Table of Contents
Commentarius in Libros Sententiarum
Liber 1
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio 32
Circa textum
Distinctio. 322. huius quarti agit specialiter de bono thori et fidei. Sciendum est eti am quod cum in aliis omni bus vix praesit vt capux corpori: et enim vir caput mulieris etc. Hic incipi unt. 32. distin. tres doctores solennes. doctor deuotus scilicet frater Ioannes bonauentura: doctor communis scilicet sanctus Tho. de aquino: et doctor copiosus scilicet frater Richardus de media villa. Doctor autem subti. scilicet fracet Ioam. de dunis / et commentator eius doctor egregius scilicet frater landulphus / et fratur Franciscus de maro. doctor illuminatus incipiunt in sequenti ca. ibi. scilicet quod vero sine consensu vxoris vir continere non valeat etc. Quae harum partium melius distin: incipiat: terna rius hic aut ternarius ille: arbitrio iudicantis derelinquo: cito veritatem concipiet: si istud capitulum praecedenti ca. et sequenti comparetur ex regula Augstin. in lib. 93. quaestionum: quam et doc. subtilis ponit lib. 1. q. 2. prologi. Solet circunstantia illuminare sententiam. Quicquid sit et vbicumque haec distinctio incipiat: habet sic continuari ad praecedentes: Nam postquam in praecedenti dist. a ma gistro ostensum est bona matrimonii esse in numero ternario / et de ipsis egit communiter: Nunc in praesenti dist. de bono fidei in quocumque coniugio agit specialiter. Et in tres partes diuiditur. In pri ma agit de necessitate debitum reddendi. In secunda agit de tempore illud debitum exigendi. In tertia agit de tempore nuptias celebramdi. Prima in principio. Secunda ibi: Et licet debitum etc. Tertia ibi: Nec solum in opere carnali etc. Haec est diuisio etc.
Quaestio
¶ Quaestio ista docet de modo red dendi debitum et eius necessitate. Et habetur a Scoto li. 4. dist. 32. q. vnica. rUtrum omni loco et tempore vir vxori petenti / debitum reddere teneatur: Et arguitur tripliciter.
¶ Primo quod nullo modo tenetur Nullus obligatur simpliciter ad peccatum mortale: ergo vir mulieri debitum non tenetur reddere. Antecedens est manifestum: sed probatur conse quentia: quia reddere illud debitum est peccatum mortale. Tum primo: quia privat se maximo bo no scilicet actu rationis: quod est maius bonum quam actus virtutis: agens autem contrarium actui virtutis vel actum vitiosum / peccat mortaliter. Tum se cundo: quia si non esset contractus matrimonii esset talis actus peccatum mortale: sed nullus potest seipsum licentiare: nec per consequens ex actu suo proprio aliquid licebit quod prius non licuit. Tum tertio: quia ita inebriari potest esse licitum: quod non est verum.
¶ Secundo arguitur sic. Con trahens post contractum potest religionem intra re: ergo non semper tenetur debitum vxori reddere. Antecedens patet extra de conuer. coniu. ve rum: et. c. ex publico. Probatur consequenta: quoniam tunc ratum est matrimonium: quia contractum per verba de praesenti. Et si dicatur: mortuus est ciuiliter: non est mortuus ciuilitur ante professionem: et tamen tunc non te netur.
¶ Tertio non tenetur vir omni loco et tempore debitum reddere vxori: ergo etc. Patet ante cedens de tempore sacro: tunc enim esset indispositus ad comedendum carnes agni: sicut habetur: in littera. De loco etiam videtur: quia maius malum accideret quam vitetur: accideret enim interdietum loci / quod est malum commune quantum ad multitu dinem: et malum quodammodo irreuerentiae in deum cuius locus impeditur in actu illo commisso: pa tet tamen consequentia: quia nullus efficitur idone ad eucharistiam propter actum ad quem de necessitate obligatur: nec ex tali actu maius malum sequitur.
¶ In oppositum est apostolus diffuse. Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consen su / vt vacetis orationi.
