Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 7
Circa textum
Distinctio. 7. explanat quomodo determinari habeant ambigue locutiones christi vnione tam naturae diuine cum humana quad praedestinationis. exprimentes. Ecundum vero primam dicitur: deus factus homo: et homo facti deus: quia deus caepit esse quaedam sub stantia ratio nalis. Hic signatur septima distinctio hu ius tertii: quae sic continuatur ad praecedentem: Nam postquam in praecedenti distin. doctorumdiuersorum varie sunt posite opiniones. Nunc in praesenti dist. illarum opinionum quo ad modum loquendi debite ponuntur expressiones. Et habet diuidi praesens distinctio in tres partes principales: secundum quod tres sunt opiniones. In prima nanque de ambiguis locutionibus: quo ad opinionem primam sensus aperitur. In secunda: de secunda sermo exprimitur. In tertia: de tertia textus concluditur: prima in principio: secunda ibi. In secunda vero sententia huius distin. etc. tertia ibi. In hac igitur sententia sicut dicitur Deus factus homo etc. Haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista ad latiorem enodatione naturae assumpte trium pro positionu ponit veritates: scilicet deum esse hominem: deum factum homine cum sua conuertibilitate et de christi vera praedestinatione sub qua ratione etc. Uide Sco. eadem dis. q. i. 2. et. 3. huius li. cum nonullorum doctoru opi nionibus etc. Utrum deus qui homo factus est: praedestinat sit filius dei. Et arguitur ad par tem falsam tribus mediis.
¶ Primo at guitur quod deus non sit homo: in diuidentibus ens prima diuidentia sunt magis diuersa: sed ens prima diuisione diuiditur per finitum et infinitum: igitur sunt maxime diuersa: sed aliqua propter incomponibilitatem de seinui cem nequeunt praedicari: veluti albedo et ni gredo: ergo nec deus et homo: cum deus sit infinitus et homo finitus. Maior patet ex eo quod sunt origo differentiarum: et in nullo conueniunt. Minor est communis di uisio entis quam aliis nominibus alii exprimunt: scilicet per limitatum et illimitatum.
¶ Secundo arguitur / quod deus non sit factus homo. Omn ne quod fit mutatur: si ergo deus factus est homo: ista erit vera: deus mutatus est in ho minem: sed ista nequit fore vera: ergo nec prima. Maior patet / quia mutari est genus ad fieri: species autem nequit reperiri sine genere: sicut nec homo sine animali. Sed minor probatur. Quia si ista concederetur: deus mutatus est in hominem: videretur naturam piuinam transisse in humanam: vel ex amha¬ bus confectam tertiam: et est error euticis.
¶ Tertio probatur / quod deus sit praedestinats filius dei: homo qui est deus praedestinatus est filius dei: ergo deus est praedestinatus esse filius dei. Patet consequentia tum a simili. Nam sequitur bene: si homo qui est petrus currit: ergo petrus currit: tum propter communicationem idiomatum: exquo nempe homo et deus sua communicant mutuo idiomata seu proprietates: videtur si ista est vera: homo est praedestinatus filius dei: quod et ista: deus est praedestinatus filius dei. Sed antecedens patet per id. Qui praedestinatus est filius dei in virtute.
¶ In oppositum primi arguitur ex simbolo athana sii: Deus et homo vnus est christus. Ex quo haec relinquitur vera: homo est deus: et econtra. In oppositum secundi arguitur auctoritate sim boli niceni: homo factus est. Unde dicil Uerbum caro factum est. In oppositum tertii arguitur per id. Deus erat verbum: et ita filius dei: praedestinatio autem semper antecessionem di cit.
¶ In ista quaestione etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primumantit iu trimini sunt hoc verbum / est factus / et praedestinatus.
