Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 13
Circa textum
Distinctio. 13. determinat de pro gressum christi quantum ad eius conuer atione et operatione quatum ad plenitudine gratie et sapientiae.
Preterea sciNendum est christum secundum hominem ab ipa coceptione gratiae plenitudinem recepisse etc. Hic signatur 13. dist. huius textii. quae sic continuatur ad praecedem tem. Nam postquam in praecedenti dist. naturae posita est assumpte entitas: Nunc in praesenti dist. simul gratiae et sapientiae declaratur in christo donata bonitas. Et habet diuidi praesens distinctio in tres partes principales. In pri¬ ma determinatur veritas. In secunda illum ina tur falsitas. In tertia manifestatur autctoritas. prima in principio. secunda ibi. Huic autem videtur obuiare etc. tertia ibi. Alibi tamen scriptum reperitur. Et haec duabus primis par tibus indiuisis manentibus: in tres partes diuiditur. In prima ex auctoritate patet obiectio. In secunda ex subtilitate datur solu tio. In tertia pro securitate est deculatio. prius ma in principio. secunda ibi. Haec verba Ambrosii. tertia ibi. Sed ex causa illius dicti etc. Et haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista astruit primo christo summam gratia esse collatam: et quomodo extat summe fruitionis principiu: ea propter angelorum et hominum ca put dicitur. secundo de gratia vnionis a gratia singulsari et capitis separabilitate. vide sco. ibidem contra Egi de ro. et hen. quat. 2. q. i.
Utrum singula ris personae gratia vnionis et capitus in christo iesu in supremo possit collo o cari: Et arutut quod non triplici medio.
¶ Priu mo sic. Si gratia christi esset summa: ita quod non posset ei fieri additio aut hoc esset ex parte formae: aut secundo ex parte receptium scilicet animae christi. aut tertio ex parte agen tis dei: sed neutrum est dandum. igitur etc. Maior patet per diuisionem sufficientem. Sed probatur minor. Primo quod non sit ex parte formae scilicet ipsius gratie: quia est participatio charitatis infinite: et ita nequit tantum crescere quin adhuc distet ab ea in infinitum: nec secundo est ex parte suscipientis scilicet animae christi: quia forma augmentat capacitatem suscipientis: et ita quanto forma est perfectior: tanto capacitas suscipien tis amplior efficitur. Nec tertio est ex par te dei agentis: cum infinite sit virtutis: et per consequens nullo finito artatur.
¶ Secundo arguitur sic. Summo gratificabili solum summa est conferibilis gratia. sed anima christi non est summum gratificabile: ergo ei summa nequit conferri gra. Maior patet ex eo quod forma ad modum recipientis recipitur: vnde alia species creatur in oculo: alia in intellectu: quia ali ud est recipiens oculus aliud intellectus. Sed minor probatur: quia angeli in naturalibus no biliores sunt animabus: cum ergo anima christi non exiuerit aliarum animarum naturam: relinquitur propo situm.
¶ Tertio arguitur sic. Summa naturanon est facta: ergo nec summa gratia: et per consequens christo non est collata summa gratia. antecedens patet quia quacumque natura data creata: illa est finita: et per consequens gradus aliquis ei potest fieri. Sed probatur consequenta. magis emim consistit vniuersi perfectio in speciebus quam in indiuiduis: illa autem substantia creata se haberet in vniuerso ad modum speciei: gratia autem summa in christo vnicum solum foret gratiae indiuiduum.
¶ In oppositum arguitur auctoritate Aug. 13. de tri. ca. 19. Summa gratia est in rebus per trimpus orteis: vt deus homo fieret: et homo deus. Et magister in littera. Credendum est deum tantam gratiam illi animae contulisse quanta potuit conferri: potuit autem conferri summa: alioquin iam maior posset conferri quae esset summa.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus; articu lum termini sunt: gratia vnionis: gratia singula ris personae: et gratia capitis.
¶ Prim ergo terminus est gratia vnionis. Unde notandum quod gratia vnionis in christo dicitur tripliciter. Primo dicitur gratia vnionis gratuita dei bonitas naturam humanam secum vniens: et hoc modo accipiendo gratia vnio nis nominat quid increatum. Secundo dicitur gratia vnionis quadam relatio fundata in naturam humana: quam diuinum verbum terminat: qua vnio ne natura humana dicitur verbo vnita: et verbum ei vnitum: sicut suo modo quis simili tudine similis dicitur: verum est tamen quod aliqui ponunt in diuino verbo quendam respectu rationis quem nominant vnionem: et hoc respectu dicunt dici verbum vnitum: vnio nem autem in natura assumpta dicunt relationem realem. Tertio dicitur gratia vni onis quidam habitus supernaturalis: quae charitas nominatur: qui de congruo hanc sequi tur vnionem: decet enim hominem deum seu na¬ turam assumptam charismatibus informari charitatis.
