Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 22
Circa textum
Distinctio. 22. in qua magister agit de statum christi in morte quantum ad tempus sequens horam mortis.
Ac queritur vtrum in illo triduo mor tis piscopus fuerit homo: qu Hic signatur. 22. dist. huius S terti quae sic continuatur ad praece dentem: Nam postquam in praecedenti dis. ostensum est qualiter in iesu morte carnis ab anima facta est separatio: Nunc in praesenti dis. mortem iesu sequentium fit indagatio. Et habet diuidi prae sens dis. in tres partes principales. In prima in triduo iesu affirmatur infuisse vera humanitas. In secunda in illo eodem inuestigatur vbi fuit eius localitas. In tertia quaeritur: an de caelo homo concedatur quod descenderit vel non sit veritas. Prima in principio. Secunda ibi. Hic quaeritur si prinos in morte etc. Tertia ibi. Solet etiam quaeri si cog. etc. Duabus primis partibus indiuisis manentibus. Rursus particula tertia in quae quaeritur an concedatur quod homo de caelo descendit etc. in tres partes diuiditur. In prima proponitur quaestio. In secunda adiungitur solutio. In tertia anne ctitur conclusio. Prima in principio. Secunda ibi. Ad quod dicimus si ad etc. Tertia ibi. De corrigia calciamenti etc. Haec est diuisio praesentis di.
Quaestio
In ista quaestione proponitur nobis primo xiscum in triduo no fuisse hominem quia vere mortuus: secundo resurre ctionem ac descesione ad infernum: tertio collocatione ad patris dexteram Sco. ibidem. Utrum christus non existens homo in triduo et resurgens ab inferis ad patris dexteram se deat: Et arguitur ad partem falsam tribus mediis.
¶ Primo arguitur / quod piscopus fuerit homo in triduo: pisous fuit piscous in triduo: igitur cpisous fuit homo in triduo. Antecedens probatur: quia idem praedi catur de seipso. Testis est autem Boeti. Nul lam veriorem esse praedicationem ea in qua idem praedicatur de seipso. Sed probatur consequenta: quia ex oppo¬ sito consequentis sequitur oppositum anteceden tis: sequitur enim non fuit homo in triduo: ergo non fuit christus in triduo. Tum quia arguitur ab inferiori ad superius: antecedens enim est inferi ad consequens sicut esse sortem ad esse hominem
¶ Secundo arguitur / quod xpiscopus non resurrexerit ab inferis. Si christus resurrexit ab inferis: aut hoc fuit ratione corporis: aut ratione animae: sed neutrum est dicendum: igitur. Maior patet ex diuisione sufficienti: quia non est dubium quod diuinitas resurgere non potuit. Sed probatur minor. Primo non ratione corporis: quia corpus in illo triduo in sepulcbro iacuit. Nec secundo ratione animae. Teste enim Augustinus ad dardanum: et etiam ni in bono in scriptura inuenitur: et ita argui potuit aliquod malum in anima xpisci si in infernum descendisset: et postmodum resurrexisset.
¶ Tertio arguitur / quod non sedeat cpiscous ad de xteram patris. In ea parte patris christus secundum vtram que naturam collocatur in qua sunt potiora bona dei: sed in sinistra sunt potiora dona dei patris quam in eius dextera: ergo verius debel dici christus sedere ad sinistram patris quam ad eius dexteram. Maior patet. Tum quia ratione diuinitatis equilis est christus patri. Tum quia ratione humanitatis assumpte super omnem extat creaturam. Unde. Excelsior caelis factus ascei dit in altum Blo. loco et dignitate. Minor vero probatur. In dextera eius longitudo dierum: et in sinistra illius diuitiae et glia.
¶ In oppositum primi arguitur: auctoritate magitrorum nostrorum ponentium christum non fuisse hominem in tri duo. In oppositum secundi arguitur ex illo verbo. Quem deus inquit suscitauit solutis doloribus inferni. In oppositum tertii arguitur ex articulo fidei. Sedet inquit ad dexteram dei patris omnipotentis. In ista quaestione etc. Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus
¶ Tertius est dubiorum motiuus Quo ad primum articu lum termini sunt / triduum / resurrectio / et sedere ad patris dexteram.
¶ Primus igitur ter est tres: et dies: quasi tres dies: vnde in proposito triduum dicitur tripliciter. Primo dicit triduum id tempus in quo matutinali officio threni cantantur hieremiae: hoc modo dies iouis veneris et sabbati: ante dicit resui rectionis dicuntur triduum: et hoc modo capiendo christus bene fuit homo in triduo: quia die iouis et veneris vsque in horam nonam. Secundo dicitur triduum illi dies artificiales: in quibus anima christi a corpore seiun cta est: et hoc modo totus dies veneris: sabbati: et dies dominica: dicuntur triduum: hoc etiam modo in triduo christus fuit homo: quia die veneris vsque in horam nonam: et die dominica ab hora resurrectionis et deinceps. Tertio dicitur triduum per sinecdochen: id solum scilicet tempus in quo a corpore christi anima seiuncta est: hoc modo hoc triduum di citur dies veneris ratione vltimae suae par tis: dies sabbati integer: et dies dominica ratione sui initii: et hoc modo christus non fuit homo in triduo.
