Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 23-25
Circa textum
Distinctio. 23. in qua magister tractat de virtutibus theologicis scilicet de fide quantum ad eius essentiam. CUm vero su pra praehabitum sit christum plenum gratia fuisse: non est superuacuum in quirere: vtrum fidem et spem etc. Hic signatur. 23. dist. huius tertii: quae sic continuatur ad praecedentes: Nam postquam a prima huius tertii dist. vsque ad. 19. exclusiue: proposita est a dei verbo carnis assumptio. Et secundo a. 19. vsque ad istam exclusiue declarata est diuini verbi durior passio: Nunc ter tio in hac dist. ostendere incipit / qualis sit ab eodem virtutum nobis donatio. Et habet diuidi hic tertius huius tertii lib. tractatus in tres partes principales. In prima de donis et virtutibus praesit consideratio. In secunda de earum complexibus sequitur inquisitio. In tertia de dei iussionibus iungitur indagatio. Prima in princi. Secunda ibi / dist. 26. Solet etiam quaeri etc. Tertia distin. 27. ibi: Sed iam distributio decalogi etc. Prima rursus particula in qua de donis et virtutibus etc. in tres partes diuiditur. In pri ma praemittitur vis theologicalis. In secunda subsequitur currus cardinalis. In tertia exponi tur tabula donalis. Prima in principio. Secunda dist. 33. ibi. Post praedicta de quattuor virtutibus etc. Tertia / distinctione 34. ibi: Nunc etc. Rursus prima particu la in qua praemittitur vis theologicalis: in tres partes diuiditur. In prima fidei datur no ticia. In secunda hinc spei surgit fiducia. In tertia est rei charitas nuncia. Prima in principio. Secunda distin. 25. ibi: Est au tem spes virtus. Tertia distin. 27. Cum autem christus spem et fidem non habuerit etc. Rursus prima particula / in qua datur fidei noticia: in tres partes diuiditur. In prima fidei venatur quid sit essentia. In secunda eius declaratur quid est materia. In tertia huius demonstratur sufficientia. Prima in principio. Secunda distin. 24. ibi: hic quaenitur si fides tantum etc. Tertia distin. 25. ibi: Predictis adiiciendum est de sufficientia etc. Rursus prima particula quae est praesens distinctio: in qua fidei venatur quae sit essentia: in es partes diuiditur. In prima fit ad praedicta continuatio. In secunda fidei scripta est dis fnitio. In tertia per exposita fit explanatio. Prima in principio. Secunda ibi: Fides est virtus qua creduntur etc. Tertia ibi: Accipitur autem fides tribus modis etc. Et quamuis vlterius tertiae partis vlterior possit fieri diuisio: tamen brevitatis causa indiui sa manent. Unde consequentr sequitur. 24. dist. ibi: Hic quaeritur si fides tantum de non visis est: quomodo veritas apostolis ait etc. In qua fidei declaratur obie ctum seu materia. Et habet diuidi in tres partes. In prima inquiritur vtrum fides sit sensibilium. In secunda perspicitur / an sit haec intelligibilium. In tertia elicitur exhinc materiae corollarium. Prima in princi. Secunda ibi: Post haec quaeri solet cum fides sit etc. Tertia ibi: Ex his apparet aliqua credi etc. Predictis adiicienlum est de sufficientia fidei ad salutem etc. In qua fidei monstratur sufficientia. Et haec habet diuidi in tres partes. In prima tangitur fidei sufficiens conditio. In secunda fides exponitur quae infuit cornelio. In tertia huius disseritur ad caete ras collatio. Prima in principio. Secunda ibi: Solet etiam quaeri omne cornelio etc. Tertia ibi: Illud etiam non est praetermittendum. Haec est diuisio harum etc.
Quaestio
Qodo paesens proponit fidei essentiam: nec noarticulorum fidei obiectum cum simboli sufficientia et necessitate ad salute. e¶ Utrum cuiusli bet symboli atque articli fidei cognitio ad salutem hominis requiratur: Et arguitur quod non / triplici medio.
