Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 18
Circa textum
Distinctio. 1. determinat quomodo verbi incarnatio ordinatur ad nostram re¬ staurationem quantum ad vsum volun tatis prout respicit exercitium meredi. Emerito etiam christi praetereundum non est de quo quidam dicere solent: quod non sibi sed membris tantum meruerit etc. Hic signatur. 15. dist. huius. 3. Quae sic continuatur ad praecedentem: Nam postquam in praecedenti dist. in christo venata est voluntas gemina. Nunc in ista dist. In iesu vo luntate creata perquiruntur meriti semina. Et diuiditur in tres partes principales. In prima palam odducitur dubii quaternitas. In secunda meriti quaeritur in christo vtilitas. In tertia ad hoc exprimitur sacra aucto ritas. prima in principio: quae subdiuidi potest secundum illam quaternitatem quaestionum. secunda ibi. Ad quid ergo voluit pati et mori. tertia ibi. Sed quomodo per mortem etc. Et haec est diuisio praesentis distinctionis.
Quaestio
¶ Quaestio ista continet in se tempus meredi christi ab instanti conceptiois et post per grucis supplicium: etiam secundum portione superiore et iferiore sibi et nobis sco. ibi. q. i. rUtrum in conceptionis instanti merito condigni in glsiae termino positus christus aliquid mereri potuerit: Et arguitur quod non triplici medio.
¶ Primo sic. Uoluntas christi ab instanti conceptionis fruebatur. ergo me reri non potuit. Antecedens patet: ex eo quod ista beta vnio non solum ad ipostasim: sed ad summam glsiam effecta est: et ita exquo a conceptione in hipo stasi fuit vnio: oportet quod et fruitio. Sed probatur consequenta: quia aut fruitio et meritum essent duo actus aut vnus: non duo: quia actus fruitionis est adequatus potentiae: fruitur enim deo quantum potest: eadem autem potentia duos actus adequatos non habet: esset enim contradictio: nec vnus quia me ritum debet contingenter elici: non necessario: alioquin non esset meritum: fruitio autem beatifica non contingenter sed necessario: alioquin non esset vniuoca: et ita patet quod oppositas habent conditiones: et ita distincti suntactus.
¶ Secundo arguitur sic: christus in primo instan ti conceptionis sue non potuit peccare: ergo non potuit mereri. Probatur antecedens ex dictius di. 12. huius. Sed probatur consequenta auctoritate hilosophi in. 4. ethicorum. Eadem enim secundum eum ibi) est mensura oppositorum: patem exemplo suo. vnde sicut necessaria sunt supra tempus ita impossibilia. Cum ergo mereri et demereri seu peccare sint opposita: sequitur quod si christus non potest vnum. scilicet peccare a sua conceptione: quod nequiuit reliquum. scilicet mereri.
¶ Tertio arguitur sic: due mutationes quarum vna praesupponit terminum alterius non sunt similis duratione: sed creatio voluntatis ad esse: et productio actus meritorii sunt huiusmodi. igitur etc. Maior patet: ex eo enim quod oportet totam primam mutationem compleri antequam alia incipiat oportet quod prima duratione secundam antecedat. Sed probatur minor. quia creata voluntas extat fundamentum actus meritorii: et ita oportet quod precedat ipsum actum meritorium: sicut fundamentum praecedit id quod in eo fundatur.
¶ In oppositum tamen arguitur auctoritate magistri in littera. Non solum meruit christus: quando patri obediens crucem subiit: sed ab ipsa conceptione: exquo homo factus est.
¶ In ista quaestione sunt tres articli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. articu lum ternini sunt meritum: meritum de condigno: et terminus.