¶ Secundus terminus est resurrectio quasi iterata surre ctio. Unde resurrectio de qua ad praesens lo quimur: hoc modo potest diffiniri. Resurrectio est corporis facti incorruptibilis ad animam iterata vnio: vbi tria tanguntur. Primo subiectum resurrectionis: dum dicitur cor poris facti incorruptibilis. Primo enim quod est animale et quod corruptibile quam quod spirituale et incorruptibile: resurgemus autem ex corrupti bili ad incorruptibile. Secundo tangitur resur rectionis terminus dum dicitur: ad animam. Si nempe corpus incorruptibile efficeretur et ei anima non vniretur: non diceretur resurrectio. Ideo tertio dicitur / iterata vnio et patet quod si primo vnum corpus incorruptibile anima informaretur non esset resurrectio: quia non esset iterata vnio. I0h. dam. diffiniens resurrectio nem dicit. Resurrectio est eius quod cecidit: et est dissolutum secunda surrectio.
¶ Tertius teminus est sedere ad dexteram patris Ubi notandum primo / quod ista tria differunt: et a dextris patris / astare a dextris patris: et sedere ad dexteram patris. Esse nempe dextris omnibus competit beatis. Sic enim dicit. Ques autem quidem ponet a dextris: edos autem a sinistris. Astare autem a dex tris proprium est beate marie inquantum bona filii in ipsam speciali dignatione effluunt. Astitit inquit dauid regina a dextris. Sedere autem ad patris dexteram es¬ proprium christi: quia id est esse in potioribus bonis dei quod solum ei conuenit. Unde vltra no tandum quod pisophus dicitur esse in sinu dei patris ratione suae aeterne generationis. Dicitur secundo sedere ad dexteram patris ratione bonorum quae primus participat. Dicitur vero dextera patris quia pater eo cuncta operatur. Omnia enim per ipsum facta sunt. Ex quo patet tertio quod ista dexte ra patris intelligenda est spiritualiter: non admodum humani sensus. articulum unt tres conclusiones. Prima est quod cpiscopus non fuit homo in triduo. Secunda de resurrectione xpiscoi. Ter tia de eius sessione ad dexteram patris.
¶ Pri na igitur est haec. Christus nec in triduo fut homo: nec vt homo vbique esse notatur. Prima pars conclusionis dicit / quod pisopus non fuit homo in triduo. Probatur piscous in triduo fuit homo mortuus: ergo non fuit homo. Patet consequem tia: quia esse mortuum diminuit de ratione hominis. Confirmatur: quia corrupto superiori corrumpitur inferius: sicut corrupto animali corrumpitur ho mo: viuum autem extat superius homi: sed priscous secundum humanitatem non viuebat in triduo: igi tur nec erat homo. Patet tertio: xpriscus enim in triduo secundum humanitatem nec videbat nec audiebat etc. et ita si fuit homo erat homo caecus et mutus: quod non est dicendum de xpiscopo. Ex quo patet defectus hugo. de sancto victo. qui li. i. de sacramentis parte prima ca. penul. ponit christum in triduo fuisse hominem cuius causa apud eum est: quia anima est totus homo: vnde corpus non est nisi instrumentum animae: diuinum autem verbum habuit in triduo animam secum vnitam: licet tamen non corpori. Patet tamen oppositum: homo enim ex cor pore et anima veluti suis partibus componitur: vt nec anima sit homo: nec corpus homo: sed partes sint hominis: vnde Augustinus 13. de ciui. dei ca. vlter. Hoc scilicet verum est quod non totus homo: sed pars melior hominis anima est: nec totus homo corpus: sed inferior hominis pars est. Ex quo pariformiter infertur defectus magistri sententiarum: qui in praesenti etiam dis. ponit cpriscum fuisse hominem in triduo tamen aliunde est motus quam hugo: quia scilicet diuinum verbum habuit secum vnitam animam: habuit et corpus secum vnitum: et illa duo sunt idem quod homo. Sed sua salua reuerentia vnio hic non sufficit: scilicet ad tertium: nisi inter se vniantur: vnde in eadem Aug. auctoritate infertur: sed cum est. vtrumque communiunctum: scilicet corpus et anima: hominis nomem habet. Nec extat verum quod dicitur quod cor pus et anima solum sunt homo: patet enim apud doc. subti. in praesenti dis. et amplius in secunda huius tertii: tertiam esse entitatem distinctam a partibus. Ex quo sane concluditur / quod hoc in passu non sine causa a reuerendis nostris magistris: magister sententiarum communiter non tenetur. Et extat