¶ Primo sic. In nullo statu tenetur homo scire quod angeli ignorare noscun¬ tur sed ante mortem christi angeli ignorabant et incarnationem et passionem: ergo nec illi de lege mosaica tenebantur illos cognoscere articulos pro salute obtinenda. Maior patet: quia illuminationes ad nos veniunt per angelos / non econtra: vnde et lex Movsi data legitur in ministerio angelico. Sed minor probatur: Tum auctoritate apostoli Pauli: qui dicit: quod sacramen tum incarnationis christi abscunsum fuit principibus et potestatibus in caelestibus. Et in Esaia quaerunt angeli: vt diuinus sentit Dionysius. Quis est iste qui venit de edom tinctis vestibus de bosra:
¶ Secundo arguitur. Sicut se habet perfecta obedientia ad praeceptum: sic fides ad credi bilia. Sed nemo tenetur obedire nisi expli cite fiat praeceptum: ergo nec credere nisi explicite monstretur. Sed plura sunt credibilia explicita tam in nouo quam in antiquo testamen to: ergo plurium in nobis est fides articulo portione tam obedientiae quam fidei ad sua obiecta. Minor etiam prima nota est: quia alis ignota praecipientis voluntas iudicatur. Minor etiam secunda ex eo patet: quia passio christi / nati uitas / conceptio / et sic de aliis: apartae sunt et exhibite: quae antiquitus non erant manifestae.
¶ Tertio arguitur. Nihil est ad salutem ho minis necessarium / nisi quo potest saluari: sed sine fide cuiuslibet articuli potest homo saluari: ergo etc. Maior patet ex eoquod necessarium et impossibile no esse aequipollent / ex. 2. peri hermenias. Sed probatur minor. Tum quia possibile fuit christum non incarnari: et ita articuli non fuissent ad humanitatem pertinentes. Tum quia fides est quoddam accidens / in anima existens hominis: et ita eo non posito potest homini dari salus. Tum tertio: quia in patria sine fide sunt beati: ergo possunt etiam in via: cum status patriae statui viae succedat / et eun dem perficiat.
¶ In oppositum tamen argui tur ex glo. super illo verbo: vbi dicitur de leproso / quod offerat sextarium pro emundatione. Habet glo. Sextarius est verissima fidei confessio: vbi si plus est effunditur: si min est deficit: et ita videtur requiri pro salute hominis cognitio cuiuslibet articli.
¶ Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primumarticulum ter mini sunt: fides / articulus et symbolum.
¶ Primus igitur terminus est fides. Unde in theologia tribus ternariis seu nouem vicibus solet accipi fides. Primo accipitur fides pro sponsione: sicut est illud apostoli. Primam fidem irritam fecerunt. Secundo pro fidelitate: sicut illud: Periit fides et sanctus de terra. Tertio pro conscientia: sicut illud apostoli: Omne quod non est ex fide / peccatum est. Quarto pro fidei sacramento: sicut dicit ad Bonifacium Augustinus quod non est aliud paruulos habere fidem quam habere fidei sacramentum. Quinto pro acceptione conclusionis per rationem probatae: sicut accipit Boetius in suis thopicis / argumentum diffiniens. Argumen tum est ratio rei dubiae faciens fidem. Sexto pro cognitione comprhensionis: sicut scribit apostolus. Iusticia dei reuelatur ex fide in fidem. Slo. Ex fide spei in fidem rei: quae ideo fides dicitur: quia fidentissima et certissima est. Septimo pro fidei obiecto: secundum quod Athanasius in suo symbolo dicit. Haec est fides catholica etc. Octauo