partes principales. In prima peccatorum multiplicitas in communi proponitur. In secunda summata brevitas in fine additur. In tertia abhominabilitas crimis sequitur. prima in principio. secunda ibi. Patet ergo quod ex superbia etc. tertia dist. 42. Est praeterea quiddam genus peccati etc. Rursus prima particula in qua peccatorum multi etc. in tres partes diuiditur. In prima criminis voluntatis et operis aperitur dist: In secunda tangitur omnis scelerisque reatus conditio. In tertia modi peccandi miseris panditur: variatio. prima in principio. secunda ibi. Praeterea soletquae ri: cum ab aliqua etc. tertia ibi. Modi ant etc. haec est diuisiopraesentis etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista tractat deperuersa in tentioe tamquam radice omnis mali exterioris vt vnu peccatum formaliter: et de differentia peccati venialis et mortalis respectu auersionis a deo ad creaturam quod ex tat caput et initium omis mali: vide secundo. in praesenti dist. huius secundi. q. i.
Utru vnum peccatum alterius sit peccati caput radix seu initium: Et arguitur primo: quod vnum peccatum non sit caput alterius: sicut se habet caput ad membra ita mater ad filias: et econtra. Sedvnum peccatum non dicitur membrum alterius peccati sa filia: ergo nec aliud debet dici caput: sed mater. maior patet: vtrobique enim videtur principalitas: et quaedam superpositio capi tis: scilicet membra et matris ad filias et influ cus. Sed probatur minor: Primo quod vnum peccatum non sit membrum alterius: quia membrum caput sequitur: non caput membrum: quod non videtur in peccatis cum de quolibet aliud nasci quueat. Secundo probatur secunda pars minoris: quod scilicet vnum peccatum sit alterius filia: nuctoritate Grego. super Iob. vocantis fili Secundo
¶ quod vnum peccatum non sit radix alterius: omnis dxc habet modum fundamenti: sed nullum peccatum habet fundamentum. igitur. maior atet: sicuti enim ex fundamento quasi totum git edificium: sic tota ex radice arbor. Et minor est glo. super. 7. Math. ca.
¶ Tertio arguitur: quod vnum peccatum non sit initium alterius: nullum non ens est non entis initium: sed quodlibet peccatum est non ens. igitur nequit vnum peccatum esse initium alterius. maior patet: quia non intelligitur ordo inter non entia: cum ordo dicat quid positiuum: qui inter nihil fundari nequit. Sed probatur minor auctoritate aug. super illo verbo. "Sine ipso factum est nihil:" peccatum inquit nihil est: et nihil fiunt homines cum peccant.
¶ In oppositum primi arguitur auctoritate magistri in listra: in illo ca. Praeterea sciendum est: septem esse vicia capitalia. In oppositum secundi arguitur aucto titate apostoli. Radix omnium malorum est cupiditas. In oppositum tertii arguitur per illud. Initium omnis peccati superbia.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. articulum termini sunt: capitale vicium: radix peccati: et initium
¶ Primus igitur terminus est capitale vicium: vnde capitale vicium seu peccatum accipitur tripliciter. Primo modo dicitur capitale vicium quod capite plectitur seu punitur: sicuti est crimen lese maiestatis: et consimilia. Secundo dicitur capitale peccatum illud vnde primo peccata orta sunt: hoc modo peccatum luciferi dicitur capitale peccatum: et ipse lucifer caput nominatur omnium malorum: sicut dicit glo. super illo Abacuch verbo. "Percussisti caput de domo impii." Tertio dicitur capitale peccatum id est principale: hoc modo dicit magister in lit tera. Praeterea sciendum est septem esse vicia capitalia vel principalia: quae nonat Breg. super Exo. Et dicitur capitale peccatum ad quandam veri capitis apparentiam: sicuti caput habet supra membra eminentiam: sic tale peccatum super alia modo quo mala habenteminentiam id est extat deteri.