¶ Secundus terminus est gratia singularis personae. Unde notandum quod gratia singularis personae in christo dicitur tripliciter: vt potest trahi ex q. 2. articuli primi a doctore deuoto. Primo quam tum ad habitum: hoc modo quippe fuit sin gularis in christo gratia: qui omnes habitus habuit virtutum: semota imperfectione Unde. Et vidimus gloriam eius gloriam qua si vnigeniti a patre: plenum gratiae et verita tis. Secunda gratia singularis in christo est quantum ad vsus virtutum: quia omnes virtu tes in christo habuerunt vsus suos semota imperfectione: ideo dicitur habuisse omnes sensus spirituales: alii sancti solum tactum. Ter tia gratia singularis in christo dicitur quantum ad effectum: quia meritum christi a talibus exiens virtutibus erat sufficiens quantum in se fuit pro infinitis milibus hominum: et nulla istarum trium in alia reperitur creatura: ideo vocatur gratia singularem personae in christo
¶ Tertius terminus est gratia. ca. pitis. Unde notandum quod gratia capitis in christo dicitur tripliciter. Dicit enim sanctus tho. arti. 2. q. 1. quod caput super omnia alia mem bra tres habet conditiones. Prima est in excellentia dignitatis: et hoc in tribus: in al titudine situs: in nobilitate potentiarum: quia nobiliores animae potentiae in ea sunt: veluti imaginatio: memoria: et consimiles. In con prehensione: quia in capite congregantur omnes sensus. Ideo ab isiud. 10. ethimologen. dictum est caput a capio capis. Ex prima in christo: secundum diuinitatem est gratia capitis. Unde apostolus. Caput viri christus: caput chri sti deus. Ex secunda et tertia secundum etiam humanitatem assumptam caput est omnium: quia super habundat in nobilitate et capacitate. Secunda conditio principalis capitis: quia caput in fluit membris aliis sensum et motum: sensum a parte anteriori capitis: sed motum a par te posteriori: virtute motiua descendente in michar: seu vicario cerebri: et quo ad hanc proprietatem dicitur christus caput: quo ad diuinitatem principaliter efficiendo: quo ad humanitatem per modum meriti merendo fi dem: per modum sensus et charitatem nobis per modum motus. Tertia conditio est: quia dirigit caetera membra: sic christus vtriusque naturae ratione. Et secundum has tres conditiones gratia capitis dicitur perfectione: sicut leo dicitur caput animalium: quia est perfectius prin cipio: sicut fons dicitur caput fluuii vel ca put libri seu viae directione: sicut dicitur caput rector gregis. Ex quo ad has tres con ditiones christus dicitur caput tam angelorum quam hominum: habet autem quo ad homines ex speciali conformitatem in natura: sicut caput ad caete ra membra. Differunt autem he tres gratiae secundum eundem thomam arti. 1. q. 2. qui a gratia singularis personae aspicit magis causam for malem: gratia capitis causam efficientem gratia vnionis causam finalem. Quo ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima conclusio est de gratia singularis personae in christo. Secunda de gra tia capitis. Tertia de gratia vnionis.
