Text List

Prev

How to Cite

Next

Distinctio 8

Distinctio 8

Circa textum

Distinctio octaua: in qua agitur de diuersarum natuxarum vnione in christo quatum ad comunicationem idiomatum et proprietatum respicientium naturam.

POst predicta prae inquiri debet: vtrum de natura diuina cocedendum sit quod de virgine sit nata. Hic signatur octaua distin. huius tertii: quae sic continuatur ad praecedentes: Nam postquam in prima et secunda dist. in sanctissima vnione naturarum ostensa est diuersitas: et a tertia inclusiue vsque ad istam exclusiue: de is sum conceptione modus est apertus atque qualitas: Nunc in hac octaua distin. de idiomatum communicatione aperiri incipit. Et habet haec diuidi in tres partes principales. In prima tangitur plenius idiomatum communicatio. In secunda aperitur certius communicabilium conditio. In tertia elicitur clarius communicatorum esse actio. Prima in principio. Secunda distin. 12 ibi. Solet quaeri vtrum alium hominem etc. Tertia distin. 17. ibi. Post predicta con fiderari opor. etc. Rursus prima particula in qua tangitur plenius idiomatum communicatio in tres diuiditur. In prima quaeritur: an diuinitati de virgine congruat natiuitas. In secunda: an humanitati in christo conueniat adorabilitas. In tertia / an christi maiestati consona vel non sit adoptiui tas. Prima in principio. Secunda distin. 10. ibi. Praeterea inuestigari oportet vtrius caro etc. Tertia distin. 19. Solet etiam a quibusdam inquiri etc. Prima rursus particula quae est praesens distinctio in qua quaeritur an diuinitati de virgine congrua simil natiuitas: in tres partes diuiditur. In priuma nature humanae ad diuinam fit comparatio. In secunda nasci temporalis ad aeternum certa fit mentio. In tertia summata de dictis fit epilogatio. Prima in principio. Secunda ibi. Quaeri solet etiam etc. Tertia ibi. Ex his manifeste apparet etc. Haec est diuisio huius distinctionis etc.

Quaestio

¶ Quaestio in praesentiarum posita sicuti promulgat duplice christi natiuitate sic etiamgeminam christi filiationem naturale tam a patre aeternon quam a matre teporaliter gignente Secodo in persenti distin. q. vnica contraBonauen. li. 2. dis. §. q. 2. arti. 2. et henri. de gand a. quodlibeto. 4. q. 3. et Tho. scripto. 3. q. 5. x¶ Nsicuti duplex natiuitas duplex filiatio in christo iesu fundetur: Et arguitur quod non triplici medio.

¶ Primo sic. Sequitur enim filiatio ergo filius: ergo si sunt due filiationes in christo: christus erit duo filii: consequens est falsum: igitur et id ex quo sequitur. Probatur tamen quod sequitur: quia sicuti singulare infert singulare ita plurale infert plurale. Unde sicuti bene sequitur: homo ergo animal: ita bene se quitur: homines ergo animalia. Sed probatur / quod christus non sit duo filii: quia dicitur in simbolo athanasii: non duo tamen sed vnus est christus.

¶ Secundo arguitur sic. Si christus habuit aliquam filiatio nem ad matrem suam distinctam a filiatione quam habet ad patrem: quaero an post resurrectionem illam eandem habuit aut non: quia certum est quod in morte christi desiit esse illa filiatio ad matrem veluti humanitas quae erat eius fundamentum. Si dicatur quod eandem contra: quia alia est acceptio accipere esse per resurrectionem alia per generationem: et ita videretur variari re spectus. Si autem dicatur quod aliam: obuiat: quia ideo fundamentum et terminus eandem videntur fundare relationem: eademu autem numero humanitas est in christo ante mortem et post.

¶ Tertio arguitur sic. In opere nature et opere dei pluralitas est euitanda: vbi non apparet necessitas: sed nulla occurrit necessitas ponere filiationem in christo ad matrem distinctam a filia¬ tione aeterna: igitur etc. Maior est Aristo: in lib. caeli et mundi. Deus et natura nihil faciunt frustra. Sed minor probatur: quia sicuti deus dicitur realiter dominus creature reali relatione: qua est in creatura: ita videtur christus sufficienter dici filius marie filiatione aeterna: non ponendo temporalem.