¶ Primus igitur terminus est / est. Unde noto quod hoc verbum est / potest reperiri in triplici adiacenti: vt dicatur primum adiacens: secundum adiacens et tertium adiacens. Dicitur autem est primum adiacens quando copulat esse essentie quidditati in potentia obiectiua: sicut si diceremus de ho mine in potentia obiectiua: homo est intel ligendo de esse essentie: et dicitur hoc verbum est: seu esse hoc modo primum adiacens: quia primo essentie intelligitur aduenire: seu adia cere: secundum quod ex essentia esse profluit. Secundo dicitur est / secundum adiacens: et dicitur esse actualis existentia: quia secundo adiacet seu aduenie quidditati: quia post esse effentiae. Tertio di citur tertium adiacens: et sunt praedicata post esse actualis existentiae aduenientia: sicuti est album aut nigrum: vt cum dicimus homo est albus aut niger. Et dicitur tertium adiacens quia tertio aduenit quidditati post scilicet esse essen tiae: et esse existentiae. Et inde est quod apud lo¬ gicum quandocumque in propositione est praedica tum explicitum vltra est seu verbum: dicitur de ter tio adiacenti: veluti si dicatur homo currit: et explicetur in hanc: homo est currens. No to tamen quod tertium adiacens potest intelligi tripliciter. Primo quando fit praedicatio etiam de essentia quidditatis non intellecto esse quidditatiuo / vt cum dicimus: homo est animal: quia primus modus dicendi per se licet sit essentie: tamen quodammodo videtur praeintelli gi esse essentiae. Secundo dicitur quando fit praedica tio explicita quo ad praedicatum intur esse essen tiae: et esse existentiae: sicuti est in secundo modo dicendi per se: vt dicendo: homo est risibi lis: quia in esse quidditat uo: dato quod homo non habeat esse existentiae: adhuc ista est ve ra: homo est risibilis. Tertio dicitur tertium adiacens: quia post esse existentiae aduenit: et hoc modo dicitur propriae: et sic accipitur in quastione: dum dicitur / deus est factus homo
¶ Secundus terminus est factus Unde praeter dicta de factione in. 2. dist. 1. Noto quo ad praesens quod istud participium fa ctus in hac propositione: deus factus est homo: vt tangit doctor deuo. arti. 1. q. 1. praesentis dist. pot tripliciter se habere. Primo vt ponat rem suam supra totam propositionem: vt sit sensus: deus factus est homo id est factum est vt deus sit homo. Secundo vt ponat rem suan circa vnum extremum absolute: vtputa praedi catum vt sit sensus: deus factus est homo id est deus est homo: qui quidem est factus et produ ctus. Tertio vt ponat rem suam in compara tione vnius extremi ad aliud extremum: ei tunc est sensus: deus factus est homo id est de us fecit seipsum hominem per humanitatis assumptionem. Primus sensus est verus: non tamen est de virtute sermodois. Secundus sensus est similiter verus / sed non est in communi vsu. Tertius vero sensus habet vtrumque: quia veritatem habet: et de virtute sermodois et de communi vsu.
¶ Ter tius terminus est praedes inatus. Unde v tra de perdestinatione dicta in. 41. dis. primi. Noto quo ad praesens quod hoc participium praedestinatus in hac proposit one: deus est praede stinatus filius dei: potest dicere antecessionem tripliciter. Primo respectu subiecti / vt sit sensus: de est praedestinatus filius de id est antequam esset deus est praedestinatus filius et ei. Secundo in espe ctu praedicati vt praeintelligatur praedestinatio re: spectu filii dei. Tertio respectu vnius extre mi ad aliud: vt sit sensus: prius praedestinatum est quam haec esset vera: deus est filius dei. Et patet quod neutra harum trium est vera: ideo nec prima. articulum sunt tres conclusiones. Prima est de ista pro positione: deus est homo. Secunda de ista: deus factus est homo. Tertia de ista: deus praedestinatus est filius dei.