¶ Prima igitur est haec. Christo collata summa gratia summe in eo create fruitionis extat principium. Dicit prima pars conclusionis: quod christo collata est sunma gratia singularis probatur. Si enim christo summa collata non est gratia: quaero causam. Aut enim ex eo est: quia summa gratia non est creabilis: aut si est creabilis esset infinita: et non posset recipi in anima christi: quae est finita: aut tertio: quia non decet christum summam habere gratiam: sed neutrum est verum. igitur. primo non est verum: quod summa gratia non est creabilis. Arguo sic. Detur christi gratia: quaero an deus potest vltra istam aliam creare: aut non: si non: ergo ista est summa creabilis: si sic: quaero rursus de ista et ita procedetur in infinitum Et uvltra infer tur quod vna gratia poterit creari quae erit in infinitum perfectior gratia christi: et ita intens ue infinita. Rursus sequeretur quod aliquid erit creabile quod creari non poterit: quia quamtumcunque possit deus creare perfectius pote rit. Et habet robur suum ista ratio ex dicto philosophi in. 2. de anima. Cuiuslibet enim rei natura lis constitutus est terminus augmenti. Unde et auerro vs vult quod quando itur ad formam est status: nec est procedendum in infinitum: bae ne autem in ordine ad materiam. Charitas autem extat forma. ex quo patet summam gratiam esse creabilem. Ex quo secundo probatur / quod creata gratia summa / non est infinita: et ita non obuiai quan in anima christi recipi possit. Sed tertium. scilice quod christum non deceat summam habere gratiam: improbatur ex hoc quod etiam christus secundum humanita tem in potioribus bonis dei sedet: et supra su premum spicitum collocatur. Ex quo recte dicit doctor subti. 1. q. 2. praesentis dist. quod si contingat deficere / aut minus laudando christum quantum ad humanitatem aut nimis: melius est excedere quam deficere. Ex quo primo patet / in anima christis gratiam creatam esse ponendam. Nec est simile si quis obiiciat: quia adueniente lumine solis non videtur lumen stellae: et ita adueniente sole id est diuinitate in humanitate christi: de nullo videtur seruire ista creata charitas / tam lumen enim solis quam stellae effectiue se habent influem do: charitas autem informatiue se habet in anima: nec est in christo ista gratia ratione personae: licet dicatur singularis personae gratia / sed ratione assumptae naturae: vnde licet ita filius dei natura lis sit christus / quod non adoptiuus: non tamen sequitur quod creatam non habeat gratiam: valde enim distant dicere filium dei non habere ius ex se in haereditate dei patris quod dicit adoptio / et di cere eum ratione humanitatis habere creatam ergo tiam. Ex quo patet secundo / quod christi charitas est finita. Et si dicatur: quia scribitur. Non est ei datus spiritus ad mensuram: exquo enim habet sine modo suraigratia est infinita. Dicit doc. deuo. q. 2. articuli primi / quod illa scilicet auctoritas potest intel ligi de datione aeterna per ideomatum commu nicationem: et sic est simpliciter verum quod ei non est datus ad mensuram spiritus. Potest rursus capi pro dono creato: et sic est verum respe ctiue quo ad nos / non autem simpliciter: quia dona christo collata quasi sine proportione excedunt dona collata nobis. Thomas autem in eadem. q. dicit tres causas. Unde illa auctoritas habet veritatem. Prima est pro pter vnionem ad deum. Secunda / quia nihil finiretur vt inquit / nisi inquantum in alio recipitur: vnde apud eum calor subs istens est in nitus / et vniuersalia separata insnita. Et ita cum gratia in christo sit in supposito independen te / habet quicquid ad rationem gratiae pertinet: et potest dici infinita quodammodo. Ter tia causa: quia sufficit ad infinitos effectus quam tum in se est. Sed sua salua reuerentia: ra¬ tio secunda videtur falsa. Forma enim antequan intelligatur in materia finita est ex ratione propria: nec a materia aliquam habet finitatem nisi solum extrinseam: ita color si per se subsisteret / esset finitus ratione propria: et vniuersa lia separata finita sunt: nec finiuntur ratione indi uiduationis / nisi finitate extrinseca et qua si per accidens. Ex quo tertio patet / quod gra tia christi non est augmentabilis: vnde nec anima christi ampliorem gratiam potest desidera re: vnde et satiatur eius appetitus naturalis sic deliberatiuus. Sed dicit secunda pars conclusionis quod summa gratia in christo creata summae fruitionis extat principium / patet cla re: quia exquo charitas ex dictis in primo lib. distin. 16. est causa partialis fruitionis: per fectior gratia est causa perfectioris et summa summae. Nec valet si dicatur / quod angelus in natura est perfectior anima christi: et ita perfectiorem poterit causare fruitionemis supplet enim hoc summa gratia quae est in chri sto: immo et augmentat. Uerum est tamen apud doctorem subtilem. q. 3. praesentis distin. quod si tam ta gratia collata esset angelo quanta christo / non considerata diuinitate: perfectiorem fruitionem eliceret angelus quam ille homo: vnde si sit summa simpliciter fruitio creabilis in christo: oportet dicere quod anima christi solum se habet passiue / recipiendo scilicet sicut recipit charitatem: verum est tamen quod adhuc dato quod concurrat actiue / est de facto maximanon tamen de possibili. Et si quaeratur: an semota per casum gratia ab anima christi posset ne in tantam fruitionem? Dicendum quod sic / con currente deo: cum omnis causalitas causae secundae actiuae / possit suppleri a prima causa actiua.