¶ In oppositum arguitur ex illa autctoritate Augstinde fide ad petrum. Unigenitus inquit dei secundo natus est: semel ex matre: et semel ex patre. Ex quo ergo varia est generatio videtur quod et filiatio.

¶ In ista quaestione sunt tres articuli de clarandi. Primus est terminorum declapratiuus. Quorum Secundus est quaestionis responsiuus Tertius est dubiorum motiuus articulum termini sunt / filiatio / natiuitas / et fundamentum.

¶ Primus ergo terminus est filiatio. Et dicitur a philos quod est amor: quia naturalis dilectio a parentibus ad filios venit. Unde secundum docto. subti. in. 1. q. praesentis dis. Filiatio est habitudo producti naturaliter similis producenti in natura sen sitiua vel intellectuali: vbi quattuor tangit. Primo genus filiationis dum dicit: Habitudo: ex quo patet quod filiatio est relatio et est in praedicamento ad aliquid: nisiabstrahat vel sit transcendens sicut est filiatio vnigeniti dei. Secundo tangit differentiam formalem filiationis: dum dicit. Producti naturaliter est similis producenti: oportet nempe primo quod filiatio sit in producto sicut paternitas est in gignente: ita et filiatio in genito. Secundo exigit vt productum producatur modo naturali: licet enim a patre producatur spiritus sanctus: et ei sit similis: ta mem quia non producitur naturaliter seu quo modo natus: sed quomodo datus: non dicitur filius. Tertio exigitur quod producatur consimile in natura: vnde licet capillus ab homine naturaliter producatur: quia tamen non est illius speciei cuius est homo non dicitur eius filius. Quarto tangit principaliter causam materialem: dum dicit / in natura seusitiua vel intellectuali. Hic euim ma¬ nere videtur doctor subti. quasi neuter. An scilicet solum filiatio sit in natura intellectuali: an etiam reperiatur in natura sensiti ua: tamen dicendum verius videtur quod etiam in natura sensitiua reperitur filiatio vnde hoc consonat textui sacro: scriptum est enimu in psal. Afferte domino filios arietum. Et de aduentu filii dei. "Ipse pauper et ascendens super asinam et pullum filium asinae"

¶ Secundus terminus est natiuitas. Et dicitur a natura vnde teste sancto Thoma in. 1. q. huius distin. ista tria differunti gigni / oriri / et nasci: inquantum enim producto a producentibus principia sufficientia ad gignitionem ministrantur / gigni dicitur / inquantum autem id quod gignitur quasi extra progreditur oriri dicitur. Et hinc est quod ortus contra conceptum distinguitur: quia conceptus est dum faetus intus latitat: ortus dum apparet: secundum autem quod genitum et generans colligantur aut vnum sunt / nasci genitum dicitur: vnde hoc modo dicendo natiuitas reperiretur etiam in inanimatis / sicuti dum sol lucem producit: vnde vltra solet natiuitas coartari ad solum standum pro viuentibus: vnde dicta est natiuitas quasi vniens na tum / seu nata vita: et hoc modo accipitur in nostra quaestione.

¶ Tertius terminus est fundamentu. Unde haec tria le habent per ordinem / subiectum / receptiuum et fundamentum: omne enim subiectum est receptiuum non econtra: corpus enim humanum recipit animam intellectiuam: non tamen dicitur subiectum eius: quia subiectum nominat modum accidentis. Omne rursus receptiuum est fundamentum: non econtra: passio enim bene dicitur esse in fundamento non in receptiuo propter indistinctionem realem. Franciscus de maronis in primo sententia. q. 5. huius distin. in conflatu suo: addit quartum / scilicet radicem: vnde radix secundum eum est in plus quam fundamentum: quia diuina essentia dicitur radix diuinarum perfectionum non fundamentum: sed sua salua gratia: eque bene videtur dici fundamentum diuinarum perfectionum sicut radix: nec obuiat quod Dyonisius / non ponit fundamentum sicut radicem: quia non negat: et hoc sufficit. In proposito autem naturam huuiana est subi fundamentum et receptiuum filiationis temu t poralis: aliud vero est de aeterna: quia ipus sum filium coustituit. qam arti culum sunt tres conclusiones. Prima est de duplici christi natiuitate. Secunda est de duplici filiatione. Tertia an vtraque filiationenaturalis sit filius.