¶ In ista quaestione sunt i. O tres articuli declarandi Primus est terminorum declaratiuus Quorum Secundus est quaestionis responsiuus. Tertius est dubiorum motiuus. Quo ad primum articulum emini sunt: Redditio / petitio / debitum.
¶ Primus est redditio. Unde redditio est tributio res debitae prius. Quod enim proprie redditur / prius tio debebatur: ideo a re et do das descendit. Red¬; ditio non vt do concedo signat / sed tribuo: si gnat enim do das tria: signat enim concedo: signat contribuo: signat tertio dico. Unde de hoc sunt metra. Dico contribuo concedo voce sub vna. Licet autem do hoc verbum haectria significet: hic tamen pro contribuere accipitur: erat enim illa prius res illius cui redditur quo ad do minium: modo ex redditione est eius. Secundo qua ad vsum / vt tertio eius sit quo ad fructum: et interponitur d. causa euphonie: debet enim scribi cum duplici d. Ubi secundo est notan dum udista tria differnt: reiicio / reditio / red ditio. In primo non est d. in secundo d. simplex: in tertio d. dupla. Nec solum differunt in litteris / sed significatis: quod enim reiicitur et suum potuit esse id est reiicientis / et non suum: et venit reiectio a re quod est sursum: et iacio facit in supino iactum: et formatur reiectio / a mutata in e: quod enim inacitur semel est. Unde hec tria differunt: iactio / reiectio / proiectio: quia iactio so lum vnum actum dicit / sed indifferenter / aut a propae aut a longe. Proiectio vero etiam illum dicit actum / sed a longe: quod enim proiicitur a longe est. Reiectio eundem dicit actum / sed repetitum: et his tribus commune est eiectio/ vt patet. Reditio vero cum vna d. reuersionem significat ad locum vnde quis egressus est: et componitur de re / et eois / aut io is: d. interposita. De quo dicit ur in euan gelio de daemoniaco curato. Dicit illi It sus: Redi in domum tuam: et narra quanta tibi fecit deus. Et notandum quod haec tria differunt: exitus / reditus / introitus: seu exitio reditio / introitio. Exitus enim est dum quis a loco in quo est recedit / aut videtur recedere. De quo dominus in euangen. dicit: Exi It ui a patre / et veni in mundum. Iterumrelin¬ quo mundum / et vado ad patrem: non quod patre vnquam dimiserit qui aequalis est patri per omnia terrena visitans / et caelestia non amittens: sed semetipsum exinaniuit / patri factus obedi ens vsque ad mortem: vt in hac dominica de pas sione ecclesia demonstrare incepit / intantum vt deus esset / et deus non appareret / sec leprosus. Reditio vero est / vt dictum est: de quo dicitur in euangelio. Factum est cum redi set iesus / excepit illum turba. Introitus dero exitui proprie opponitur. Exitus enim ab extra et eo is componitur: introitus ab intro et eo is venit: de quo dicitur: Haec cum dixis set iesus: egressus est cum discipulis suis trans torrentem cedrao / vbi erat hortus: in quem introiuit ipse et discipuli eius. Red ditio vero cum duplici d: est idem quod dictum est: et est triplex redditio: redditio actio in agente / redditio passio in reddita re. Unde Quidius in epistolis. Aiuuene et cupido credatur reddita virgo? Tertio redditio accipitur pro re reddita: et sic sumitur in propo sito: iuxta quod in euangelis. scribitur: quasimulier diceret marito: Redde quod debes: Et maritus vxori responderet: Pantientiam habi in me / et omnia reddam tibi.