¶ Prima igitur est haec. Sic haec propositio / deus est ho habet. veritatem vt nullum genus ab Aristo. tactum prae dicationis obtineat. Prima pars dicit / quod ista propositio: deus est homo / est vera. Probatur: vnde Bern. in li. de conside. ad Cugenium. Tantam et tam expressam vim vnionis in se profert ea persona qua deus et homo vnus est xpsus: vt si duo de se praedices non erres. Et si dica tur cum dicitur / deus est homo: quid praedicat ho modo: aut relationem: et tunc est in praedicamen to relationis quod nullus diceret: aut praedicat substantiam: et tunc sequeretur quod quaelibet diui na persona esset homo: quia secundum Aug. 5. de tri nita. ca. 4. Ea quae dicuntur secundum substantiam sunt communia tribus. Dicendum quod in illa lo cutione homo praedicat substantiam: nec tamen sequitur quod quaelibet diuina persona sit homo: quia regula Augstin. intelligitur de substantialibus adintra: verum est tamen quod in hac locutione dat intelligere vnionem quo terminatur ad ver bum. Ex quo patet quod ista non est primo vera: deus est homo: vnde iste tres propositiones se habent per ordinem: natura humana vnita est verbo: ita quod est primo vera: ex veritate istius sequitur veritas huius: verbum diuinum est homo: et quia verbum diuinum est deus: sequitur tertio ve ritas huius deus est homo. Ex quo vlterius patet / quod haec propositio / deus est homo: non est immediata: quia non vnitur natura assumpta deitati: nisi mediante ratione formali verbi. In prima autem diuinum verbum intuentibus haec est immediata: verbum est homo: quo ad rectam praedica tionem seu in recto: quia in praedicatione obliqua ista est prima: naturam humana vnita est verbo: nec obuiat quod sit contingens: quia etiam in contin gentibus est dare vnam immediatam: veluti est ista: voluntas vult: aut alia alioqin esset processus in infinitum: nobis autem qui non habemus proprium diuini verbi conceptum: sed confusum non est haec immediata: diuinum verbum est homo: nam verificatur de communi et confuso conceptu quem habemus: per ra tionem proprii conceptus quem non habemus. Nec obuiat veritati huius propositionis: deus est homo quod persone diuinae maxime conueniunt: quia habent eandem naturam nu mero: cum de se tamen mutuo non predicentur: quia haec est falsa: pater est filius. Dicendum etiam quod ista praedicatio est ratione perso ne non nature: sunt autem vna persona homo et deus in diuino verbo. Sed in qua materia est ista propositio: deus est homo: vel in remota vel in naturali: vel tertio in contin genti. Sanctus Tho. dicit arti. 1. praesentis distin. quod in materia naturali: quia inquit licet sint diuersae naturae: est tamen vnitas sup positi: et hoc sufficit vt sit materia natura lis in proposito. Doctor autem deuotus dicit arti. 1. q. 1. quod est in materia contingenti quia in illa materia praedicatum et subiectum se habent veluti excedens et excessum: et sic est in proposito sapit tamen inquit aliquid de materia naturali: quia illa beata vnio nunquam dissoluetur et a principio naturae facta est huma ne: vel tertio quod dicatur secundum triplicem respectum in triplici potest poni materia. Si vero considerentur naturae in se: sic est in remota materia. Si secundo consideretur quod mere volum tarie et maxima dei dignatione facta est: est in materia contingenti: si tertio quantum ad vnitatem nunquam dissoluendam: et a principio factam: est quasi in materia naturali. Sed di cit secunda pars quod ista praedicatio qua dicitur: Deus est homo: non est aliqua praedicationum repertarum ab Aristo. patet. Omnis enim praedicatio apud Aristo. aut est per se: aut per accidens: sed haec nec est per se: nec per acci dens: igitur etc. Probatur minor. Primo non est per se: quia nec in primo modo: patet: quia homo non est de ratione dei: nec in secundo: quia non est passio eius: nec in quarto: quia non dicit aliquam causalitatem: nec in tertio: quia non est modus praedicandi sed essendi. Secundo non predicatur per accidens: quia nec deus acci dens est humanitati: nec humanitas deitati. Teste enim Aristo. in 1. phisicorum: Quod vni est substantia: nulli est accidens. Confir