¶ Primus ergo terminus est meritum. vnde meritum secundum docto. subti. in prsenti dist. est aliquid acceptum vel accipiendum in aliquo pro quo ab accipiente est aliquid reddendum illi: in quo aliquid acceptum est: qua si debitum pro suo merito: illi vel alteri pro quo meretur. In ista diffinitione tria tangum tur. primum ipsum formale meriti cum materiali suo. dum dicitur: aliquid acceptum vel accipiendum. scilicet a deo: materiale quippe meriti est actus elicitus a deo acceptus: sed forma le est ipsa acceptatio passiua cui in deo ac teptatio actiua correspondet: et sic meritum dicitur comprehendendo et materiale et forma le actus acceptus. Secundo tangitur cui inest meritum et merces meriti illi scilicet qui actum causauit in merito de condigno: vel licet alius actum elicuerit non pro se tamen sed alio: et tunc est meritum de digno: dum vnus per affli ctiones: aut orationes alteri. aut primam gratiam: aut aliud meretur. Tertio tangitur quid merito debetur praemium. scilicet Omne enim meritum ad praemium aliquod ordinatur: nomen enim meriti non in malum: sed in bonum sonat. vnde quando dicitur merita mala est extensio vocabuli. sicut enim meritum ad bonum: ita demeritum ad malum Et notat doc. deuo. q. 2. arti. 1. triplex esse meritum. Primum dicitur meritum abusiuum seu interpraetatiuum: et est dum aliquis aliquod facit opus de genere bonorum operum: illud tamen fa cit mala intentione: et fine: sicut ille qui dat elemosynam cum murmure: talia enim opera aliquando remunerantur a deo ex immensa sua largitate: sicut innuitur in Nabuchodonosor. Secundum meritum dicitur meritum de congruo: et est dum quis opus bonum facit ex genere: et propter deum: tamen facur extra charitatem: sicut dum peccator aliqua bona facit propter deum in quibus se disponit ad gratiam. Tertium me ritum dicitur meritum de condigno. Et hic finit primus terminus: et incipit secundus.
¶ Unde meritum de condigno dicitur: quando quis opus bonum facit propter deum in charitate. Et potest trahi ex sancto thoma. q. 5. raesentis distin. meritum de condigno dici tripli titer. Primo modo quando de indebito fit debitum: sicut dum aliquis primo motu charitatis meretur vitam aeternam: faciens eam sibi debi tam: quae prius debita non erat. Secundo quando quis meretur: vt quod erat minus meritum: ma gis mereatur: sicuti dum fit profectus de vir tute in virtutem: donec videatur deus deorum in sion. Tertio modo quando quis meretur: vt quod erat vno modo meritum: alio modo merea tur veluti quod erat meritum de condigno secundum charitatem rursus meretur secundum vsim: vel quod erat meritum secundum vnum actum: rursus secundum actum alium meretur.
¶ Tertius terminus est terminus: vnde terminus potest sumi tripliciter Primo modo dicitur terminus id in quod propatio re soluitur: dicente philosopho in. 1. priorum. Terminus est in quem resoluitur propositio: vt subiectum ac praedicatum apposito esse vel non esse: et sic accepto termino rursus in tres partes diui ditur. Primo capitur communissime: et sic si¬ gna communiunctiones praepsiones / et sic de aliis: di cuntur termini in propositione. Secundo proprie: et sic solum subiectum et praedicatum et copula dicum tur termini in propatione: quia ex eis propatio integratur. Tertio dicitur magis proprie: et hoc modo solum subiectum et praedicatum dicuntur termini a terminando: quia subiectum terminat et finit pro positionem a parte ante: sed praedicatum a parte post. Secundo principaliter dicitur terminus id quod diffinitio dicente porphirio in praedicabilibus quirum termini sunt diuersi impsa sunt diuersa termini ibi id est diffinitiones: et dicitur diffinitio terminus: quia sicut habito in motu termino cessat motus sic in scientia hita diffinitione rei ces sat inquisitio. Tertio dicitur terminus in motu pro termino a quae vel ad quem: limitatur tamen quandoque secundum philosophum. in. 5. metha. ca. de termino ad solum standum pro termino ad quem: quia ibi tot terminatur motus: et hoc modo accipitur in titulo questionis. Et notat illic philosophus: quod terminus in plus est quam principium. Dem enim principium est terminus non econtra: ideo quot mo dis dicitur principium: tot et potest dici terminus. articulum sunt tres conclusiones. Prima est de tempore meriti christi Secunda de eo quo meruit christus. Tertia de eo quod sibi meruit.