¶ Secundus teminus est petitio et descendit ab isto ver bo peto tis quod in supino facit petitum: vnd formatur petitio. Unde notandum quod haec tria quae ponit apistolus: oratio / obsecratio / petitio iuxta tempora possunt differre: vt oratio respectu praeteriti sit temporis: qui enim praeterita dei beneficia recogitat / ipse orat: sicut patet in oratione virginis Danielis: quae ponitur in Dan. quae incipit: Et oraui dominum meum etc. Obsecratio respectu praesentis temporis / quod agere multum est necessarium: ideo per sacra rogatur iuxta vocabulum quasi ob sacra rogatio sicut hoc tempore fit in letaniis: et iungitur oratio: vt / Sancte petre etc. ora pro nobis: vt recordatio praeteriti excitet ad donandum ide praesenti. Petitio vero semper est de futuro: nisi extendendo nomen orati nis et petitionis ad omne tempus: sicut sunt septem petitiones in oratione dominica: de quo et dicit Sara filia Raguelis ad dominum. Peto domine vt de vinculo improperii huius mi absoluas: aut certe de super terram eripias me. Haec tria: orationem / obsecrationem / pe¬ titionem: dum ad deum diriguntur: vt in loco praefato dicit Paulus concomitari debet gratiarumactio tunc enim veraciter impetramus / dum non ingrati consistimus: in proposito autem nostro petitio pro futuro ponitur: quod enim reddit non petitur: sed quod non redditur: vt reddatur poetitur.
¶ Tertius terminus est debitum quasi de alio habitum. Quid enim habes quia non accepisti: Inde secundum Richar. in lib. de trini. In diuinis amor dicitur tripliciter impensus / repensus / seu debitus: ex vtroque permixtus: amor impensus in patre / qui dat et non accipit: amor repensus aut debitus in sanctospiritu: qui accipit et nihil dat in di uinis: amor ex vtroque permixtus in filio: qui accipit a patre / ideo debitus: et dat spirituisancto / ideo impensus: et hoc modo capii debitum vt est ab alio solum: non vt dicit dependentiam: quia nulla est in diuinis. Est autem triplex debitum: debitum promissionis / debitum congrui tatis / debitum necessitatis. Debito promissi onis aliquando dicitur deus debitor noster. Unde dicitur. Probate me dicit dominus / si non aperu ero vob catharactas caeli: et effudero vobis baendictionem etc. De debito congruita tis loquitur dominus discipulis suis / dum dicit: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite: serui inutiles sumus: quod debui mus facere fecimus. q. d. vt essetis in perfe cto congruitatus debito debebatis et consimilia facere. Debito necessitatis intelligitur in. q. vtrum. scilicet vir de necessitate salutis obligetur ad reddendum debitum vxori dum petitur. Et tantum de primo articulo. Quantum ad secundum articulum sunt tres conclusiones. Prima conclusio est de isto debito per comparationem ad votum continemtiae. Secunda per comparationem ad fornicationem superuenientem. Tertia per comparationem ad taem pus solutionis illius debiti.
¶ Prima con clusio est. Post carnalem copulam (licet ant liceat)/ nequit vir sine vxoris consensu continemtiae votum emittere. Prima pars diciti / quod vir post carnalem copulam nequit sine consensu vxo ris vouere continentiam. Probatur. Tum primo: quia consummato matrimonio non habet vir potestatem sui corporis / sed vxor. Tum secundo: quia non po test suam vxorem cogere ad continentiam: quod faceret isto modo. Tum tertio: quia sicut ser uus nequit inuito domino religionem intrare: sic nec vir continere renitente / immo non consentiente muliere: cum dederit corpus suum in mu lieris seruitium modo exposito. 