matur. Omnis praedicatio philosophorum triplex est: aut per inherentiam: vt homo est albus aui per essentiam: vt homo est animal: aut tertio per causam: vt opus humanum: nulla harum est haec. Non per causam patet: quia sic diceremus deus est lapis aut leo: et sic de aliis: cum eorum sit causa non per essentiam vt patuit: nec per inherentiam: quia sic est praedicatio accidentis sibi non conueniens: verum est tamen quod quodammodo sapit naturam accidentis. accidens enim post esse venit completum: sic diuino verbo perfecto ista vnio fa cta est. Sed dubitatur vtrum praedicetur vniuoce homo: cum dicitur: deus est homo. Dicit doc. subti. in. 1. q. huius dis. quod differunt praedicari vniuoce et praedicari vniuocum: album siquidem vniuocum predicatur de homine et pariete: quia in his habet vnam rationem formalem: non tamen praedi catur vniuoce: quia cum illa ratione formali exigit quod sit de rationequidditatiua illius de quo pudicatur: sicuti est animal de ratione homis. Sic ad propositum: homo enim est bene vniuocum dum dico deus est homo et plato est homo non tamen predicatur vniuoce: quia non est de ra tione dei licet platonis. Sed de ista christus est homo quid dicendum qualiter praedicatur homo de christo? Dicendum quod loquendo pro prie non est praedicatio per se quia christus non dicit vnum tertium ex homine et deo: sed solum no minat illas duas naturas vnitas: nec est proprie praedicatio per accidens quia neutrumeorum est accidens alterius: nisi caperetur vt dictum est large accidens. Unde potest dici nomine speciali praedicatio per vnionem: ita dico de ista: deus est homo.
¶ Secunda conclusio est / de ista propositione: deus factus est homo: et est haec. In veritate haec propositio / deus factus est homo: extat conuertibilis sine mutatione deitatis. Dicit prima pars conclusionis / quod ista propositio: deus factus est homo: est vera conuertibiliter: hoc est dictu: sicut ista est vera: deus factus est homo: ita ista: homo factus est deus. Unde Augustinus Tanta fuit illa vnio vt hominem faceret de um: et deum hominem. Confirmatur: quia ante incarnationem non erat deus bomo: nec econ tra: post incarnationem vero est et ita opor tet quod dicatur: factus homo: et econtra: nec debet ex hoc argui deus recens: quia homo qui est deus nunquam habuit esse sine illa vnic ne. Et si obiiciatur quia bene sequitur sortes est factus homo: ergo est factus: ergo si ista sit vera / deus est factus homo: ista est vera: deus est factus: quod est contra simbolum athanasii. Nec factus nec creatus etc. Dicendum quod illa consequentia ratione forme non tenet sed solum materiae: quia dum sortes fit homo sim pliciter accipit esse: non ita deus / sed solum de nouo terminat vnionem illius: vnde et licet homo non sit determinatio diminuens: non tamen sequitur est factus homo: ergo est factus: sicuti non sequitur: hic est monachus albus: ergo est albus / licet monachus non sit diminuens: non enim oportet quod semper valeat consequentia: nec valet quod alii obiiciunt: si deus est factus homo: ergo deus factus est deus: propter idiomatum communicationem ista enim communicatio idiomatum non tenet in his quae hanc exprimunt vnionem: cuius ra tio est: quia haec vnio est ratio huiusmodi commuri cationis: et ita praesupponitur illi / sicut licet di uina natura assumpserit: non tamen conceditur quod humana assumpserit diuinam / sic au tem est in proposito: vnde sicuti quando fie ri praedicatur secundum adiacens significatur factio simpliciter: sicuti si diceremus leo fit: ita quando praedicatur tertium adiacens solum venit factio in respectu vnius extremi ad aliud: vt in proposito si quis dicat quando ali quid fit: oportet quod passum transmutetur. Dicendum quod verum est in agente naturali re quirenti passum ad agendum: verum est tamen quod capiendo mutationem large naturam humana assumpta a christo dicitur mutata: quia creata: et vnionem realem suscipiens: sine tamen mutatione deitatis: vt dicit secun da pars conclusionis: quia licet deitas dicatur vnita hoc solum est denominatiue et relati one secundum dici ex vnione reali ente in natura humana.