pro actu fidei: sicut est illud Augus. Fides est credere quod non vides. Nono pro ipso fidei habitu: sicuti est illud apostoli: Iustus ex fide viuit. Quae fides sic ab apostuolo describi tur. Fides est substantia rerum sperandarum: argumentum non apparentium. Ubi tria tanguntur. Primo ipsius fidei origo / basis seu fundamentum / dum dicitur: Fides est substantia. Non enim accipitur hic substantia pro predicamento substantiae / sed pro funda mento: quia fides est fuudamentum virtutum. Quod clare innuit diffinitio fidei apud Damas. in. 4. suarum sententiarum: eam quae est apostoli declarans: quae est talis. Fides est spe randarum rerum hypostasis id est suppositum / et eorum qua non videntur redargutio. Secundo tangitur ipsius fidei finis / dum dicitur: quod fides est sperandarum rerum. Fides namque in superna oculum dirigit. Hoc modo potest illa fidei diffinitio apud Augustinus ad consentium intelligi. Fides est illu minatio mentis ad summam veritatem. Tertio tangitur obiectum fidei cum modo cognitionis eius dem / dum dicitur: argumentum non apparentium. Unde hugo in li. de sacramentis fidem diffiniens dicit. Fides est cognitio seu certitudo quedam de rebus absentibus / infra scientiam / et supra opinionem constituta. Dicitur autem fides argumentum / quasi argutam mentem faciens id est claram / superna aliquiliter aspiciendo. Et differt argumentum in philosophia et theologia: quia argumentum in philosophia facit fidem. Argumentum enim est ratio rei dubiae faciens fidem: theologia vero ipsamet fides argumentum nominatur. Et di citur fides quasi fiat dictum seu quod dicitur.
¶ Se cundus terminus est articulus: ab arto tas. quia in peruo artatur: vnde hoc nomen fertur primo ab Empedocle inuentum. Solet autem articulus in tribus liberalibus accipi artibus tri pliciter. Primo in grammatica dicitur articulus quedam modica dictio cum qua caeterae inflectuntur dictiones scilicet hic et haec et hoc. Se cundo dicitur in rhetorica quaedam color rhetori cus: dum. scilicet punctuatim quodlibet verbum profertur. Sicut est illud: Ignis i grando / nixi glacies: quem greci coma nominant. Tertio dicitur arti culus in arithumetica quadam numerus: qui in decen diuidi potest per partes aequales / nihil indiuiso relicto: et habet hic numerus diuidi contra digitum: quae est numerus infra denarium constitutus: et compositum: quae ex articulo et digito permiscetur. Et inde est quod in naturali philosophia iuncturae dicum tur articuli: vnde in theologia dictus est articu lus quaedam smina in brevi comprehensa: quem articulum in theologia Richar. de sancto vic. diffiniens dicit. Articulus est indiuisibilis mentis veritas / de deo artans nos ad credendum. Ubi tria tanguntur. Primo tangitur esse ipsius dum dicitur / veritas indiuisibilis: non quia sit simplicitur indiuisibilis: sed respectiue: quia magna mysteria in quolibet continentur articulo. Se cundo tangitur subiectum articuli / dum dicitur / mem tis: est enim fidei articulus / sicut fides in intellectu / non in voluntate. Tertio tangitur effectus articuli / dum dicitur / artans nos ad credendum de deo scilicet Unde Isid. articulum diffiniens dicit. Articulus est perceptio diuinae veritatis in tendens in ipsam: vnde et in fide nostra tres quaternarii seu. 12. repariuntur articuli: quas doc. deuo. insinuat. q. 1. artic. 