¶ Secundus terminus est radix peccati. vn notat doc. deuo in tus vltimo dubio litterali praesentis distin. quod radix peccati dicitur tripliciter. Primo enim dicitur generalissime. vt est illud apostoli. Radix omnium in malorum est cupiditas: non enim debet hicac cipi cupiditas pro peccato auariciae: sed pro quadam mala pronitate ad terrenorum dilectionem: ex qua omne pendet peccatum. Secundo dicitur radix peccati generaliter: et sic duplex extat radix peccati: vt innuit glo. super illo verbo. Incensa igni et suffossa. Incensa enim igni est amor male accendens: et est respectu boni: suffossa vero timor: male humilians et extat respectu mali. Tertio dicitur radix peccati minus generaliter: et sic est triplex radix peccati. concupiscentia carnis: concupiscentia in oculorum: et superbia vitae. Et dicitur radix: quia si cuti ex radice arbor nascitur: sic ex hac malorum exit germinatio.
¶ Tertius terminus est initium peccati: vnde solet accipitripliciter. Primo modo vt dicit recessumale in ge maiestatis summe: et sic superbia dicitur initium omnis peccati. Secundo accipitur vt nominat principium recessus a lege veritatis: et sic error dicitur initium peccati. Tertimo accipitur vt dicit recessum a lege bonitatis: et hoc modo insipientia quae negat sapientiam: dicitur mali initium.
¶ Unde notandum vlterius: quod ista tria differunt: caput peccati: radix peccati: initium peccati. Radix quippe nominat indebitam ad creata conuersionem: ideo dicitur cupiditas. vnde non ita proprie dixisset apostolus: Radix omnium malorum superbia: sicut dicit cupiditas initium nominat magis auersionem: ideo non ita recte diceretur. Initium omnis peccati cupiditas sicut superbia. Caput autem peccati vtrumque com¬ plectitur scilicet auersionem a deo: et conuersionem in debitam ad creaturas nisi amplietur ad peccatum veniale. Ex quo tertio noto quod sunt tres binarii seu sex modi capitum peccati praeter originalis et actualis diuisionem ad quos omnia alia reducuntur capita. Et hoc tangit magister. Primus modus est comparando peccatum ad paenam quam meretur: et sic sunt duo capita. peccatum mortale et veniale. Secundus modus est comparando ad motiuum: vel in bono prosequendo vel in malo fugiendo: et sic sunt duo capita: amor male accendens: et timor male humilians. Tertius modus comparam do ad substratum: sic sunt tria: peccatum oris: cordis: et operis: iuxta partem intellectiuam: interpretatiuam: et motiuam. Quartus modus comparando: ad personam offensam sic sunt tria in deum: in proximum: in seipsum. Quintus modus comparando ad mandatum cui opponitur: sic sunt duo: delictum contra praeceptum affirmatiuum: commissum contra negatiuum. Sextis modus com parando ad vicia quae hinc oriuntur sic sunt septem capita: superbia: inuidia etc. arti. sunt tres conclusiones. Prima est de comparatione mali interioris sicuti radicis ad opus exterius. Secunda de comparatione peccati mortalis veluti capitis ad veniale. Tertia de comparatione auersionis: veluti initii ad conuersionem indebitam creaturarum.