26. distin. Unde Augustinus et habetur in littera. Non modo non hor tamur sed etiam quod vouisti prohibemus implere: si forte communiunx tua hoc tecum susci pere / animi vel carnis infirmitate recusat. Dico tamen quod bene potest vouere post peractam copulam carnalem sine consensu mulierems: non plus petere debitum: et si voueat: id tenetur adimplere: nec debet in onus mulie ris iudicari / sed potius in leuamen: vt plus non sit obligata ad reddere: sed vouere ne quit sine consensu vxoris / non reddere. Et si dicatur: Tum primo quod potest inuita mu liere crucem accipere in terrae sanctae subsidium. Tum secundo sine vxoris consensu corpus suum offerre ad martyrium. Tum tertio quia quantumcumque quis iuret se consilia christi impleturum: non tenet iuramentum: ergo pariformiter in matrimonio erit semper liber conti nere. Ad primum dicendum / quod non est simile: quia mu lier potest eum sequi. Tum quia ecclesiae necessitas. Tum quia non est ad semper / sed ad tempus: quorum trium opposita sunt in nostro propositoAd secundum non est simile: quia ipso mortuo pro christo potest mulier cui post volue rit nubere in domino. Ad tertium dicendum / quod to tum est verum / si non esset in praeiudicium alterius: quod hic non est. Aut contineat non petendo sed reddendo: et non minus erit meritum quam si omnino contineret. Unde Augustinus dicit: et habetur in littera pro satisfactione vel sancti ficatione perfecta: deus tibi reputabit / si non quod tibi debetur exigis: sed reddis quod de bes vxori. Nec debet dici mulier impedire viri sui bonum propositum / et hoc esset in sui praeiudicium. Sed tenetur ne vir post carnalem copulam semper debitum reddere si petatur? Di cit frater hugo de nouo castro dist. praesen ti / quod sunt tres binarii /in quibus non tenetur vir vxori reddere debitum si petatur praeter causam fornicationis: de qua in secunda conclusio ne. Est enim praeceptum affirmatiuum: ideo secundum quod dicit doc. sub. in praesenti dist. q. vnica obligat semper / sed non ad semper / nec pro semper: vnum ponit / duo negat. Reliqui dicunt: in bi¬ nario obligat ad semper / sed non pro sempersed ternarius melius distinguit. Primus casus est. Si vir de licentia vxoris intrauit religionem: et ibi est professus: tunc non tenetur reddere. Sed vt hoc sit validum: vt huius distin. artic. 2. q. 2. opinione. 2. dicit frater Richar. tria requiruntur. Primum / quod ista li centia detur auctoritate diocesani episcopi. Se cundum / quod mulier monasterium intraueriti aut votum continentiae emiserit in seculo remanens. Tertium / quod talis sit mulier quod de ea non possit probabiliter in seculo oriri suspicio alioquin si mulier virum repeteret: etiam si esset professus: sibi redderetur: extra de comuer. communiuga. ca. Queritur / vtrum laicus vxoratus / qui de licentia et permissione vxoris monasterium ingressus professionem fecit: vxore in seculari habitu remanente / nec intrante ad religionem / aut perpetuam continentiam vouente: ab episcopo suo possit ad thorum reuocari vxoris? Dicimus / quod nisi vxor ad reigionem transierit / aut perpetuo seruare castitatem promiserit: vir potest et debet de monasterio reucari. Et si dicatur / quod debet intelligi / viro solum ad tempus licentiato: contra planum litterae est ingressus / professionem fecerit. Ideo bene dicit doc. sub. hic. In re gula fratrum minorum cautum est: si qui voluerint vitam istam accipere / et vxores non habent: vel si habent / et iam monasterium intrauerint vxores: vel licentiam eis dederint auctoritate diocesani episcopi voto continentiae iam emisso: et illius sint aetatis vxores / quod non pos sit de eis oriri suspicio dicant illis verbum sancti euangelii etc. Et si dicatur quod iam professus reucatus peccaret mortaliter. Dicendum: non peccat / sed reddat: ex quo constat sibi per ecclesiam quod hoc facere non potuit. Ex quo patet illud. 