1. dis. 25. hoc modo ab apostolis confectos. Petius primum composuit dum dicit: Credo in deum patrem omnipotentem creatorem caeli et terrae. Secundum andreas. Et in iesum christum filium eius vnicum dominum nostrum. Tertium Ioannes Qui conceptus est de spiritu sancto natus ex maria vir gine. Quartum Iacobus maior. Passus sub pontio pilato / crucifixus / mortuus et sepultus. Quintum Thomas. Descendit ad inferna: tertia die resurrexit a mortuis. Sextum ia cobus minor. Ascendit ad caelos: sedet ad de xteram dei patris omnipotentis. Septimum Philippus. Inde venturus est iudicare viuos et mortuos. Octauum Bartholomeus. Credo in spiritum sanctum. Nonum Mattheus. Sanctam ecclesiam cathollcam. Decimum Simon chana neus. Sanctorum communionem / remissionem peccatorum. Undecimum Iudas thadeus. Carnis resur rectionem. Duodecimum Matthias. Et vitam eternam. Amen. Sed notandum quod in ista distinctione articulorum in aliquibus contradicit doc. sub. 1. q. 35. di. doc. deuo. Nam secundum articulum quem attribuit doc. deuo. Andreae: doc. sub. Id anni euangi. attribuit. Articulum vero concepti onis et natiuitatis: quae apud doc. deuo. est Idamnis euangstin. apud subti. est Iacobi cebe dei. Articulum rursus passionis andreae tribuit: quem doc. deuo. iacobo maiori dona bat. Rursus illum articulum quem thomae tradidit doc. deuo scilicet descendit ad inferna: tertia die resurrexit a mortuis. Secundo in duos scient dit: et primam partem philippo / secundam thomae tri buit. Ascensionem autem quam Bonauem. iacobo minori donat: doc. sub. bartholomeo insinuat habere. Aduentus ad iudicium apud doc. sub ti. est matthaei: apud deuo:. philippi. Articu lum de persona spiritus sancti Scndo alphei iacobi dicit non bartholomei: sicut doc. deuo. Hoc totum / sanctam ecclesiam catholicam / sanctorum communio nem: repugnat doc. sub. vnum articulum: et simoni chananaeo attribuit. Doc. deuo. po nit duos: et primam partem dat matthaeo et secundam chananaeo. Remissionem peccatorum est arti. secundum doc. sub. et est iudae iacobi seu thadei. Apud deuo. est solum pars articuli simonis chananaei. Carnis resurrectionem et vitam aeternam amen: solum est vnus articulus a doc. sub. quem sub du bio matthiae / aut iterum thomae dat secundum doc. deuo: sunt duo articuli. Et prima pars est Indae thadaei / secunda matthiae: vt concludatur quod in assignatione articulorum doc. deuo. et subti. solum in principio conueniunt: quia ambo ponunt primum articulum esse Petri apostoli.
¶ Tertius terminus est simbolum. et dicitur a sim quod est si mul/ et bole suina / quasi simul sanima. Unde tria in theologia simbola inueniuntur. Primum apitulorum: vbi sunt. 12. articuli modo nominati. Se cundum simbolum nicenum: quod in nicea ciuitate sub Constantino augusto in praesentia. 36o. episcopo rum confectum est: et ibidem arriana haeresis con demnata: vt notatur in decre. di. 15. c. canones. Tertium simbolum dicitur Athanasii: quod incipit: Quicumque vult saluus esse. Et tan tum de primo articulo. Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones iuxta has tres dist. Prima est de fidei essentia: quae ad. 23. dis. Secunda de articulorum fidei obiecto seu materia: quae ad. 24. Tertia de simboli sufficientia et ne cessitate ad salutem: qua ad. 25.