secundus locus in quo in hoc tertio dimittitur. Primus enim est in. 5. dis. vbi ponitanimam esse personam. Et si obiiciatur: quia pisopus numquam desiit esse sacerdos: est autem sacerdos secundum humanam naturam. Scriptum est enim. Tu es sacerdos in eternum secundum ordinem melchise dech. Christus sempiternum habet sacerdotium. Dicitur quod istud sacerdotium aeternum di citur: quia sibi aliud non succedit: non quod semper fuerit christus inquantum homo sacerdos. Ex quo patet: quod: quando dicitur: christus descendit ad in ferna: cpisous iacuit in sepulcbro: et consumata ratione partis intelligitur sermo non totius. Sed dicit secunda pars conclusionis: quod christus vt homo non fuit vbique: patet: quia alioquin vt homo moueri non potuisset. Nec valet quod huma nitas in christo vnitur verbo diuino infinito non enim oportet pro tanto quod si diuinum verbum sit vbique: quod et humanitas: sicut licet sim cum deo: non tamen sequitur: quod si deus sit rome: quod et ego. Unde notat doctor deuo. q. 2. quod christus dicitur in loco tripliciter. Personaliter: et sic est vbique. Sacramentalitur: et sic est in mul tis locis. Localiter: et sic est in caelo empi reo ratione hummanitatis assumpte.
¶ Secunda conclusio est / de resurrectione piscopi: et est haec. Sic triduo in sepulcbro corpus xpiscopi acuit: vt anima descendens ad inferos corpus die reaccipiet tertia. Dicit prima pars conclusionis / quod corpus christi fuit in sepulcbro tribus diebus: patet ex figura Ione. Sicut enim fuit ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti: sic filius hominis in corde terrae. Et si obiiciatur ex illo. Dormiuit samson: qui est figura christi: vsque ad medietatem noctis: et tulit portas. Cum ergo media nocte surrexerit relinquitur: quod non fu it tribus diebus. Et dicendum quod licet media nocte surrexerit: tamen iam incipiebat dies dominica: et hoc sufficit vt per partem totum intelligamus. Ule dicendum quod surrexit inter auroram et noctem mediam. Et quia medium am borum in naturalibus sentit naturam extremorum hinc est quod aliquando dicitur surrexisse in aurora: ali quando in noctis medio: vt sic a sua sepultura vsque ad suam resurrectionem. 36. horarum decur reret spacium: quae est numerus perfectus: sex quippe sexies faciunt. 36. Est autem sex apud arithme ticum numerus valde completus: et in hoc numero sunt duae noctes et dies vna: et seruatur propor tio simpli ad duplum / secundum Aug. sua enim sim pla nocte duplicem in nobis noctem interemit: nocte. scilicet culpae et poenae: vnde non immerito tpimpus aliorum in sua resurrectione praeuenit christus: vt primogenitus diceretur mortuorum et de resurre ctione nostra non dubitaremus sua morte iam conperta. Ex quo patet tertia pars conclusionis / quod scilicet christus resurrexit tertia die. Sed dicit secunda pars conclusionis / quod christus descendit ad inferos in illo triduo. Unde Dam. Descendit ad infer na anima deificata: vt quemadmodum his quae in terra sunt: ita et his qui in inferno sunt et in tenepris et in vmbra mortis sedent superluceat: vnde habet fidei articulus: Descendit ad inferna.
¶ Sed ad quem locum illa descendit anima san st ctissima? Dicendum primo quod non descendit ad infernum damnatorum: quia nullum ex eis redemit. Ex quo patet quod illa glo. super illud: Tuquom in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu: habens sic: eos qui tenebantur vincti carceribus vbi eos nulla misecundia re frigerabat: quam diues ille petebat. Tu liberasti: est satis impropria: et debet expo ni. Tu liberastim scilicet eos qui erant in inferno cum talibus / non tamen ita condemnati. Ultra dicendnm / quod non descendit ad limbum puerorum quia non sunt membra christi. Tertio dicendumpror descendit ad limbum patrum qui eum expecta sant. Sed quid de loco purgatorii: San ctus Tho. q. 1. diciti / quod anima christi solum descendit in limbum patrum / et ita non in purgato rium. Et sequenti distin. dicit / quod nullum libera uit de purgatorio / sed solum patres de lim po. Oppositum tamen videtur probabilius quo ad itrumque. Scriptum est enim. Solutis doloribus inferni. In limbo autem nullus erat dolor: et ita oportet intelligi de puxgatono.