¶ Prima est haec: Sic peruersa intentio quasi radix interior et opus exterius vnum sunt peccatum formaliter vt materialiter duo mala censeantur. Dicit prima pars conclusionis: quod peccatum vnum sunt loquendo formaliter mala interior voluntas: et opus malum exterius. probatur: formale in peccato est libido seu conuersio indebita vel auersio: sed ista est vna intus et extra: igitur. Confirmatur a simili: opus enim bonum non ponit numerum cum bona voluntate respectu meriti principalis: vt patuit dist. 40. nisi solum dispositiue: ergo a simili nec erit formaliter peccatum in opere exteriori: eadem quippe iudicari debet deformitas culpa bilis dum inchoatur intus et completur foris. vnde actus exterior quasi se habet per accemens ad actum interiorem. In talibus autem vbi se habet vnum peracciens ad aliud de communi numerum non poni mus respectu affectus nostri: vnde si diligam vinum quia dulce: non dicetur quod diligo duo nisi large verum est tamen quod in anima aliquotiens crescit maior libido dum exterius perpetratur peccatum: sicut dicunt de peccato luxuriae: vnde infertur quod eadem vel verius non est distincta formaliter fornicatio exterior et interior. non tamen debetis capere forma liter id est quidditatiue: sed formaliter id est culpabile pcti. Ex quo secundo patet: quod deformitas actus exterioris non est culpabilis nisi inquantum refertur ad interiorem. Et si dicatur quod sunt duo praecepta. vnum quo prohibetur actus interior: vt non concupisces rem proximi tui: aliud quae operatio exterior prohibetur: vt non furaberis: et ita transgrediendo erunt formaliter duo peccata. Dicendum quod non ita illa praecepta duo incedunt. sed isto modo vt primo solus prohibeatur actus interior: secundo actus interior et exterior. Ex quo tertio patem. quod illa glo. super illo verbo. Repletos homicidiis: quae dicit homidiis pluraliter vt ondat aliud esse homicidium cordis: aliud operis: habet intelligi materialiter non formaliter. Et dat huius conclusiois sanc. tho. parte I. est praesentis dist. q. 1. talem rationem: quia a quae habet inquit aliquid esse habet et vnitatem cum ens et vnum conuertantur: et ita exquo operatio exterior habet esse per interiorem: habet et vnitatem maliciae. Sed dicit secunda pars conclusionis per operatio interior et exterior duo sunt mala materialitur probatur. lex humana extat quidam radius diuinae legis: sed lex humana magim punit delinquetem opere et voluntate simul quod sola voluntate: etiam si cognosceret voluntatem. igitur. Confirmatur: quia extensius malum est pecca re in deum et proximum similis quam solum in deum: sed qui sola peccat voluntate non peccat nisi in deum uo vero cum hoc deficit multotiens: peccat in proximum: vt patet in homicidio et adulterio. vnde et merito plus punitur: quia magsis delectatus fuit quam si sola peccasset voluntate. Extat autem scriptum. Quantum glorificauit se in delitiis tantum date illi tormentum. Patet secundo auctoritate glo. super illo verbo. Appone iniquitatem super iniquitatem eorum. Qui addit opus voluntati iniquitatem addit iniquitati. Roboratur tertio auctoritate aug. Unusquisque miser inquit efficitur mala voluntate: sed miserior cum desideriis male voluntatis impletur: et ratio est: quia in actu exteriori incidit etiam defectus alicuius boni quod deberet inesse. Et si dicatur: quod super illo verbo Etenm iniquitates operami. habet glo. Si vis et non potes: deus factum reputat. Dicendum quod hoc intelligitur quantum ad contemptum dei non quin actus exterior aliquem dicat boni defectum.
¶ Secunda conclusio est: de comparatione peccati mortalis veluti capitis ad veniale: et est haec. Sic in auersione veniali peccatum differt a mortali vt capite: vt ei de se sola debeatur poena temporalis. Dicit prima pars conclusiois: quod veniale peccatum differt a mortali in auersione: quia non auertit a deo sicuti mortale.