¶ Prima est haec Christus in termino positus glsiae in conceptio nis instanti sic mereri potuit: vt sequenti tempore mereretur. Dicit prima pars conclusionis: quod christus potuit mereriin instanti conceptionis. Probatur medio doctoris subtilis. Omne habens actum primum perfectum et obiectum praesens in ratione obiecti si non impeditur: et actus secundus eius sit permanens non successiuus: potest agere pro quocumque instam ti (Ista omnia concurrunt et sufficiunt: quia plu ra non requiruntur ad actum / sed omnia haec fue runt in christo in primo instanti conceptionis: quia potentia perfecta et obiectum praesens per intellectum: scilicet tota trinitas: cui posset bona velle propter se et non impeditur: et actus eius est permanens: ergo etc. Et in hac ratione doc. subtria tanguntur: quae solent impedire ne aliquis immediate: quo est possit operari: quae tamgit sanctus thomas. q. 3. Primum est defe ctus alicuius perfectionis requisite ad agen dum: sicut in catulo ante nonum diem non habente organum completum ad videndum. Secundum est aliquod impediens extrinsecum: sicut quod aqua inclusa in vase ne queat moueri. Tertium est ratione operationis. quae successionem habet. Et si obi ciatur: quia his positis tribus: adhuc ad meritum requiritur deliberatio deliberatio autem consilium: consilium vero tempopus requirit: et ita in instanti non potuit mereri christus. Dicendum quod in nobis ad merendum requiritur deus liberatio electio: consilium. cuius ratio est nostra ignorantia. oportet enim quod inquiramus quidagendum sit antequam sententiemus: christo autem a principio collata est omnium rerum cognitio ideo ista non requiruntur sibi ad meritum quae nobis requiruntur: sed immediate si ne praeuio tali consilio sententiat. Sed quidde facto: meruit ne in primo instanti: Ui detur ditendum quod sic: quia ab instanti suae conceptionis christus fuit beatus: beatitudo autem dicit actum: et ita si habuit actum fruitionis videtur quod et meriti: cum praeintelligatur inquantum sic: vnde sicut in instanti nostrae con ceptionis in peccato nascimur originali: ita videtur per oppositum christum in instanti suae conceptionis meruisse: vt ad modum lucidi corporis in eodem instanti sit et luceat. vnde ratione huius videtur Hieremias in conceptione eum virum vocasse. Nouum faciet dominus super terram mulier circundabit virum. Unde concluditur quod non oportet agens precedere opus suum tempore: sed natura: patet in igne et splendore. Et si obiiciatur de angelo: quia non potuit mereri in primo instanti: nec peccare nec tamen habebat cognitionem per modum dicursus. Dicendum quod daemon po tuit et mereri et peccare in primo instanti Nec est hic articulus parrhvsien. sed bene verum est: quod non fuit conditus a principio malus: sicut fingebant manichei. Neo sequitur quod si in instanti meruerit: ergo necessario: quia omne quod est quando est: de necessitate est: ex primo per varmenias. Di cendum enim quod haec propositio in sensu composito est vera: et in hoc nullam ponit necessitatem nisi conditionalem: sicut si dicerem: si est: est. In sensu autem diuiso est falsa: tunc enim est sensus. Omne quod est: de necessita te est: quando est: et est falsum. Unde quo ad hoc notandum est vltimo quod differre videntur hic sanctus thomas. q. 3. et doctor deuo. q. 1. articuli. 1. Licet neuter assertiue loquatur Thomas enim magis assenti: re videtur: quod christus meruerit ab instan ti suae conceptionis: quod mihi melius placet. Doctor autem deuotus magis videtur dicere: quod statim post conceptionem. Sed habet secunda pars conclusionis: quod christus meruit sequenti tempore post conceptionem suam. Probatur: quia opera christi post suam conceptionem perfectiora fuerunt operibus aliorum hominum: qui tamen meremtur. Confirmatur: quia alioquin si non me ruit post conceptionem suam frustra deo ser uiuit: quod nullus diceret. Unde Aug. illud verbum tractans. Himiliauit semetipsum vsque ad mortem. dicit: Humilitas claritatis est meritum: claritas humilitatis est praemium. Et si dicatur: voluntas fuit ad vnum determinata scilicet bonum: et ita videtur quod non potuerit mereri: sicut patet in potentiis naturalibus: quae nequeunt mereri. Dicen dum quod potentia ad vnum determinata natura non potest mereri: sicut obiicit argumentum: non tamen currit de potentia ad bonum determinata consummatione gratiae patet de apostolis in bono post aduentum spiritus sancti confirmatis: non tamen fuit meritum christi: vt sibi de indebito faceret debitum: cuius omnia erant: vel pro pter perfectionem maiorem virtutum in se: qui plenus conceptus est gratiae et veritatis: sed propter nos: et vt debitum sibi vno modo: alio deberetur: vt patet ex primo articulo.