¶ Tertia conclusio est de sessione christi ad patris dexteram: et est haec. Nume¬ ro dierum completo quadragenario a resur rectione / christus ad patris dexteram collocatur: patet per symbolum. Ascendit inquit ad caelos: sedet ad dexteram dei patris omnipotem tis. Unde scribitur. Per dies quadragita ap parens eis / et loquens de regno dei. Et infra. Cleuatis manibus ferebatur in caelum: et benedixit eis. Ex quo patet quod ista ascensio non fuit subita / sed in tempore facta. Nec enim eum potuissent vidisse apostoli ascendentem: cum tamen scriptum sit. Uidentibus illis eleuatus est: et nubes suscepit eum: non in adiutorium / sed in solatium. Ex quo patet motum eius fuisse na turalem / non violentum: licet enim corpora terrea antequam glorificentur / violenter sursum moueam tur: non tamen eis glorificatis dotibus variis eisdem communicatis. Et patet quod immediate post resurrectionem ascendere non debuit: sed discipulos suos confirmare et consolari die bus quadraginta: quae horis quadraginta in morte sua fuerant desolati. Quod autem sit supra omnem creaturam collocatus / insinuat apostolus Excelsior inquit caelis factus: cum glosis ibi notatis. articulum sunt tres difficultates iuxta tres conclusio nes.
¶ Prima est. Quomodo potest verificari illud dictum Ansel. Quod christus semel assumpsit numquam dimisit: si non fuerit homo in triduo. Dicendum primo quod intelligitur de partibus principalibus / non de totoi cuiusmodi est humanitas: aut partibus minus principalibus / cuiusmo di est rasio vnguium / aut aliquid sanguinis eius / qui in aliquibus locis reperitur. Secundo dicendum quod intelligitur quod non dimisit simpliciter: quia rursus reaccepit. Tertio dicendum quod intelligitur / non dimisit scilicet hominem quasi homo quem assumpsit esset in rerum natura / et non se cum vnitus.
¶ Secunda difficultas est. de illa auctoritate. In profundum inferni descendit anima mea: et ita cum Ioh fuerit sanctus: non dubium quin per christum fuerit li beratus. Ex quo videtur animam christi in insimum inferni descendisse. Dicendum tam secundum Tho. q. 2. arti. 2. quam doc. deuo. q. 4. quod aequi uocatur de inferno. In ista autem autortoritate consideratur infernus tripliciter. Primus est aer caliginosus: in quo est habitatio de¬ monum: et dicitur profundus. Secundus hic mundus: et dicitur profundior. Tertius locus subterraneus comprehendens illa quattuor loca supradicta: et dicitur profundissimus: et ad hunc descendit anima christis / sed non ad quamlibet partem / vt visum est.
¶ Tertia difficultas. Ad quam partem caeli empirei est ad dexteram patrem humanitas christi collocata? Dicendum quod rationabile est sa tis dicere quod ad partem aquilonis: propter id quod dixit lucifer. Ponam sedem meam a parte aquilonis: et ero similis altissimo. Ex quo quodammodo innuitur specialem illic esse locum bonorum. Ex quo patet ad. q. quod videlicet christus non ens homo in triduo: et resurgens ab inferis / ad patris sedet dexteram. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum negatur antecedens: quia christus inclu dit duas naturas / diuinam et humanam: et huma na non erat in triduo: ideo subiectum non supponebat / nisi limitaretur ad standum pro diuino sup posito. Sed tunc consequentia non valebat: quia antecedens intelligebatur de diuina natura: et consequentia procedebat de humana.
¶ Ad secundum di cendum ad minorem: quod ratione vtriusque: primo ratio ne corporis: quia corpus factum est incorruptibile. Nec obuiat quod inacuerit in sepulcbro: non enim dicitur resurrexisse de sub terra / sed ad vitam participandam. Secundo dicitur resurrexisse ratione animae de inferis ascendentis: et quod dicitur per Aug. ad dardanum etc. Dicendum quod verum est: vbi acci pitur in paenam / non aliter: christus autem ibi fuit ad suos consolandos amicos solum.
¶ Ad ter tium negatur minor. Dum probatur per illud Prouer. 3. etc. Dicitur quod illa auctoritas intelligitur non de bonis aeternis: sed fit comparatio bono rum temporalium ad aeterna: vt gloria et diuitiae accipiantur pro bonis temporalibus: longitudo dierum pro bonorum cumulo aeternorum / quae sine fine est: temporalia igitur sunt in sinistra / sed aeterna in de xtera: et sic non obuiat argumentum.
Conclusiones
¶ Ex prae senti autem distin. etc. Prima conclusio. Christus censetur in morte proprie homo sub se rie qua minor videtur. Dicit coclusio quod magistro videtur / quod christus fuit homo in triduo: et ponitur a principio dist. vsque ibi: hic quaeritur etc.