¶ Prima igitur est haec. Uirtus fidei tam informis quam formatae in intellectum infusae creduntur a deo. Dicit pri mata est virtus. Ubi primo notandum quod fides in formis dicitur: quando in habente fidem non est charitas: quae dicitur forma virtutum: non quin habeat propriam fidei formam: alioquin non esset fides: sed non habet illum decorem extrinsecum / quo dicitur forma extrinseca: Fides dero formata dicitur / quando est cum charitate. Probatur igitur quod ambae sint virtus. Unde aug. in li. de vera inocentia. Cum caeterae virtutes pos sint et bonis et malis esse cones: sola dilectio est propria et specialis virtus piorum atque sanctorum. Relinquitur igitur fidem informen esse virtutem: dato quod non sit charitas. De formata quippe dubium non est. Confirmatur: quia talis fides est circa maxime difficilia: captiuat enim intellectum suum in his quae sunt supra rationem. Sed est ne fides informis et for mata eadem: Dicendum vt dicit doc. deuo. ar ti. 2. di. 23. q. 4. In fide informi tres sunt ha bitus / vsus / et defectus scilicet informitas. Quantum ad defectum non sunt idem: charitas eim illum euacuat defectum. Quantum rursus ad vsum non sunt funditus idem: fides enim formata credit meri torie non informis. Quantum autem ad habitum sunt penitus idem. Dum nempe homo peccat mortalitur: ille idem numero habitus quae per charitatem formatafides dicebatur: tunc absentia charita tis informis nominatur. Ex quo clare infertur quod non est idem fides informis et acquisita: fides enim infor mis est infusa sicut et formata / cum idem sit: ac quisita autem non: esset enim oppositum in adiectoPatet rursus verum illud quod in. 23. dist. dicit doctor subtilis: quod non apparet necessitas ad ponendum fidem infusam / nisi ecclesie au ctoritas et doctorum: eadem enim quae per infusam credimus fidem / credimus et acquisitam. Patet exemplo. Detur enim casus quod vnus puer iudeorum non baptigatus nutriatur cum christia nis: certum est quod non habebit fidem infusam: et tamen illa eadem poterit credere qua christianus: si audiat legi facta christi et articulos: et vnde hoc nisi fide acquisita: Confirmatur: quia lapsus in haeresim circa vnum fidei articulum: perdit fidem infusam penitus: et tamen ad huc fide acquisita caeteros credit articulos: vnde fides acquisita praesentare videtu credibilia fidei infusae. Dato nempe quod vnpuer bapticatus immediate post baptismum intraret nemora / non audiens fidem christi nec habens aliquam sidem praeter infusam: nui quam per fidem infusam exibit in actum fidei / nis habeat aliud privilegium. Sed dicit alia pare conclusionis / quod fides est in intellectu: patet: quia in eadem potentia est virtus theologica. et dos illi succedens: cum igitur visio quae fidei succedit sit in intellectu: sequitur etiam etc. Con firmatur: quia virtutibus theologicis tota anima re formatur: non reperitur autem nec spes nec cha ritas in intellectu: ergo oportet ponere ipsam fidem. Unde Augustinus psam fidem diffiniens dicit: quod fides est cogitare cum assertione. Cum igitur cogitare sit intellectus: sequitur quod et fides: quia in lib. de somno et vigslin. dicitur. Eius est actus cuius habitus / et econ tra. Et Orego. illud exponens apostoli. Fides ex auditu: dicit. Dat intellectum dum de auditis intellectum illustrat. Nec obuiat di cto illud quod dicit Hugo de sancto Un ctore. quod scilicet materiale fidei est solum in intello ctu sed formale in voluntate seu substantia. Uoluit enim dicere quod quo ad hoc quod fides vlti mum suum habeat complementum: oportet quod temdat per dilectionem in voluntatem: et dicatur quod fides per dilectionem operatur.