¶ Secunda conclusio est: de eo quo meruit christus et est haec. Crucis dira passione christus ita meruit: vt portione inferiori et superiori sit licitum de condigno meritum ponere. Dicit prima pars: quod crucis dira passione christus meruit. probatur. Nihil est satisfactorium: nisi quod est meritorium: passio autem christi maxime fuit satisfactoria. igitur etc. Confirmatur: quia omnis qui patitur aut passionem promeruit: aut passione meretur: alioquin sine iusticia quacumque totum fieret. Ex quo igitur christus non meruit passionem: sequitur quod meruit patiendo. Confirmatur secundo: quia patiendo ma¬ xime apparet patientia. quae teste Iacobo. peffectum opus habet. Patet tertio auctoritate Aug. per illud. Humiliauit semetipsum vsque ad mortem exponentis: vt chri stus inquit clarificaretur in resurrectione prius humiliatus est in passione. Et si obii tiatur: quia passionibus secundum philosophum nec laudamur nec vituperamur: hoc intelligendum est absolute: non inquantum eas acceptamus: hoc enim modo passio efficitur voluntaria: licet de se sit inuoluntaria. Nec obuiat quod dicit Dam. quod passiones sunt contra naturam: meritum autem secundum naturam sunt enim passiones contra naturalem appetitum: sed sunt secundum appetitum rationis et hoc sufficit. Sed dicit secunda pars con clusionis: quod potest licite in christo poni me ritum fuisse: et in portione superiori et inferiori. Patet primo de inferiori: quia licet christus secundum portionem superiorem esset beatus: erat tamen passibilis secundum portionem inferiorem et viator: et ita mereri po terat. Ex quo infertur quod licet portio inferior in christo fuerit in termino quo ad impeccabilitatem: quia peccare non potuit: non tamen quo ad affectionem commodi: quia non habuit omne quod habere potuit secundum affectionem commodi: gloria enim animae in corpus non redundabat: et ita potuit ali quid sibi venire praeter immo contra affectioneem commodi: et merebatur illud patiem do. Caeterum merebatur in hac parte inferiori diligendo creata: vtputa: matremus propriam: discipulos suos: et alios suos amicos in deum: et inimicos propter deum. Secundo probatur quod meruerit secundum portionem superiorem: medio docto. subti. in praesenti distinctione. Omnis enim actus acceptus a deo: vt laudabilis et praemiabilis vel operanti: vel illi pro quo operans operatur est meritorius: huiusmodi est actus fruitionis in christo: qui tamen est in portione superiori: et ratio huius est quia christus non fuit totaliter in termino sicut sunt modo beati qui non merentur. fuit enim simul comprehensor et viator. Unde infertur quod non repugnat actui beatifico inquantum sic esse meritum. Et si dicatur quod christus secundum partem superiorem fundi¬ tus fuit extra viam: et ita extra meritum: et consequens illa portione mereri non potuit: sicut nec alii beati. Dicit idem doctor. quod sicut meri tum non est solum in actu elicito: sed in condi tionibus elicientis: ita diuina acceptatio non solum aspicit actum sed elicientem: et per consequens potest in vna persona acceptare non in alia. Dat exemplum. Sit quod platonem offen derit sor: veniant duo ad rogandum plato nem pro sorte aeque gratiose etc. potest tamen plato remittere offensam sorti propter quam dam conditionem in vno supplicantium quae non est in alio: vtputa: quia amicus vel aliquid aliud: ita in proposito.
¶ Tertia conclusio est: de eo quod sibi christus meruit: quia de eo quod nobis meruit: patebit in sequenti di stinctione: est igitur conclusio haec. Ad actum christi deatificum: nec directe nec indirecte meritum ponitur: ad corpus vero solum indire cte. Dicit prima pars conclusionis: quod aci beatitudinis in christo non cadit sub meri to. Probatur. Si enim meruit hunc actum: auit operatione quae est circa ens ad finem: aut ope ratione quae est circa finem. Non primum: quia christi voluntas primo intendit circa finem nec secundum: quia tunc idem esset meritum suiipsi us ille enim actus beatificus est illa operatio. Ideo Aug: in lib. 13. de trinitate dicit. In rebus per trmpus ortis illa gratia summa est qua in vnitate personae homo coniunctus est deo. Nec valet quod dicit doctor deuotus. q. 1. ar ti. 2. quod scilicet non cadit fruitio sub merito in christo. quia debuit anima esse beatissima: vt idonea esset ad vnionem ipostaticam: fit autem beatissima fruitione. Patet oppositum ex secunda distin. huius tertii. vbi ostensum est quod prius natura intelligitur natura humana vnita in christo: quam intelligitur plena gratia Et si dicatur quia gloriosius est habere per me rita beatitudinem: quam sine meritis. Cum igitur christus sit gloriosissimus: videtur quod merueri beatitudinem. Dicendum quod gloriosius est habere per merita vbi haberi