¶ Prima est haec. Duplici in christo existente natiuitate di uina natura de virgine nata non censetur. Dicit prima pars conclusionis / quod duplex est natiuitas in christo. Probatur / actio gemi it deus pater: christum genuit maria mater: ecce duas generationes: vnam de patre sine matre: aliam de matre sine patre ergo oportem quod correspondeant due passiue generationes et natiuitates. Unde hae due natiuitates possunt t tripliciter numerari. Primo aparte subiecti /nam vna est secundum diuinitatem alia secundum humanitatem. Secundo numerantur secundum agentia: quia alius pater alia mater. Tertio secundum mensuram: quia vna mensuratur aeternitatae: secunda tempore. Ex quo patet quod natiuitas aeterna vniuocatur cum temporali: quia teste Aug. in de trini. Non numerantur nisi quae vniuocantur: haec autem vt patet numeramtur. Unde Damais. dicit. In christo duas natiuitates veneramur. Unde et super illud Semel locutus est deus: dicit glosa id est fiium genuit: alio autem semel a matre. Sed furgit dubium in quo fundatur natiuitas temporalis? Dicendum quod in naturam humana: licet principaliter non dicitur nata: sed christus secumseam: quia natiuitas nata est denominare suppositum primo: non naturam plato enim hunc generat hominem: et ex consequenti hominem: vt habetur in prohemio sex principiorum: natura occulte operatur inhis vniuersalibus. Sed potest ne concedi simplicitur quod in christo natura huma na sit nata: Hic aliqualiter dissentire videntur sanctus Tho. in. 3. dis. 5. q. 2. vbidiciti / quod illa propositio non habet veritatem nisi ex consequenti. Et doctor deuotus in articu. 1. praesentis distin. qui illam simpliciter concedit: vnde dicit / quod non est simile de humana patura et diuina: non enim sequi tur: si nequit dici / quod diuina natura sit nata: quod non possit dici quod humana sit nata: quia humana multiplicatur: alia manente indiuisa in gignitate et genito. Sed dice bat secunda pars conclusionis / quod in christo diuina natura non censetur nata de virgine. Probatur: quia nobilius est nasci ab aetes no quam ex tempore: sed propter natiuitatem aeternam filii dei natura diuina non dicitur nata: ergo nec propter natiuitatem christi de virgine. Confirmatur primo: quia nasci est esse ab alio: esse autem ab alio non competit na ture diuine. Confirmatur secundo: quia si di ceretur nata de virgine diceretur filia virginis. Patet tertio autortoritate Damas. in tertio sententia. Cognoscimus quod nasci non est naturae sed vpostasis. Et si dicatur quod in. 9. de trini. dicit Hilari. Nihil nisi na tum habet filius: et ita cum habeat essentiam videtur dici nata? Dicendum quod illa auctoritas sic est intelligenda: nihil nisi natum habet filius: id est nisi quod nascendo accepit: et hoc modo non obuiat proposito. Unde illa auctoritas Aug. de fide ad petrum Natura aeterna atque diuina non potest temporaliter concipi et nasci: nisi secundum susceptio nem veritatis humane et consimiles sunt pie exponende. Nec obuiat illud dictum Bern. vbi loquens de hac iesu vnione dicit / quod fortitudo est infirmata: videtur autem minus repugnare naturae humanae f nasci de virgine quam infirmitas? Dicendum quod Bern. loquitur ad excitandum corda deuotioni: et li citum est hoc modo aliquid dicere quod alibi non liceret: vel dicendum quod fortitudo ibi stat pro filio qui dicitur virtus patris: vt dicit apostolus. Et ita non habet instantiam locutio.