¶ Secunda conclusio est de obiecto seu materia articu lorum fidei: et est haec. Fidei articuli de increa to et creatis lumine supernaturali immedia¬ te gloriae communiuncto lumini primae innituntur ve ritati. Dicit prima pars conclusionis / quod articuli fidei sunt de increato et creatis: patet lucide: quia aliqui articuli aspiciunt diuinitatem et tres personas: et hi sunt de increato: aliqui passionem et mortem etc. et hi sunt de creato: nec tamen variatur fides / vt sit alia fides increatii alia creature: sicut alius habitus est sapienia quae est de aeternis / alius scientia de creaturis. Cuius ratio: quia hi habitus sunt de creato et increato subsuis propriis rationibus: non sic fides: sed solu inquantum deo credimus quem veracem repu tamus / et non potentem mentiri: vnde sicuti si crederem petrum veracem: eadem fide qua ipsut veracem crederem: et vera qua mihi diceret cre derem: sic in proposito. Ex quo manifeste infertur / quod fidei nequit subesse falsum / seu fidei articulis. Patet vltra fidem non habere nec vnitatem nec distinctionem a suo obiecto seu materia: sicuti nec habet esse. Ex quo infertur non esse magnum fidem esse non apparentium: cum obiectum non moueat in habitu fidei ad noti ciam sui: obiectum dico in ratione obiecti: licet bene ratione causae efficientis. Et patet quod obiectum fidei potest dici et complexum et incomplexum. Et si dicatur complexum / alia est formalitur fides patrum / alia nostra: nam iesum quem credebant incarnandum nos credimus incarnatum / ita de aliis. Si autem dicatur incomplexum: eadem extat fides formaliter et eiusdem: credebant enim incarnationem / et nos credimus passionem: et sic de aliis. Dico autem credere aut explicite aut implicite: sicut patebit in sequenti conclusione: et patet fidem esse de sensibilibus: sicut christum nasci /mori / pati etc. et de intelligibilibus: vt deum vnum / trinum / et reliqua de malis: vt est poena reproborum de bonis / vt est glsia bonorum. Sed dicit secunda pars conclusio nis / quod lumen fidei est immediate coniunctum lumi glesiae: ita quod non est lumen tertium medium: quod qui dem sit maius lumine fidei et minus lumine gliae: sicut innuit doc. sollem. quali. 5. q. 9. vnde habitum glie solum locat in guliosis in caelo / habitum fidei in omnibus fidelibus / habitum medium in maioribus ppostoli: quo alios habent ex officio regere: et spnt veluti speculum in ppitulo: de quibus scriptum esti: Suscipiant montes pacem popitulo / et colles iusticiam. Hoc quippe parum est: cum nullus sentiet in se illud lumen medium: nec videatur posse fun dari in lumine fi dei. Unde diligenter notandae sunt rationes doc. subti. i. 24. dist. contra hunc modum ponendi. Ex quo patet vltra theologi am proprie non esse scientiam / cum fidei innitatur: et ita non habeat euidentiam ex ratione obiecti: quae tamen est conditio scientie: vt patet in. 1 posteriorum: vnde infertur quod non est theologia scientia subalternata theologiae beatorum: vt in secunda secundae loquitur sanctus Tho. Patet: quia negato superiori. scilicet scientia a theologia: patet quod negatur inferius: sicut qua lapidem negat esse animal / negat esse hominem.
¶ Tertia conclusio est de simboli sufficientia et necessitate ad salutem: et est haec. Implicite non explicite / omnes fideles catholici omnia tenentur fidei simbola credere. Probatur conclusio breviter: quia omnis fidelis catholicus debet implicite credere illud quod credit ecclesia: sed ecclesia omnia fidei credit simbola: igitur. Unde Augustinus contra fundamentum manichae orum. "Euangelio non crederem / nisi quia ecclesiae catholicae credo": vnde si aliquis pertinaciter crede ret oppositum alicuius verbi quodcumque sit illud in biblia / esset haereticus et infidelis iudicandus: ex to quod ecclesia illud credit: dixi tamen quod explicite omnes non tenentur credere omnia simbola: patet de rudibus hominibus qua vix possunt concipere grossissima: quanto minus subtilia multa quae in talibus simbolus includuntur. Ex quo patet fidem omnia credenda ad sufficientiam continere. Patet secundo multa impli cite credi in antiquo testamento solum: quo modo credi opertet explicite: sicuti est natiuitas domini aut trinitas personarum: nisi aliquibus esset facta ex speciali reuelatio sicuti abraae aut mo vsiaut aliquibus aliis: vnde necessaria ad salutem qua ad fidem sunt haec duo: Credere deum et crede re redemptionem humani generis: et sine his du obus nemini fuit salus. Ex quo patet clare fidei profectus / tam quo ad sui explicationem quam quo ad numerum credibilium. Unde et fidei noticia clarior est modo quam erat antiquitus / loquendo simpliciter: licet eiusdem sit credibilis. Quantum ad tertium articulum sunt tres difficultaxes iuxta tres concluinones.