potest: tanta autem est gloria collata christo: vt nulla ad hoc poterat concurrere creatura: gloriosi us est autem tantum bonum habere sine merituo sed Ila libertate dantis: quam minus bonum cum meritis: et sic etiam congruebat: vt sicut in esse naturae vna effecta est natura: ad quam faci¬ parendam nulla creatura concurrere potest: scilice natura angelica: sic foret in genere morum vnde sic omnis gradus beatitudinis reperiuntur inter homines sunt enim in caelo primo qui fuerunt inimici deo: et peccato actuali et ori ginali: sunt secundo qui fuerunt inimici deo peccato originali: sed non actuali: sicut inno centes: est tertio beata Maria quae numquam nec peccato originali nec mortali fuit inimica deo: fuisset tamen in originali nisi praeuenta: et hii tres ordines mediantibus meritis acquisiuerunt gloriam: super hunc ternarium est dominus iesus cui sine merito summa fruitio collata est. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod meritum christi aspicit corpus suum solum indirecte: vt quando dicimus quod meruit sibi corporis impassibilitatem: aut corporis claritatem: et sic de aliis. Ex quo enim anima a sui pricipio erat beatissima: erat miraculum quod gloria animae in corpus non redundabat: ideo dicitur meruisse impassibilitatemus corporis sui: aut claritatem: quia meruit remotionem impedimenti. Et sic exponendus est pie magister qui sentire videtur: quod hoc me ruerit: ideo dicit conclusio indirecte. Ex quo patet quod si sanctus thomas. q. 4. et doctor deuotus. q. 2. arti. 2. intelligant christum dire cte meruisse impassibilitarem corporis sui: non sunt audiendi: et eorum rationes non con cludunt: vt patet inspicienti. articulum sunt tres difficul tates.
¶ Prima est: vnde est quod christus po tuit simils esse comprehensor et viator: cum omnes alii. bti solum dicantur comprehensores. Dicendum quod ratio est: quia alii sunt in termino seu in glia et quo ad affectionem iusticie. scilicet videndo et di ligendo deum: et quo ad affectionem commodi: quia nihil disconueniens possunt pati: christus autem solum erat comprehensor quo ad affectionem iusticiae.
¶ Secunda difficultas. sub qua ratione poterat fruitio in christo respectu diuini verbi esse actus meritorius? Dicit doc. sub. quod sub triplici. Primo inquantum tende bat in diuinum verbum. Secundo inquantum tendebat in amicos et electos in di ino verbo relucentes. Tertio inquantum tendebat in inimicos eos diligendo propter deum.
¶ Tertia diffic tas. An christus sui exaltationem meruerit nominus: Dicendum quod sic adminus indirecte: est autem ista exaltatio vt Tho. in quarto dicit: in tribus. Primo in noticia cordis: secundum quod dicitur nomen super omnem no ticiam accepisse: quia nomen de re noticiam fa cit. Secundo in reuerentiam corporis quantum ad genuflexionem. Tertio in confessione oris: oclamante apitolo. Et omnis lingua confiteatur etc. Ex hoc patet ad quaestionem quod videlet in concepti onis instanti merito condigni in gloriae termino positus christus aliquid mereri potuit. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum negatur consequentia: et dum probatur: quia aut fruitio aut meritum essent duo actus vel vnus Dicendum quod ponendo meritum in portione inferiori: cum fruitio sit in superiori: erunt duo actus: nec tunc currit argumentum: vt patet. Si vero secundo sit meritum in portione supe riori respectu obiectorum relucentium in verbo: et respectu diuini verbi fruitio: tunc rur sus erunt duo actus: nec valet quod dicitur: quia tunc vna potentia habebit duos actus ad equatos respectu eiusdem obiecti: licet enim fruitio sit adequatus actus potentiae intensi ue: non tamen extensiue: et sufficit: patet exemplo. Licet enim intellectus creatus videat deum stat tamen in eo cognitio rerum in proprio gene re: sic in proposito. Si tertio vero meritum sit respectu diuini verbi: sic idem est actus cum fruitione: alio vero modo dicitur actus ille frui tio: alio meritum: et hoc sufficit: nec valet quod obiicit de contingentia: quia actus meriti potest elici necessario licet non naturaliter.
¶ Ad secundum negatur consequentia: et dum pr batur: quia eadem est mensura oppositorum verum est: ita dico quod si pristus peccare in illo instanti posset: mensuraretur illud illo instanti: sicut posse mereri: non tamen sequitur quod possit pecca re: sicut licet impossibile mensuretur eadem mensura quo necessarium: non tamen sequitur impossibile esse sic in proposito.
Conclusiones
¶ Ex praesenti autem dis. etc. sicut de praecedenti etc. Prima conclusio. Impassibilitas a xpiscopo meretur: et non claritas vt textus fatetur. Dicit conclusio quod piscopus me¬ ruit in passione impassibilitatem: et sui nomins claritatem. Et ponitur a principio vsque ibi. Ad quid etc.