33. q. 5. Qui vxorem. robur non habere: in quo dicitur: Qui vxorem suam velare permiserit / aliam non accipiat / sed similiter conuertatur: nisi dicatur quod praecedens textus de conuersione coniugatorum factus est in fauorem mulierum propter debilitatem sexus. Secundus casus est: si ista redditio verge ret in detrimentum magnum sui proprii corpo ris: quia vnusquisque plus tenetur ad bonum proprium quam ad alienum: supposito quod vtrunque sit corporale / vel sit eiusdem rationis: ecce pri¬ mus binarius. Tertius casus in quo imminet periculum aborsus. Quartus: si petitur in loco lacro: et est intelligendus casus iste / nisi diu in loco sacro maneant: vt vult frater Richui arti. 3. q. 1. ecce secundus binarius. Quits casus est tempore menstruorum: tunc enim si concipitur pro les de communi fit leprosa / aut deformis: magim autem tenetur vitare tantum malum prolis quam reddei re quod petitur. Unde in lege Moysi cautus est / quod accedens ad menstruatam mulierem mo riatur: quae poena pro solo mortali imponebatur. Et si dicatur. Tum primo: quia lepra non impedit: extra de communiugio leprosorum. c. 1. ex qua tamen protes leprosa nascitur: et est contra propriam incolumitatem. Tum secundo: quia licet talis redditio sit contra bonum prolis non tamen contra esse prolis. Tum tertio: quia ta lis redditio est de iure nature. Ad primum dico / quod non est simile: lepra enim est perpetua: ideo melius est sic habere prolem quam carere omnino: nec est ita contra propriam incolumitatem vt cohabitatio: aut si sit / ad talem se ob ligauit: vnde in aliquibus locis in facie ecclesiae hoc eis exponitur. In proposito autem potest differri si est passio transiens / quae est semel in mense: a quo dicitur menstruum. Si vero esset continua / vt aliquae mulieres sunt san guifluae: sicut de leprosa iudicetur. Ad secun dum dicendum / quod est contra bonum prolis / et contra esse prolis: quia vt communiter carent bono intellectu. Ad tertium / quod sic reddere est con tra dictamen naturae. Sextus casus est de muliere post partum ante purificationem. Si autem esset purificata a residuis vilita tibus: posset reddere ante tempus purificati onis: tamen congruit quod abstineat: en tertius binarius. Secunda pars conclusionis est / quod est li citum ante consummatum matrimonium vni parti vouere sine alia. De hoc praecedenti dist. 31 habitum est: ideo quo ad hanc partem solum noto quod dicit doc. deuotus praesenti dist. an ti. 1. q. 2. quod persona in illo statu est in quodam me dio: quia nec est omnino libera: quia mundus eam trahit: nec omnino obligata: quia potest mundum de serere / et ipsi mori religionem ingrediens quod extat melius.
¶ Secunda conclusio. Forni catione accedente innocens ad reddendum non tenetur. Ista conclusio cum sequentibus computan do efficit quattuor ternarios propositionum egre gios. Quarum propositionum prima est conclusio et ponitur. 32. q. 6. per totum. Secunda propositio Pagis puniendi sunt viri pro adulterio quam vxores / eo quod digniores. ibidem. 32. q. 6. indi gnantur. Tertia. Mulieri violenter opprssae nequit adulterium obiici: ibidem. q. 5. puto: ecce primus ternarius. Quarta propositio. Poti maritus deberet adulterium permittem quam vxorem occidere: quia minus malum est. 33. q. 2. Si quod. Quita. Multum decet innocentem adulteram recipere si penitet: extra de adul. et stupror Si vir. Sexta. Nullus scienter debet pati vxorem adulterantem: aut peccat: quia consenti re videtur: vt ibidem dicitur. Patronus enim est turpitudinis quie adulterium vxoris celat. 32 q. 1. Apud: ecce secundus ternarius. Septima propositio. Maritus non potest accusare vxorem de adulterio / si ipse fuerit fornicatus. 33 q. 6. ca 1 et. 2 et. 3. Et extra de adulte. In telleximus. Octaua. Non potest accusare si dedit ei adulterandi occasionem: puta quia no luit habitare cum ea. 27. q. 2. Si tu. No num. Non est adultera si credit virum mortuum. 34. q. 2. Si virgo: en tertius ternari us. Decima propositio. Non est adultera si sub mariti specie alius cum ea dormit: ibidem. q. i. In lectum. Undecima. Non potest marit adulteram dimittere / si post adulterium scienter cognouit eam. 32. q. 1. Si quis vxorem. Duodecima propositio. Si vir est separatus ab vxore adultera: ea inuita potest religionem intrare. 27. q. 2. Sunt qui: ecce quartus ternarius. Hi tres propositionum quaterna rii: accepti sunt a doctore venerabili fratre Landulpho. q. 1. praesentis dist.