¶ Prima est: vtrum habitus fidei lsit practicus vel speculatiuus? Tho. dicit. q. 3. arti. 2. 23. dist. quod est practicus et speculati uus simul: sed principalitur est speculatiuus: quia primae innititur veritati: practicus vero inquan tum dirigit in opus. Sed hoc non videtur dicere eundem habitum simul practicum et speculati uum: cum sint drisentiae oppositae habitus. Unde simpliciter dicendum quod fides est habitus practicus: quia visio quae etiam fidei succedit est practica. Unde bene Paulus dicit: quod finis legis est dilectio omni credenti.
¶ Secunda difficul tas. An vnus fidei articulus per alium probe tur? Dicit doctor subtilis. 24. distin. quod non: vnde illa argumentatio apostoli: Si mortui non resurgunt / nec christus resurrexit: non est ar gumentatio proprie dicta. Eodem enim modo credo resurrectionem mortuorum quo credo resurrectionem Iesu christi / et econtra: quia scilice ecclesiae credo quae hoc credit: vnde relinquitur quod est solum quaedam manuductio.
¶ Ter tia difficultas. Si quilibet christianus teneatur scire explicite duodecim articulos s simboli apostolici? Dicit doc. sub. q. 1. di. 25. quod non / maxime homines rudes: tenentur tamen omnes scire implicite / alios autem explicite / vt grossiores: vt quae pertinent ad humani tatem: veluti est natiuitas christi / mors et resurrectio etc. Ex quo patet ad. q. quod videli cet cuiuslibet simboli atque articli fidei cognitio ad salutem hominis implicite / non explicite in omnibus requiratur. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum negatur maior. Licet enim de communi cursu prius illuminentur angeli quam homines: non tamen de necessitate: ideo potuit de us reuelare homin pro sua salute quod angelus ignorabat. Nec obuiat quod angelus est capacioris intelligentiae ipso homine: hoc enim bene arguitur in his quae naturaliter cognoscuntur: non in illis quae libere a deo infundun tur sicut est in proposito.
¶ Ad secundum to tum conceditur: hoc addendo quod in maiori bus est peccatum negligentiae: nisi insudent di ligenter vt cognitionem habeant explicitam credendorum: quia sunt oculi populorum. Et dicit hic doctor sub. quod credit nihil esse expli citum in nouo testamento / quan in alio sensu / vl tropologico / vel anagogico / vel allegori co / in antiquo queat reperiri: licet non semper in litterali: vt sit rota inmedio rote: id est nouum in antiquo testamento.
¶ Ad tertium dicendum tam ad maiorem quam ad mino tem: quod est duplex potentia in deo / et duplex ne cessitas. De potentia quidem dei absoluta potest deus bominem sine fide saluare: quia pos tuit non incarnari. De potentia autem ordinata non: quia ita ordinauit: vt sancti tradunt doctores. Rursus loquendo de necessitate absoluta: potest saluari homo sine fide: sicut erit in gloria fine fide / sed non de necessitate conditionata: quia sic est posita conditio vt si quis velit saluari fidem habeat. Et tantum de persenti quaestione.
Conclusiones
¶ Ex his autem tribus distin. sicut etc. tres capiuntur conclusiones: ne qualibet vna. Prima conclusio. A pau li scriptura recte dffinitur fidei natura atque exprimitur. Dicit conclusio quod paulus recte diffi nit fidem. Et ponitur in virtute per totam distin. 23.