¶ Secunda conclusio est de gratia capitis in christo: et est haec. Ita gratia capitis hominum christus caput dicitur / vt angelorum esse affirmetur. Dicit prima pars conclusionis / quod christus dicitur esse caput hominum / probar. Illorum est caput christus quibus sensum influit cognitionis / et motum charitatis: et eisdem in natura conformatur: sed huiusmodi omnes sunt homines respe ctu christi: igitur etc. Maior patet ex simili tudine capitis mystici ad caput verum / ex primo articulo. Minor etiam de se nota est De eius enim plenitudine nos omnes acce¬ pimus et gratiam pro gratia. Unde glo. su er illo verbo apostoli. Ipecundum caput dando. Nullum maius donum praestare posset deus hominibus quam vt verbum suum per quod condidit omnia faceret illis caput vt esset filius dei et filius hominis: vnus deus cum pa tre i vnus homo cum hominibus. Sed tunc quaerit quis: qualiter est christus infidelium caput / cum careant tam side quam gratia? Dicendum primo christum damnatorum seu hominum seu daemonum non esse caput / prout hic de capite loquitur. Dicendum vltra christum infidelium esse caput solum in potentia: quia possunt emendari et effici membra christi: ne plus sint daemonis membra: fidelium autem non habentium charitatem est caput christus ex parte sensus / sed non motus: bonorum vero et ex parte sensus et ex parte motus: imperfecte tamen in via: quia labi possunt / sed complete in patria. Ex quo infertur christum esse caput tam anti qui quam noui testamenti. Licet enim necdum christus foret incarnatus: nullus tamen nisi in fide christi extat saluatus: aut venturi. scilicet aut iam nati.
¶ Sed vnde est / cum cor sit principium vitae / non caput: quod christus dicitur caput eccle siae / non cor? Dicendum quod licet secundum mentem na turalium (a quibus hac in parte dissonant medici) tor sit principium vitae et sensuum homi nis: tamen manifestatur magis sensus in ca pite: theologi autem ex apertis in occulta et mystica deducuntur dei. Et patet quod eccle sia antiqui testamenti non fuit acephala: cum christum in fide haberet velut caput. Ex quo infertur quod proprie in christo dicitur gratia capitis effectiue ad membra mystica: et quod christus est caputi tam hominum in via quam in patria. Sed habet secunda pars conclusionis / quod christus est caput angelorum: non autem intelligendo secundum conformitatem naturae / sed influendo. Probatur per illud apostoli: Pro posuit omnia instaurare in christo / quae in caelis sunt / et quae in terra. Ubi glo. In caelis: id est angelorum numerum diminutum imple re. Et infra. Ipsum dedit caput super omnem ecclesiam. Ex quo patet christum esse caput / tam militantis quam triumphantis ecclesiae. Nec est mirum: cum lucifer nedum dicitur caput dae monum / sed hominum peruersorum. Et patet quod influit christus in angelis illuminatio nes / purgationes et perfectiones. Licet enim secundum humanam naturam angelis sit inferior: eis tamen superior est gratia: secundum gratiam autem fiunt huiusmodi influxus. Dicit tamen doctor deuotus. q. 3. articuli secundi / quod inquantum homo nullo modo influit angelis beatitudinem essentiale. scilicet visionem diuinae essentiae et fruitionem / sed beatitudinem accidentalem.
¶ Tertia concluisio est de gratia vnio nis: et est haec. Oramenta vnionis sic ad esse terminatur: vt a gratia singulari et capitis queat separari. Ista conclusio satis habita est in virtute in praecedentibus distin. huius tertii: ideo probatur breviter vno verbo. Ut enim habitum est distin. 2. Diuinum verbum po test assumere naturam irrationalem aut lignum / aut lapidem: non quidem in vnitatem persone / sed suppositi. Ista quidem vnio tunc facta ad esse terminaretur: et tamen tunc nec esset gratia singularis naturae / nec gratia capitis: quia talis natura non esset capax gra tie: quod nominat gratia singularem personae: nec influeret quod nominat gratia capitis. Ex quo patet quod etiam in christo possunt abinuicem separari. Potuit nempe verbum diuinum assumere humanitatem / non infundendo ei gratiam. Rursum potuit illam naturam sibi vnire et gratia decorare: et tamen quod nobis non influeret: verum est tamen quod de facto inuicem sunt: immo eadem possunt dici diuersa intentione comparando. articulum sunt tres difficultates.