¶ Ter tia conclusio. Et si expedientius esset tempore sacro debitum nuptiale non petere: necesse tamen est reddere si petatur. Prima pars probatur: quia in actu carnali anima trahitur deorsum: secundo terrena sapit: tertio carnali delectationi consentit. In diebus autem multum solennibus adminus exigitur: aut multum decens est animam superius eleuari: contra primum: caelestia meditari contra secundum: caelestia degustare contra tertium. Unde inquit doc. deuotus arti. 3. q. 2. quod si quis habens aspe ctum ad carnalem delectationem in festis cipuis petat debitum: grauis est culpa: si ti mens lubricum carnis vel infirmitatem pro¬ priam attendit cuius est conscius: veniale potest esse peccatum. Et addit quod vix contingit quod non sit gra ue peccatum in diebus praecipuis. Secunda pars diciti / quod tamen tunc necesse est redderedebitum si pe tatur / patet auctoritate apostoli vbi dicit: Nolite fraudare inuicem nisi ex consensu ad tempus vt vacetis orationi. Tum secundo per canonem. 27. q. 2. Si tu. Tum tertio per rationem: quia con cubitus communiugalis ratione debiti soluendi nullam habet culpam: ideo sine culpa potest reddi in die solenni. artiQuantum ad tertium cum sunt tres difficultates.
¶ Prima. Si ne cesse sit aliquando debitum nuptiale petere? Di cit frater Richar. arti. 1. q. 2. quod licet red dere sit necesse modo quo dictum est superius: non solum petenti expresse / sed per aliqua signa coniecturatiua: tanmtum petere numquam est necessitatis: nullus enim tenetur vti iure suo quod solum pro eo introductum est.
¶ Secunda difficultas. Quomodo potest stare bonum fidei vno fornicante / exquo alius non est obligatus ad reddendum sibi debitum? Dicit doc. deuotus articu. 2. q. 2. quod re manet bonum fidei: quia innocens non potest ire ad aliam: suspensum est autem quantum ad redditionem debiti.
¶ Teriia difficultas. Utrum omni tempore possint nuptiae celeb:ari: Ran. per illud quod habetur. 33. q. 4. Non oportet: et ex ttra de feriis: Capellanus / quod in tribus temporibus non possunt solenniter matrimonia con trahi / nec vxores duci scilicet a septuage sima vsque ad octauas paschae / et tribus hebdomadis ante festum I0amnis baptistae / et ab aduentu vsque ad octauas epiphaniae. Et sic patet ad quaestionem / quod videlicet omni loco et tempore vir vxori debitum reddere teneatur: seruatis quae dicta sunt in. q. et honestate publica. Tunc ad argumenta.
¶ Ad primum dicendum quod non priuat se actu rationis nisi ad tempopus: et ta lis privatio non est tantum malum / sicut actus opus positus virtuti: immo aliquando non est malum. Di citur secundo quod isti non se licentiant ex se ad actum istum: sed eos licentiat deus. Dicitur tertio quod non est simile de inebriari: quia est actus de se non proficiens: nec indiuiduo / nec speciei: cuiusmodi non est actus iste.
¶ Ad tertium dicendum est / quod non est peccatum mortale corpus christi recipere post redditionem debiti in die sacro: quia coactus facit: bene tamen verum est / quod non cum tan ta reuerentia. De loco autem dum dicitur / quod locus esset interdictus. Dicit Secundo quod forsan non propter illum actum occultum: aut non ita publice / vt diuinus cultus debeat ibi praetermitti.
Conclusiones
¶ Ex ista distin. sicut de praecedentibus de mente magistri tres conclusiones etc. Prima conclusio. Sic sunt debita in coniugio vt non sit li cita non redditio. Dicit conclusio / quod debitum n reddendi sic annexum est communiugio: vt non sit li citum non reddere: intellige vt prius. Et poni tur a princio. dist. vsque ad illud ca. Et licem debitum poscenti sit sper etc.