¶ Secunda conclusio est / de gemina christi filiatione: et est haec. In christo due posite filiationes reales vero sermo ne dicuntur. Dicit prima pars conclusionis quod in christo sunt due filiationes. Probatur ad duos terminos oppositos nequit eadem terminari relatio tunc enim bis diceretur quod est contra philosophu. 5. me tha. ca. ad aliquid. Si autem vnica esset filiatio in christo: hoc esset quia referretui christus ad patrem in diuinis et mariam eadem filiatione et ita oportet ponere duas. Confirmatur: quia proprietates diuinae non aspiciunt primo creatum: et ita exquo filiatio est proprietas filii dei respectu patris exigitur alia respectu matris: nec videtur possibile esse duas natiuitates in consimili natura: et non duas filiationes: si enim pater in diuinis per aliam originationem originat filium: et per aliam spiritum sanctum: qua re etiam non referretur alia filiatione christus ad patrem: alia ad matrem. Ex quo patet defectus doctoris deuoti arti. 2. huius disq. 2. dicens / quod in christo est vnica sola fisiatio: quia inquit vnicum est eius subiectum et conclusio vt patet est falsa et probatio nihil est: vnico enim manente subiecto multi plicantur relationes et accidentia: vt patet de eodem homine albo: qui diuersis similitudinibus in diuersis est hominibus similis: vnde et Dama. dicit. 53. capitulo christum duplicem habere operationem. Si igitur operatio potest multiplicari stante vnitate subiecti: quare non relatio Sunt et alia media doctoris subti. in 1. q. huius distin. contra predictam opinionem. Unde patet quod idem pater diuersis paternitatibus solum numero ad diuersos refertur filios: non enim potest fingi quod eadem relatione: quia relationis causa est terminus: et ita exquo terminus variatur: oportet et relationem variari. Et si obiiciatur: quia teste philosopho Non sunt plura accidentia eiusdem speciei in eodem subiecto. Dicendum quod illa auctoritas habet locum in absolutis non in relationibus: et adhuc non in omnibus absolutis: vnde sicuti dat exemplum doctor subti. in eadem parte fantastica organi possunt esse plu res species eiusdem rationis.

¶ Sed dice bat secunda pars conclusionis / quod ille duae filiationes sunt reales. Probatur primo de aeterna: quia personae diuinae non sunt constitute per entia rationis: filiatio autem aeterna filium constituit. Sed de temporali patet quia extrema sequuntur realia: scilicet matremus et christum: relatio autem est realis quae habet extrema realia nec opus exigit intellectus. Confirmatur quia equae vel amplius fuit christus marie filius: sicut et reliqui suarum matrum: cum igitur reliqui filiationem realem ad matres habeant: sequitur quod et christus. Ex quo patet defectus sancti Thome qui q. 5. diciti / quod in christo sunt due filiationes: vna ad patrem: et ista est realis: reliqua ac matrem: et ista est rationis. Patet tamen oppositum ex ista parte conclusionis. Et si dicatur: quia secundum An. de incarnatione verbi ca. 6. et. 2. Cur deus bomo: ca. 9. Filius est incarnatus: non alia persona ne fieret confusio haec autem confusio videtur poni ponendo duas filiationes reales: non autem ponendo vnicam solum filiationem sicut doc. deuotus. aut vnam realem et aliam rationis: sicut sanctus thomas. Dicendum quod illa confusio tollitur quae esset si pater esset incarnatus vel spiritus sanctus: quia scilicet idem esset filius et non filius. non ita modo: nulla autem videtur confusio: si secundum duas naturas distinctas sunt due filiationes reales.

¶ Tertia conclusio est. An vtraque filiatione sit christus naturalis filius: et est haec. Tam a patre quam a matre iesus naturalis censetur filius. Probatur primo de patre: quia vt in primo patuit: memoria fecunda est principium productiuum eius: huiusmodi autem principium est. naturale quia praeintelligitur voluntati in quodam signo: in voluntate autem primo extat libertas. De matre autem patet: tum quia traxit de maria naturam consimilem et modo naturali: hoc autem arguit id quod exigit esse naturale. Confirmatur quia christus extat filius marie: aut ergo naturalis: aut adoptiuus: si naturalis habetur propositum: si adoptiuus contra: quia tunc non esset verus marie filius: nec marie competebat filium dei adoptate in filium: vernde licet quo ad modum concipiendi sit supernaturalis: tamen recte dicitur filius marie naturalis: qui creatus de marie sanguinibus in vtero clausus etc. Unde quando dicit Augustinus quod summa gratia in hac vnione est facta: non vult dicere quod non sit filius naturalis: sed intendit quod modo naturali: non venit poenitus conformiter ad alios: vt patet ex dictis superius articulum sunt tres difficultates.