¶ Tertia conclusio est / de ista propositione: deus est praedestinatus fili us dei: et est haec. Licet christus vere praede stinatus vere filius dei dicatur: non tamen de us dei filius dicitur praedestinatus. Dicit pri ma pars conclusionis / quod christus praedestina tus est filius dei. Probatur: vnde glo. super illo verbo. Qui praedestinatus est in virtute / dicit praedestinatus est iesus: vt qui futu rus erat in carne filius dauid in virtute esset filius dei: vnde recte inquit. q. 3. doc. subtilis. Cum enim praedestinatio sit praeparatio alicuius ad gloriam gratia mediante: et non videtur conferenda fuisse tanta gratia sine vnione / merito concluditur quod naturehumanae vnio fuit predestinata in christo: non quod fuerit meritum tante gloriae ipsa vnio sed praeuia fuerit. Et si quis quaerat: vtrum secundum quod homo fuit predestinatus: vel secundum quod de us? Dicendum quod secundum quod homo tamen non intelligendum li secundum cum reduplicatione: quia tunc omnis bomo esset praedestinatus esse fi lius dei: sed capitur specificatiue: quia praede stinatio cadit supra christum inquantum homo. Sed hoc est valde notandum / quod in ceteris rationalibus praedestinatio cadit supra personam: dum persona primo predestinatur ad vitam aeternam: et per personam in christo natu ra: natura humana primo acceptatur: quia persona est diuinum suppositum: et per consequens inquantum sic nequit acceptari. Eadem ratione haec conceditur. Ille homo demonstra to christo: praedestinatus est esse filius dei Sed est magnum dubium. An ista christi praedestinatio praexigat lapsum humanae na turae: ita quod si adam non peccasset: christus in carnatus non fuisset. Sanctus thomas in prima distin. tertii sui scripti: arti. 1. q. 3. ma net dubius: hinc et inde satisfaciens ratio. nibus: doctor deuo. in eadem dist. arti. 2. q. 2. diciti / quod iudicio rationis magis conso nat quod fuisset incarnatus dato quod adam non peccasset / pietati tamen fidei oppositum credo: tamen verius dicendum cum doctore subtili simpliciter: in. 3. q. praesentis dis. quod fuisset incarnatus: quia artifex sapientissimus prius intendit finem quam ea quae sunt ad finem: et ita in primo signo fuit electorum praedestinatio inter quos maximus christus est: in secundo signo praeuisus est casus adae: in tertio signo dispositio / dicit diuina quod mitteretur christus ad sanandum illum casum et ita non habet isto modo vnus vnde de casu alterius glorietur cuius posset appa rere oppositum opposita data opinione: nec erit christus ex occasione missus in mun dum.
¶ Sed dicit secunda pars conclusio nis / quod deus non est praedestinatus filius dei. Probatur: quia nulla est antecessio vniue ad alium quuamo tamen nominat praedestinatio vnde et haec non conceditur a magistris nostris: filius dei est praedestinatus: et huius tri plicem dat rationem doctor deuotus. q. i. artitcu. 2. Prima est quia praedestinatio habet rationem causae respectu praedestinati. Secunda: quia ponit acceptationem gratiae. Tertia / quia dicit inchoationem esse in praedestinato. Et haec tria non reperiuntur in filio dei connisi addatur aliud. arti culum sunt tres difficultates.