¶ Noto tame quod dicit sanctus tho. q. 4. 1. partis huius dist. quod veniale dicitur tripliciter. Primo quo ad causam: hoc modo peccatum per infirmitatem et ignorantiam factum dicitur veniale. Secundo dicitur veniale euentu: et sic quodlibet peccatum mortale in via per confessio nem dicitur veniale: quia aeterna poena mutatur in temporalem. Tertio modo dicitur veniale: quia facile remittitur: et sic accipitur in conclusione quo probatur sic: Nihil quod stat simul cum charitate auertit a deo: sed peccatum veniale est huiusmodi. igitur. vnde auersio dicitur cum quis facit scienter aut contemptu contra diuinum mam datum: aut finem suum constituit in creatura: quod non reperitur in veniali peccato. vnde patet quod illa diffinitio peccati: Peccatum est spreto incommutabili bono: bono commutabili adherere. et consimiles intelliguntur de peccato mortali. diffinitio autem omni peccato conueniens est haec. peccatum est priuatio boni. vel haec peccatum est meritum poenae. Et si dicatur quod peccatum veniale cadit sub prohibitione: et ita erit mortale patet: quia super illo verbo. Non concupisces: dicit glo. bona inquit est lex quo dum concupiscentiam prohibet: omnia mala prohibet: et ita peccatum veniale cum sit malum. Dicendum quod prohibitio cadit directe super morta le: indirecte autem super veniale: et tale non obligat: vnde verius dicetur cohibitum quam probitum nec obuiat quod peccatum veniale quodammodo detur pat animam: quia non intantum quan maneat charitas vnde licet anima sicut aliud simplex quo ad actum se tota ad tale creatum bonum peccato veniali conuertatur: manet tamen habitus charitatis ne a deo auertatur. Et ista conuersio non dicitur fruitio nisinegatiue vel privatiue: non contrarie: de quibus terminis praecedenti hitum est dist. alioquin esset peccatum mortale. Et si dicatur: quia quando aliquis mouetur ad terminum ad quem recedit a termino a qua: ergo non est bene visibile: quod in peccato veniali sit comuersio ad creaturam: quasi ad terminum ad quem quin recedatur a deo quasi a termino a quae. Re spondendum est quod assumptum habet veritatem quando motum duos habet terminos: quod non est in proposito: quia solum habet conuersionem: nec extat motus propri dictus.
¶ Ex quo patet clare error stoicorum po nentium omnia peccata esse aequalia: quia inquiunt ita nauta in maris principio submergitur sicut in medio: oppositum patet ex conclusione: nec eorum mos tiuum vllum est. Sed secunda pars conclusionis dice bat: quod peccatum veniale de per se non punitur nisti poena temporali probatur. Si veniale obligat ad aeternam paenam: cum homo existens in charitate habeat multotiens veniale erit similis dignus vita aeterna ex charitate: et dignus damnatione eter na ex veniali peccato quod non est dicendum. Ceterum si ad paenam obligat aeternam: non debet dici veniale: et hoc est quod dicit hugo de sancto victo. Ueniale peccatum est cui secundum se debetur paena transitoria: et dicitur secundum se: quia si homo mererepur in peccato mortali: et haberet cum mortali veni ale illud veniale puniretur poena perpetua: non ratione sui: sed adiuncti peccati mortalis. Sic respondet: et huius causam dat doc. deuo. arti. 2. q. 2. praesentis dist: quia inquit nullum peccatum remitti nisi per gratiam quae nequit in habente peccatum morta le esie. Et si dicatur ponatur casus: quod vnus homo toto tempore vitae sue sine gratia seu charitate viuat: et solum peccet venialiter: et in isto peccato moriatur numquid punietur aeternaliter? Dicit doctor deuo. hac quaestione: et sanc. tho. v. q. 1. pertis quod casus est impossibilis: quia in statu praesenti omnes sunt in gratia: aut in mortali peccato: tamen di cit tho. quod dato illo casu: si in illo moreretur veniali puniretur aeternaliter: quia non haberet gratiam sine qua peccatum nequit dimitti: vnde creditur quod benignitas dei numquam talem mori dimitteret: quin ei suam conferret gratiam.