¶ Prima est. Utrnm ex hac vnione ista propositio homo est diuina natura: posset habere veritatem? Dicendum quod quo ad praesens est tri¬ plex praedicatio. Prima per denominationem: et in ista non habet veritatem: quia diui na natura non est forma hominis. Secunda est per idemptitatem: et in hoc sensu habet veritatem: vt sit sensus: homo est ille qui est diuina natura: quia est filius dei: et filius dei est diuina natura. Tertia est per vnic nem: et in isto sensu etiam est vera modo dicto in secunda: quia fit: vnio in idemptitate persone.

¶ Secunda difficultas. Quod est proprie fundamentum filiationis: doctor subti. dicit. q. 2. duabus primis improbatis opinionibus quod existentia actualis accepta per generationem vel sine interruptione: sicuti dum parentes viuunt et filius: vel facta interruptione: sicut erit post resurrectionem vbi reuertetur eadem paternitas et maternitas et filiatio: quae fuerunt in morte destructa.

¶ Tertia difficultas. Quae magius sapit naturale. an filiatio aeterna: an temporalis filii dei? Dicendum quod aeterna: quia voluntas illic nullomodo est principium elicitiuum: bene autem in hac et ex hac parte dei patris: et ex parte virginis matris dum consensum suum tribuit. Ex hoc patet ad quaestio nem: quod videlicet sicuti duplex natiuitas sic duplex filiatio in christo iesu nominatur.

¶ Ad primum argumentum negatur consequem tia: et dum probatur: quia sicut singulare infert singulare: ita plurale plurale. Dicendunt quod illa consequentia solum tenet gratia materiae non forme: scilicet quando ad numerationem antecedentis: et consequens numeratur sicut patet in exemplo adducto: quia nume rato homine numeratur animal: vbi autem illud non fit non sequitur: immo est fallacia consequentis a destructione antecedentis: diuisic enim et distinctio et talia huiusmodi important negationem: sicut si sequatur voluntas ergo volens: non tamen sequitur due voluntates: ergo duo volentes: quia piscpus habet duas volunta ume tes: et tamen est vnicum volens.

¶ Ad secundum dicendum ad maiorem quod habuit eandem filiatio nem quam ante habebat ad matrem: et dum arguitur: quia alio modo accepit esse: quia per resurrectionem et a maria per generationem? Dicendum quod hoc nihil facit quantum ad filiationem: exquo est idem fundamentum et terminus: sed solum dicit vnum nouum respectum ad modum accipiendi sic esse distinctum ab aliquo accipiendi esse: et hoc non agit contra positum.

¶ Ad tertium dicendum ad minorem: quod non tantum realiter dicitur christus filius marie: sicut conseqens dicitur deus creature: scilicet vel terminatiue solum vel sola relatione rationis: sed oportet quod habeat illam realem filiationem: non est enim simile quia deus ad creaturam non refertur relatione reali: non repugnat autem naturae assumpte. Et tantum de praesenti quaestione.

Conclusiones

¶ Ex hac autem distinctioe sicut etc. Prima conclusio: diuina natura nata non dicitur: sec neque factura: vt pie creditur. Dicit conclusio quod natura diuina non est nata: et ponitur a principio distin. vsque ibi. Quaeri etiam solet etc.

¶ Secunda conclusio duplex natiuitas est in xpisco pium vt tradit veritas per magisterium. Di cit conclusio quod duplex est natiuitas in xpiscoEt ponitur ab illo loco. Quaeri etiam etc. vsque ibi. De hoc etiam etc.

¶ Tertia conclusio. Propter nos nascitur dei vnigenitus atque gignitur a patre poenitus. Dicit conclusio / quod natiuitas ex maria est propter nos: alia autem eius a patre gignitio aeterna est. Et ponitur ab illo loco. De hoc etc. vsque ad finem distinctionis.

PrevBack to TopNext