¶ Prima est An ista concedatur. Deus non est homo pro patre: sicut ista: deus est homo pro filio. Dicendum quod non: nisi pater adderetur: vt diceretur: deus pater non est homo: et ratio su menda est ex doctore deuoto in primo sententiarum dis. 4. q. 1. quia licet deus in hoc quod in tribus est personis: habeat conditionem termini communis: tamen vere est singularis: cum detas sit natura singularissima: et ideo non debet sibi praeponere et post ponere negationem: ista autem non conceditur: non deus est homo: quare nec ista deus non est homo: et est simile: licet haec concedatur: deus genuit deum pro patre: haec tamen nunquam pro filio: deus non genuit deum nisi ad deretur expressae.
¶ Secunda difficul tas / que est magis propria / vel haec / deus factus est homo: vel haec / homo factus est deus? Dicit doctor subti. q. 2. quod ista / de factus est homo: nempe ex eo quod natura humana diuinae est vnita: ista consurgit im mediate / deus factus est homo: et mediate ista: homo factus est deus.
¶ Tertia difficultas. Utrum prius praeuidebatur vnio naturae humanae ad verbum: an ordo ad gloriam: Dicendum licet prius natura intelligatur natura humana vnita ex secunda distin. huius tertii: et mediante illa vnione sibi summa gratia collata est. Ex hoc patet ad quaestionem: quod videlicet deus qui homo factus est: non est praedestinatus: cem inquantum deus filius dei.
¶ Ad prius mum argumentum dicendum ad maiorem quod bene sunt maxime diuersa: id est in nullo quidditatiue conuenientia: non tamen sunt ex hoc repugnantia quin ad tertium consti tuendum possint conuenire: albedo enim et nigredo magis in quidditate conueniunt quam album et homo: et tamen minus repugnant homo et albedo quam albedo et nigre do: sic in proposito licet deus et creatura non tantum conueniant in quidditate sicut cre ature adinuicem: non tamen tantum repugnant et hoc sufficit ad istam vnionem.
¶ Ad secundum dicit Thomas. q. 1. primi articu. quod mutatio magis dicit recessum a termino a quo factio autem accessum ad terminum ad quem transfertur autem factio solum in proposite per respectum ad terminum ad quem: et ita non vt mutatio est genus eius: et sic cessat obiectio: vel dicendum quod tam factio quam muta tio quo ad reale nouum requirende sunt ex parte humanitatis non diuinitatis.
¶ Ad tertium negatur consequentia: et dum pro bat primo a simili quia sequitur: ille homo qui est petrus currit: ergo petrus cure rit: ergo a simili: ille homo qui est deus est predestinatus filius dei: ergo deus est predestinatus filius dei. Dico quod non est simile: homo enim et petrus eandem dicunt naturam: non sic deus et ille homo immo vnus diuinam alter humanam. Ad aliam confirmationem de communicatione idiomatum dicendum quod non tenet in his quae praecedunt vel cointelliguntur cum ipsa vni one: huiusmodi est predestinatio.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem distinctione de mente ma gistri etc. Prima opinio. Deus factus dicitur homo: et creditur hoc ratione. Di cit conclusio / quod prima opinio dicit deum esse factum hominem: et econtra: et aliqua alia quae ponuntur in littera presentis dis. vsque ibi. In secunda vero etc.
¶ Secunda opinio fert quod humanitas atque diuinitas sunt simul tertio scilicet in christo. Dicit conclusio / quod secunda opinio ponit quod diuinitas et humanitas sunt in idemptitate per sone in christo: et patet in littera cum mul tis ab illo textu. In secunda etc. vsque ibi. In hac ergo sententia.