¶ Tertia conclusio est: de comparatione auersionis veluti initii ad conuersionem indebitam creaturae: et est haec. Auersio velut initium cum conuersione indebita in peccato mortali vnus censetur actus: sed non veniali. Dicit prima pars quod in peccato mortali idem est actus auersio et conuersio. probatur idem motus est termini a quae et termini ad quem cum ergo deus sit terminus a qua: et creatura terminus ad quem: erit idem actus auersio a deo: et comuersio ad creaturam. Et confirmatur: quia auersio est quasi formale in peccato mortali conuersio materiale. materiale autem et formale ad eun¬ dem actum pertinent. vnde super illo. Initium omnis peccati superbia. dicit glo. Caueamus superbiam et cupiditatem: non tamquam duo mala sed vnum. Et aug. contr pelagianos. Peccatum non est appetitus malarum rerum: sed desertio meliorum. Et si dicatur: quod aua ricia et luxuria etc. quae sunt de septem peccatis mortalibus solum nominant: vt videtur conuersionemu Dicendum primo quod non: immo dicunt auersionem a deo inquantum diuino repugnant mandatoUltra dicendum quod ex incidenti id quod doc. subhac dicit distin. et sexta. quod illa diuisio peccati mortalis in. 7. vicia non est formalis: sed intelligitur de communioribus viciis. Infidelitas enim neutrum est horum nisi reductiue: vnde verius diuide retur: aut per oppositum ad virtutes quae sunt septem: aut praecepta quae sunt decem: quia etiam dracho in apocalipsi cum decem cornibus fuit visus. Secunda pars conclusionis claret de se. articulum: sunt tres difficultates.
¶ Prima est. vnde est quod punitur homo propter factum exterius a lege humana: sed non propter voluntatem etiam si cognoscatur Dicendum prmo: quod etiam mala cognita volum tate legissatores puniunt delinquentem: dato quod in opus non exeat: vel relegando in exilium vel alas maxime si voluntas tendebat in nocumentum boni publici. Ulterius dicendum quod puniunt magis pro facto: quia magis nocet ciuium communitati.
¶ Secunda difficultas est. vnde est quod pro actu temporali in mortali crimine homo damnatur aeternaliter: nisi poeniteat. Dicit san. tho. q. 5. prime partis. quod triplex est causa. Prima quia peccauit in eum qui est aeternus. Secunda quia habuit voluntatem permanendi in peccato pro aeterno: si tantum vixisset. Tertia quia caret gratia quae sola delet crimina.
¶ Tertia difficit. quia videtur quod auersio et conuersio sint poltres acti ex eo quod dixit. Duo mala fec ppoiltolhus meus me dereliquerunt fontem aqua viue: et foderunt sibi cisternas dissipatas. Dicedum quod per ista duo mala intelliguntur omissio et commissio vl dicatur quod conuersio et auersio dicuntur duo mala: non quia non sint vnus actus: sed quia differunt: sicut formale et materiale in huiusmodi peccato. Ex hoc patet ad q. quod vicem vnum peccatum alterius dicitur caput ra dix seu initium. Et tunc ad argumenta.
¶ Ac primum dicendum in summa: quod vnum peccatum potest di ci et caput et mister alterius peccati: non quidem solum vt obiicit argumentum propter originem: licet vno modo vt patuit ex primo arti. sed propater principalitati sicut superbia dicitur septem peccatorum mortalium caput. Rursus dicitur ex eo quod quasi ex ventre vnius peccat reliquum nascitur: sicut de gula luxuria.
¶ Ad secundum dicendum ad minorem: quod sicuti peccatum fum damentum habet: sic habet et radicem: habet autem fundamentum malum radicem. scilicet peccandi: et non bonum vt innuit allegata glo. ideo argumentum non currit.
¶ Ad tertium dicendum: quod vnum peccatum non est initium alterius inquantum pura privatio sed quia habet positiuum substratum: vel quia demeretur vt gratia subtrahatur qua remota facilitur homo labitur in peccatum: vel tertio propter habitum malum acquisitum ad mala inclinantem. Et tantum de possunt quaestione.
Conclusiones
¶ Prima conclusio. mala intentio sunt vnum peccatum et operatio sed non vnum factum. dicit conclusio. quod operatio ei terior et mala intentio non sunt nisi vnum peccatum et tamen sunt duo actus: et ponitur a principio dist. vsque ibi. Praeterea solet quari.