¶ Prima: an singularis in christo gratia fuerit cum plenitudine? Dicit doctor deuo. q. 3. articuli primi quod sic. Unde ibi ponit tres plenitudines super quas plenitudinem ponit christi. Est pri mo plenitudo sufficientiae: de qua dicitur. Stephanus plenus gratia et for. etc. Secundo plenitu do praerogatiuae / quae fuit in maria. Unde: Aue maria gratia plena. Tertio plenitudo co piae / quae est in numero ecclesiae. Unde dicitur: Ascendit super omnes caelos / vt adimpleret omnia. Plenitudo autem gratiae christi dici tur superabundantiae. Unde. De eius plenitudine omnes accepimus.
¶ Secunda difficultas. Utrum diuinum verbum posset rursus aliam humanitatem assumere / quae per¬ suminam etiam gratiam diceretur caput homi num. Dicit doctor subtilis. q. 1. quod sic: loquendo de potentia dei absoluta: et capiendo summum negatiuae: quo scilicet nihil est com munius: sicut dicuntur a Porphyrio decen generalissima: et sic essent duo capita in ed clesia eque prima: non autem affirmatiue: quia est impossibile: quia sensus est hoc modo capien do summum id est quod omnia alia excedit. Unde philosophu hoc modo in. 5. thopicorum dicit / quod per superabum dantiam dicitur / vni soli conuenit.
¶ Tertia difficultas. Quae huius triplicis gratiae praeimntelligitur in christo? Dicendum quod gratia vnionis: praeintelligitur enim natura humana vnita diuine secundum ordinem naturae / antequam intelligatur ha bere gratiam singularis personae. Unde bene di cit euangelis. Uidimus gloriam eius quasivnigeniti a patre. Et post. Plenum gratiae: ita quod praemittit eum vnigenitum: vt sit plenus gratia: gratia autem singularis personae praeintelligitur gratiae capitis: quia prima se ha bet per modum esse: alia per modum operari et influxus: prius autem quis intelligitur sciens quam doceat: sic in proposito. Ex quo pa tet ad quaestionem / quod videlicet singular sonae gratia vnionis et capitis in christo po test collocari. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum neganda est minor ratione omnium suarum partium. Primo ratione formae. Forma enim exquo est participatio boni infiniti: debet esse in mensura: licet illud bonum sit infini tum. Idem secundo de deo agente: quod licet sit omnipotentissimus: tamen id nequit efficere quod contradictionem includit: ex. 6. ethi corum. Hoc solo priuatur deus / vt ingenita ni possit facere quae genita sunt: huiusmodi est facere charitatem infinitam: quia talis infinitas creature re pugnat. Tertio est idem ex parte capacitatis: quia est finita. Nec est verum quod dicitur / quod c haritas adueniens ampliat eam: licet Thomas. q. 2. articuli prie mi id sentire videatur. Nec enim forma ampliat capacitatem materiae / nec econtra: sic est in proposito.
¶ Ad secundum negatur maior. Praena enim vt perfectissimum aspicit perfectibile in communi: secundum quod quodlibet est in potentia obedienti ali dei: vnde ibi habet falsitatem illa propositio secundum proportionem perfectibilium est ordo perfo ctionum: quia totum est a parte dei dantis: verum est tamen quod in naturalibus sepius habet veritatem propter causalitatem limitatam causarum secundarum: non sic in proposito: ideo argumentum non cur rit.
¶ Ad tertium dicit doc. subti. quod primo: antecedens est dubium: et videtur contra Augustinus 3. de li bero arbitrio. Secundo negat consequentiam: et ratio: quia illa supriuma suba si esset / non influe ret: quia deus influit immediate in omnia: christus autem per hanc summam gratiam in omnem influit intellectualem creaturam: vnde licet sit quod dam charitatis indiuiduum multiformitur: tamen ratione naturae decorat vniuersum.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem dist. sicut de praecedenti de mente magistri etc. Prima conclusio. Bon plenitudo in christo fuit: nec vnquam defuit haec beatitudo. Dicit conclusio / quod christus fuit plenus bono gratiae. Et ponitur a principio. dist. vsque ibi: huic autem videtur.